CONTRA DOCTRINAM RETRAHENTIUM

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

Capitulus 13

In quo solvuntur rationes inductae pro praemisso errore.

His igitur visis, facile est ad omnia obiecta respondere.

Quod enim primo inducitur de verbis prosperi: sic ieiunare debemus, ut non nos necessitati ieiunandi subdamus: intelligitur de necessitate coactionis, quae voluntario repugnat: unde subdit: ne iam non devoti sed inviti rem voluntariam faciamus. Non autem loquitur de necessitate voti, per quam magis augetur devotio, quae a devovendo nominatur.

Quod vero secundo propositum est, quod necessarium est minus meritorium, intelligendum est de necessitate quae ab alio imponitur contra voluntatem ipsius. Sed cum aliquis sibi ipsi necessitatem imponit bene faciendi, ex hoc laudabilior redditur, quia per hoc se facit quodammodo servum iustitiae, ut apostolus monet ad Rom. VI 19; unde et Augustinus dicit in epistola ad Paulinam et armentarium: felix necessitas quae ad meliora compellit.

Quod vero tertio propositum est de Iudaeis convertendis libera voluntate, patet ad propositum non pertinere.

Libertati enim voluntatis non opponitur confirmatio voluntatis in bono: alioquin nec deus nec beati liberam voluntatem haberent. Opponitur autem ei necessitas coactionis ex violentia vel metu procedens.

Et ideo signanter dicit canon de Iudaeis: praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre. Per votum autem vel iuramentum non infertur homini vis, sed ex eis voluntas hominis confirmatur in bonum: unde per hoc non redditur homo invitus, sed magis firmiter volens; et iam incipit homo quodammodo facere, inquantum se obligat ad faciendum.

Et per hunc etiam modum nullus sanae mentis diceret esse illicitum inducere Iudaeos ut se propria voluntate obligarent vel iuramento vel voto ad accipiendum baptismum.

Quod autem quinto propositum est, quod aliquando voto vel iuramento se ad religionem obligantes retrocedunt, et in desperationem incidentes tradunt se omni iniquitati, et sic fiunt filii Gehennae duplo quam illi qui eos inducunt: refellitur per verbum apostoli qui dicit Rom. III, 3: nunquid incredulitas illorum fidem dei evacuavit? ex quo accipere possumus, quod per hoc quod quidam bonis abutuntur, nullum fit praeiudicium illis qui perseverant in bono. Sicut etiam Glossa dicit ibidem, quod non ideo quia aliqui Iudaeorum credere noluerunt, idcirco praeiudicabitur ceteris Iudaeis, ne digni dicantur accipere quod deus promisit fidelibus: similiter etiam nec ideo quia aliqui voventes vel iurantes religionem intrare, post votum poenitent, et deteriores fiunt, idcirco aliquid praeiudicat illis qui voventes in voto perseverant. Et ideo, qui homines inducunt ad vovendum religionis ingressum, non faciunt eos filios Gehennae, quantum in eis est, sed potius filios regni; praesertim cum plures ex talibus proficiant, votum implentes, quam deficiant a voto recedentes: nisi forte, quod absit, pravis exemplis eos ad peccandum inducerent, ut patet per expositionem Hieronymi et chrysostomi.

Videtur tamen huic rationi suffragari quod apostolus dicit I ad tim.

V, 11: adolescentiores viduas devita: et rationem assignat cum subdit: damnationem habentes quod primam fidem irritam fecerunt, qua scilicet deo continentiam promiserunt.

Sed, sicut Hieronymus dicit in epistola de monogamia ad geruchiam: propter has quae fornicatae iniuriam viri sui christi fecerunt, vult apostolus alterum matrimonium, praeferens digamiam fornicationi, secundum indulgentiam duntaxat, non secundum imperium, quia multo tolerabilius est digamam esse quam scortum, secundum habere virum quam plures adulteros. Non ergo apostolus prohibet simpliciter adolescentes viduas continentiam vovere, cum I ad Cor. VII 8 dicat quod melius est eis si sic in viduitate permanserint; sed eas prohibet recipi ad stipendia ecclesiae, quae in lascivia vivunt: unde dicit: adolescentes viduas devita quae cum luxuriatae fuerint in christo, nubere volunt.

Quod vero sexto proponunt, quod aliqui post votum de ingressu religionis emissum, in saeculo remanentes facti sunt boni episcopi, manifeste veritati contrariatur: ut patet per decretalem innocentii, quae habetur de voto et voti redemptione, quae sic dicit: per tuas litteras nobis intimasti te in gratianopolitana ecclesia suscipiendi habitum regularem votum solemniter emisisse, et postea promisisse in manibus praelati eiusdem ecclesiae, te infra duos menses, postquam ab apostolica sede rediisses, votum quod emiseras, impleturum. Cumque termino ipso transacto non curaveras quod voveras adimplere, tandem existens voti transgressor, vocatus fuisti ad regimen ecclesiae Gebenensis.

Et infra: nos igitur tuae discretioni consulimus, ut si tuam sanare desideras conscientiam, regimen resignes ecclesiae memoratae, ac reddas altissimo vota tua. Ex quo patet manifeste quod non possunt bona conscientia vel episcopatum vel archidiaconatum retinere qui voverunt religionem intrare; et ita, si retinent, non sunt boni episcopi vel archidiaconi, cum sint voti transgressores.

Quod autem septimo propositum est, quod non sunt aliqui ad dei cultum muneris interventu provocandi, solvitur per idem cap. Quod ad hoc inducunt: sequitur enim post verba praemissa: nisi forte de pauperum alimento quis incondigne proponat, quorum nulli, cuiuscumque professionis esset, victualia negabantur. Ex quo patet quod inconvenienter redarguunt eos qui pauperibus scholaribus bursas procurant, et eos in studiis nutriunt ut postmodum sint religioni aptiores. Sed et si qua alia beneficia terrena alicui conferantur, ut ex hoc eius familiaritate captata provocetur ad melius, non est illicitum; esset autem illicitum si aliqua pactio vel conventio interveniret.

Unde et in eodem cap. Subditur: dum omnis absit pactio et omnis cesset conventio. Alioquin, si non liceret aliquem per temporalia beneficia provocare ad aliquod spirituale bonum, illicitum esset quod in quibusdam ecclesiis quaedam distribuuntur his qui ad officium divinum accedunt.

Quod vero octavo propositum est, contra fidelitatem esse quod iuvenes inducuntur ad gravia onera, scilicet ieiunia, vigilias et huiusmodi, manifestam continet falsitatem.

His enim qui in religione recipiuntur, vel ad eam obligantur, a principio graviora religionis onera manifestantur. Nec tamen est contra fidelitatem, si ad provocandos aliquos ad religionem, cuius asperitates sunt manifestae, spirituales eis aliquis consolationes repromittat, exemplo domini qui dicebat Matth. XI, 29: tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. In quibus verbis et corporale onus significatur per hoc quod iugum nominat, et spiritualis consolatio in hoc quod quietem promittit. Unde Augustinus dicit in Lib. De verbis domini: qui iugum domini intrepida cervice subierunt, tam difficilia pericula patiuntur, ut non a laboribus ad quietem, sed a quiete ad laborem vocari videantur. Sed profecto adest spiritus sanctus, qui in affluentia deliciarum dei, in spe futurae beatitudinis omnia praesentia deliniret, aspera et omnia gravia relevaret.

Satis ergo spiritualium deliciarum inexpertos se indicant, eos decipi arbitrantes qui ea quae sunt corpori gravia, propter christum suscipiunt.

Quod vero nono propositum est de statuto innocentii Papae, ad propositum non facit: quia statutum illud est editum de voto solemni, quod per professionem emittitur; non autem de voto simplici, quo aliqui ad religionem ex devotione se obligant.

Quod vero decimo propositum est, posse parentes huiusmodi vota impuberum retractare, efficaciam non habet: non enim omne illud quod revocari potest, illicite committitur: alioquin oporteret dicere, quod minores vigintiquinque annis peccarent in omnibus quae cum suo damno faciunt, quia possunt in integrum restitui.

Sic igitur impuberes non peccant, si votum religionis emittant, vel si etiam habitum religionis assumant absque parentum scientia, quamvis hoc possit per parentes revocari: alioquin si hoc esset peccatum, prohiberetur per canones, per quos parentibus revocandi facultas conceditur.

Ea vero quae undecimo de apparatu decretalium et summis iuristarum proponuntur, ad propositum non faciunt: quia loquuntur de voto solemni, quod monachum facit, vel cuiuscumque religionis professum: de quo fuerunt inter doctores iuris canonici opiniones diversae: quamvis inconsonum et derisibile videatur quod sacrae doctrinae professores, iuristarum glossulas in auctoritatem inducant, vel de eis disceptent.

Illud etiam quod duodecimo de iuramento proponitur, ad propositum non facit: quia non prohibent canones pueros iurare sed decernunt quod iurare non cogantur.

Quod vero tertiodecimo proponitur, falsitatem continet. Pueri enim ligati sunt professione fidei christianae, quam etiam in baptismo sacramentaliter elegerunt. Unde possunt iterato ligari et eligere perfectionis statum. Quamvis et propter aliud hoc incongrue dicatur: quia et in ipso sacramento baptismi pueri christianam religionem suscipiunt, et religantur deo, ipsum iterum eligentes, a quo per peccatum primi parentis fuerunt separati.

Demum profanam conclusionem pueros stultitiae arguentem, piorum aures ferre non valent.

Quis enim puerum benedictum stultitiae argui patiatur, quod relicta domo rebusque patris, soli deo placere desiderans, sanctae conversationis habitum et desertum quaesivit? quis nisi haereticus blasphemet ioannem baptistam, de quo legitur Luc. I, 80, quod puer crescebat et confortabatur spiritu, et erat in desertis usque ad diem ostensionis suae ad Israel? manifeste tales insultatores animales se esse demonstrant, dum stultitiam reputant ea quae sunt spiritus dei: qui sicut Ambrosius dicit super Lucam, non arcetur aetatibus, non finitur morte, non excluditur alvo. Et sicut Gregorius dicit in homilia Pentecostes, qui implet cytharedum puerum, et Psalmistam facit; implet puerum abstinentem, et iudicem senum facit.

Utar ergo e contrario verbis apostoli dicentis, I ad Cor. III, 18: si quis inter vos sapiens videtur in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Stultus quidem secundum sapientiam mundi, quae stultitia est apud deum; non autem secundum sapientiam dei, quae, sicut legitur Prov. I, 22, parvulos alloquitur dicens: usquequo parvuli diligitis infantias? et postea: convertimini ad correctionem meam: en proferam vobis spiritum meum.