Dominica secunda in Quadragesima,
ORATIO.
''Egressus Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis .
Domine Jesu Christe, fili David, miserere mei : quia sensualitas filia rationis meae a daemonio prudentia voluptatis, cupiditatis, et curiositatis, male vexatur. Et licet non sis missus ad exercitia tollenda, sed potius ad oves, mundas scilicet cogitationes, et puras affectiones domus Israel fidelis animas Deum contemplantis, quas per suggestionem diabolicam perierunt recuperandas : dimitte tamen eam, quia impedit et clamat post discipulos tuos, scilicet virtutes, dicens : Adjuva me. Et quamvis non sit bonum panem sumere filiorum, scilicet vexationem, tentationem, correptionem, et tribulationem : et mittere canibus, scilicet voluptuosis, luxuriosis, et impatientibus, qui latrant murmurantes pro tribulatione, et mordent lapides, voluptatis scilicet, quos panes putant : dona mihi, Domine, cum catello humili peccatori avide et gratanter sumere pro modulo possibilitatis meas de micis tribulationum quae cadent de mensa passionis dominorum meorum, Sanctorum tuorum, ut filia mea a daemouio fomitis liberetur. Amen.