ORATIONES SUPER EVANGELIA DOMINICALIA TOTIUS ANNI.

 I.

 II.

 III.

 IV.

 V.

 VI.

 VII.

 VIII.

 IX.

 X.

 XI.

 XII.

 XIII

 XIV.

 XV.

 XVI.

 XVII,

 XVIII.

 XIX.

 XX.

 XXI.

 XXII.

 xxiii.

 XXIV.

 XXV.

 XXVI

 XVII.

 XXVIII.

 XXIX.

 XXX.

 XXXI.

 XXXII.

 XXXIII.

 XXXIV.

 XXXV.

 XXXVI.

 XXXVII.

 XXXVIII.

 XXXIX.

 XL.

 XLI.

 XLII.

 XLIII.

 XLIV.

 XLV.

 XLVI.

 XLVII.

 XLVIII.

 XLIX.

 L.

 LI.

 LIII.

VI.

Dominica infra Octavas Epiphaniae,

ORATIO.

''Cum factus esset Jesus annorum duodecim .

Domine Jesu Christe, da voluntati meae et rationi gratiam perfectionis per quam ascendam ad visionem pacis internae, ibique perseverando remaneam in templo sanctitatis vita, orationis devotione, et fraternitatis amore: in medio Doctorum, exemplo Sanctorum sedens per humilitatem, audiens per obedientiam et attentionem disciplina?, interrogans per studium disciplinae cognoscendi et operandi quae Patris sumt, opera misericordias et perfectionis in quibus oportet esse. Non recedant a Jerusalem, peccati scilicet itinere, voluntas et ratio, videlicet ne cognoscentes amissionem gratiae errent in comitatu multitudinis inter cognatos naturalis necessitatis, et notos fortunae successus.' Descendat gratia tua cum illis de templo contemplationis in Nazareth floridae actionis, ut sit subdita illis, ut custodiatur ab illis voluntas mea. Conservet omnia dona tua in intimis suis, ut puritas gratias proficiat in ea excellentissimo dono sapientias, aetate perseverantia?, et gratia placentiae ad gloriam Deo, et proximo ad salutem. Amen.