DE MORTE ET VITA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III,

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT XI.

De causa longioris vitae arborum.

De eo autem quod multo tempore contingit esse et durare arborum naturam non comparatione facta ad animalia, sed in seipsis, oportet nunc aggredi dicere causam naturalem. Hanc autem causam arborum sumemus ex eo quod plantae habent proprium, quando ad animalia comparantur. Non enim contingit animalibus, sed solum plantis, nisi forte commune sit incisis animalibus quae rugosa vel annulosa vocantur, ut saepe diximus.

Causa igitur quam ex hoc proprie plantis convenire sumimus, est quod ideo multo tempore plantae sunt in esse et vita durantes : quia sunt semper novae ad quas juventus earum redit, sicut diximus in libro de aetatibus . In plantis enim in omnibus partibus suis sunt continue alterae novae productiones, ita quod radix radicem, et stipes stipitem, et ramus producit ramum. Et iterum radix stipitem, et stipes radicem, et utrumque horum ramos, et sic de aliis, ita quod semper novum exit de veteri : et ideo non senescunt. Rami autem plantarum in hac virtute radicibus similes sunt : eo quod vis et natura pullulativa est in eis, et in radice, et in stipite, et in ramis. Non autem simul fiunt hujusmodi productiones novorum, sed successive uno senescente alterum productum pullulat ex illa, et sic successive se planta totam renovat, et totam abjicit vetustatem. Cum enim productio est per pullulationem, tunc rami novi primo producuntur : et cum isti senescunt, alteri germinant renovati ex ipsis. Cum autem sic faciunt et generant sibi organa, tunc etiam novae radices fiunt pullulantes ex eo quod est jam vetus. Et sic plantae semper proficiunt ad dies juventutis earum : sed una pars vetus est tota et abjecta et arefacta tota. Altera vero pullulans est tota nova et juvenis facta. Et causa est similitudo corporis et naturae arborum, ut diximus in libro de aetate. ''Haec igitur est causa longioris vitae arborum multarum : plantae enim quantum ad similitudinem corporis comparantur animalibus decisis, sicut dictum est. Illa enim actu decisa et divisa vivunt, et ex uno fiunt per divisionem vel duo vel multa, secundum quod partes facit divisio ex eis. Et omnes partes vivunt et sentiunt et moventur secundum locum. Sed in hoc differentia est, quod annulosa similia decisa et divisa non perveniunt nisi ad hoc quod vivere contingit partibus abscissis, et non salvantur in esse : multo enim tempore salvari non

possunt In vita. Haec enim decisa in partibus divisis neque organa habent salvantia, ut os, et cor, et digestionem operantia : neque etiam principium vitae quod est in ipsis, organa talia producere potest per pullulationem ex partibus decisis factam in unaquaque partium dividentium, sicut determinatum est in fine primi de Anima . Sed decisio facta in planta, potest producere organa salvanti a ex qualibet parte propter majorum arborum similitudinem, quam fit in corporibus animalium. Planta enim undique in suis partibus potentia pullulationis habet in se radicem et germen et granum seminale ex quo pullulat. Et ideo ab hac virtute pullulandi provenit semper in qualibet parte unum novum, et aliud vetus : et vetus quidem siccatum cadit, novum autem viret et germinat et tenet vitam plantae. Et est quidem planta secundum totum eadem, secundum partes autem diversa. De hoc tamen subtilius in libro de Plantis '' disputabitur.

Istae igitur differentiae sunt viventium diu et breviter. Et paucae et parum inveniuntur aliae differentiae, quibus differant ea quae semper iterant juventutem, et quae sunt vitae longioris praeter eas quae a nobis hic tractatae sunt. Et ideo sufficit quod nunc de ipsis dictum est in communi : et in speciali enim de vita viventis scietur ex libris Plantarum et Animalium. Sed unum solum videbitur esse in praedictis adjiciendum, quod scilicet inquiramus de mensura vitae viventium, et quae sit comparatio mensurae vitae istius ad illam quam determinavimus in fine secundi de Generatione et Corruptione,