DE FALLACIIS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

Capitulus 15

De fallacia petitionis principii.

Sequitur de fallacia petitionis principii.

Principium hic dicitur principale propositum.

Tunc igitur aliquis petit principium, quando petit sibi concedi principale propositum quod debet probare: quod quidem si sub eodem nomine petat, nulla fit fallacia, sed petens videbitur deridendus, sicut si velit probare: homo currit, et petit eamdem sibi concedi. Si vero petat id quod vult probare sub alio vocabulo, poterit esse fallacia; et tunc proprie petit illud quod est in principio, id est illud quod in se continet principale propositum.

Fallacia ergo petitionis principii est deceptio proveniens ex eo quod idem assumitur ad probationem sui ipsius sub alio vocabulo. Causa ergo apparentiae in hac fallacia est diversitas conclusionis ex praemissis; causa vero non existentiae est identitas earumdem.

Sunt autem modi huius fallaciae quinque.

Primus modus est quando definitum petitur ad definitionis probationem, vel e converso, ut si debeat probari quod homo currit, et petatur concedi quod animal rationale mortale currat, quo concesso, arguatur sic: animal rationale mortale currit: igitur homo currit. Haec nulla probatio est, quia similiter dubitatur de praemissa et conclusione.

Secundus modus est quando universale petitur ad probationem particularis; ut si debeat probari quod omnium contrariorum eadem est disciplina, et assumatur ista: omnium oppositorum eadem est disciplina. Ergo omnium contrariorum eadem est disciplina. Haec praemissa non est magis nota quam conclusio.

Tertius modus est quando petuntur omnia particularia ad probationem universalis, ut si debeat probari quod omnium oppositorum est eadem disciplina, et assumatur ista: omnium contrariorum est eadem disciplina. Omnium privative oppositorum eadem est disciplina, et sic de aliis: igitur omnium oppositorum est eadem disciplina. Haec etiam conclusio in praemissis petitur.

Quartus modus est quando petitur divisim quod debet probari coniunctim; ut si debeat probari quod medicina sit scientia sani et aegri, et sumatur ita: medicina est scientia sani, et medicina est scientia aegri. Ergo medicina est scientia sani et aegri. Hic etiam petitur id quod deberet probari.

Quintus modus est quando petitur unum correlativorum ad probationem alterius; ut si debeat probari quod socrates sit pater Platonis, et sumatur ita: Plato est filius socratis: igitur socrates est pater Platonis. Hic etiam petitur quod deberet probari ab aliis verbis.

Et est sciendum quod haec fallacia non peccat contra vim illativam argumentandi, quia bene sequitur conclusio, datis praemissis, cum servetur debita habitudo inferentis ad illatum; sed peccat contra probationem argumenti, nam probatio debet esse magis manifesta, quod hic non observatur; unde hic non accidit deceptio ex eo quod conclusio non infertur ex praemissis, cum illationes praedictae sint secundum locos dialecticos, sed accidit deceptio ex eo quod petitur idem concedi ac si esset diversum. Unde si in praemissis modis argumentandi accipiantur praemissae ex eo quod sint magis notae, et non quasi petitae, non erit argumentum sophisticum sed dialecticum. Patet autem ex praedictis quod haec fallacia provenit secundum idem et diversum, prout non discernitur inter ea.