COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Arguit habitum non esse activum actus, nec quoad substantiam, nec quoad moralitatem: pro qua parte late agit, 1. dist. 17. quaest. 2. num. 4. 5. 6. et 10. Primum argumentum pro hoc, quia actus causat habitum ; ergo non causatur ab eo, quia in causis aequivocis non datur circulus ; habet pulcherrimam doctrinam circa hoc, et an potentia sensitiva efficit actum virtutis, ut subest voluntati et rationi, an vero voluntas, ipsa tantum passive se habente, de quo mira subtilitate et claritate hinc inde disputat. Argumentum de circulo in causis univocis Jion admittendo, solvit 1. dist. 17. quaest. 3. num. 10. quod probat tantum de causa aequivoca totali, non de partiali. Ad id de appetitu, de quo hic nihil resolvit, juxta ejus mentem, dicendum est quod est principium activum suorum actuum, es quibus gignitur habitus, qui potest esse virtus vel vitium, secundum conformitatem ad regulam prudentiae, ita 1. dist. 17. quaest. 3. num. 8. fin. et 3. dist. 33. num. 18. Ad tertium, favere videtur alteri parti ibi num. 13. sed absolute tenendum, secundum ipsum, voluntatem non producere actus virtutum in appetitu, generat tamen in se ipsa virtutes morales, ut ibi probat Doctor num. 12. contra D. Thomam. Praecipua difficultas de appetitu, quod non potest producere actum virtutis, est, quia tendit in suum delectabile quantum potest, neque potest tendere in illud ut fugibile, neque ut proponitur ab intellectu temperate, ut habet Doctor, num. 8. Dici potest actum appetitus temperari circa delectabile, quando praesentatur ei fugibile annexum, et hic fieri potest per intellectum, sic impetus carnis in carnem (ut habet Doctor 4. dist. 45. quaest. 3. num. 11. temperatur metu virgae, cujus species, vel phantasma ostendit eam ut fugibile, eodem modo, dum repraesentatur caro in quadragesima appetitui ; intellectus cogitat de igne inferni, et phantasia ostendit appetitui illud fugibile annexum delectabili, et hac ratione illud refugit, et sic de aliis.
Ad quaestionem dicebatur, quod habitus non est principium activum respectu actus, nec quantum ad substantiam actus, nec quantum ad moralitatem in actu. Primum istorum ostenditur sic: actus est sufficiens, et totalis causa habitus, non est autem causa univoca, sed aequivoca ; nam actus et habitus non sunt ejusdem speciei, cum habitus habeat rationem manentis et quiescentis, actus vero rationem transeuntis ; sed in causis aequivocis impossibile est, quod sit circulus, ut hoc sit causa illius, et e converso; ergo impossibile est, ut habitus sit causa effectiva actus, et principium activum ejus.
Major probatur primo de actibus ; actus enim voluntatis generans habitum in voluntate, sufficienter causat habitum ut causa totalis, et nihil voluntas operatur in productione habitus, quia tunc actus nati generare habitum, ipsum non generarent si voluntas nollet hujusmodi actus generare habitum, quod falsum est ; quantumcumque enim voluntas eliciens actus justitiae nollet, quod ex istis generaretur justitia in ipsa, adhuc necessario justitia generaretur in ea, cum hujusmodi actus naturaliter suam similitudinem imprimunt in voluntate ; ergo voluntas nullam activitatem immediate habet super habitum, sed tantum actus ex quibus generatur habitus; ergo actus est totalis causa habitus.
Hoc probatur de habitibus moralibus, si ponantur generari in appetitu sensitivo; nam actus, ex quibus generatur habitus temperantiae in appetitu sensitivo, sunt causati a voluntate ex imperio voluntatis in appetitu sensitivo, et non sunt a potentia sensitiva, nec ab objecto : cujus probatio est, quod agens naturale naturaliter agens habeat contrarias actiones, ut quod ignis moveatur sursum et deorsum ; appetitus autem sensitivus, et objectum delectabile, et actus proprius si eliciatur a potentia appetitiva sensitiva, sunt agentia naturaliter: ergo impossibile est, quod eliciant contrarios actus ; sed actus proprius, et naturalis appetitui sensitivo, et objecto delectabili est contrarius actui, ex quo generatur habitus, quia objectum sensibile delectabile de se natum est causare delectationem, et sensus appetitivus de se natus est immobiliter, et immoderate tendere in objectum delectabile, ita quod si sensus appetitivus et objectum delectabile derelinquantur propriae virtuti, causabunt actum corruptivum habitus virtutis ; ergo impossibile est, quod ab istis sint actus quibus generatur virtus; ergo sunt impressi in appetitu sensitivo a voluntate ex imperio voluntatis. Non igitur potentia appetitiva sensitiva habet aliquam activitatem cum actibus, ex quibus generatur habitus temperantiae in appetitu sensitivo, et per consequens actus erit totalis causa habitus, et non potentia, in qua sunt actus. Unde sive sint a potentia, sive non sint effective a potentia, sed tantum impressi in potentia, adhuc generant habitum.
Minor probatur, scilicet quod impossibile sit esse circulum in causis aequivocis, nam causa aequivoca semper est perfectior suo effectu, non enim potest esse imperfectior, impossibile est enim, ut imperfectius producat perfectius ; tunc enim posset dici, quod totus mundus posset produci a musca, si non repugnaret imperfectiori producere perfectius, nec probari primum principium esse infinitum, nec etiam primum agens esse, tunc enim quodlibet a quolibet posset produci ; non igitur causa aequivoca potest esse imperfectior suo effectu, nec etiam aequalis in perfectione sibi, quia causa aequivoca, et effectus differunt specie, et impossibile est duas species esse aequales in perfectione; igitur semper causa aequivoca est perfectior suo effectu ; cum igitur perfectius non possit produci ab imperfectiori, ut probatum est, impossibile est quod individuum speciei effectus sit causa alicujus individui speciei causae, quae est aequivoca; igitur in causis aequivocis impossibile est esse circulum, et per consequens impossibile est actum esse causam habitus, et e converso.
Sed huic rationi primo instatur, quia non videtur verum, quod appetitus sensitivus per actus suos non possit in se generare habitum, quia licet appetitus sensitivus quantum est de se, immoderate et effraenate tenderet in objectum suum delectabile, tamen quia est persuasibilis a ratione, et subjacet imperio voluntatis, potest alio modo tendere in objectum suum, quam modo illo quo de se tenderet, sicut equus curreret in locum determinatum, tamen per assessorem potest dirigi nunc ad unum locum, nunc ad contrarium ; ita appetitus per causam superiorem, ut per rationem practicam, et voluntatem imperantem potest alio modo tendere, et appetere objectum suum, quam faceret derelictus appetitui proprio.
Contra, impossibile est quod causa inferior naturaliter agens agat actionem oppositam suae actioni, aut ex imperio aut motu causae superioris, nisi causa superior imprimeret aliam formam in causa inferiori, qua mediante possit elicere actionem contrariam suae actioni propriae; ergo si voluntas imperio suo non imprimeret aliam formam in appetitu sensitivo, impossibile est ipsum tendere in objectum suum contraria ratione, quam sit natus de se, et ita semper tenderet in objectum suum, illud concupiscendo tanquam delectabile prosequendum.
Dicitur, quod non habet actionem contrariam ex imperio voluntatis actioni suae propriae, sed tantum alio modo tendit in objectum suum per directionem causae superioris, quia ex se inordinate et immediate tendit, ex imperio voluntatis, et persuasione rationis tendit ordinate secundum debitas circumstantias ; nec hoc videtur inconveniens, cum videmus in naturalibus, quod calor, ut calor habet consumere, et non nisi propriam formam inducere, et tamen ut dirigitur ab anima, est principium augmentandi et conservandi, cujusmodi est calor vitalis animae, et hujusmodi etiam calor in semine.
Contra : sicut in voluntate velle, et nolle respectu ejusdem objecti sunt actus contrarii, ita fuga et prosecutio, sive fugere, et prosequi sunt actus contrarii in appetitu sensitivo. Et secundum Philoso-A phum, quod est affirmatio et negatio in intellectu, est fuga et prosecutio in appetitu : ergo operatio, qua appetitus tendit in objectum delectabile, ipsum appetendo et prosequendo, est contraria actui, quo appetitus refraenatur et fugit illud objectum delectabile sensui, ex quibus generatur temperantia ; igitur actus ex quibus nati sunt generari habitus virtuosi, contrariantur actibus quibus appetitus natus est tendere in objectum suum delectabile ipsum prosequendo.
Dicitur, quod isti actus contrarii non sunt respectu objecti sub eadem ratione objectiva, sed sub diversa ratione objectiva, et ideo sunt respectu diversorum objectorum formaliter ; quoniam appetitus sensitivus natus est tendere de se inobjectum suum ut est delectabile, sed illud idem apprehensum a ratione practica judicatur fugibile, et tunc appetitus sensitivus persua: sus a ratione practica fugit illud objectum, et quod prius habuit rationem delectabilis et prosequibilis, jam ex sententia rationis practicae habet rationem fugibilis. Quod autem agens naturale respectu objectorum diversorum habeat contrarios actus, non est inconveniens.
Contra : sud eadem ratione, qua sensibile est apprehensum a sensu apprehensivo, sub eadem ratione appetitus sensitivus tendit in illud, aliter enim tenderet sub ratione non ostensi ; sed apprehensivus sensus non apprehendit sensibile delectabile, nisi sub ratione delectabilis, quia sub nulla alia ratione de se natum est immutare sensum: ergo impossibile est, quod alia ratione appetitus sensitivus tendat in illud quam sub ratione delectabilis, et hoc per actionem sibi propriam, non igitur per suam actionem quam elicit, tendit in illud objectum sub ratione fugibilis.
Praeterea, sub illa ratione sub qua est apprehensum a ratione, non est objectum appetitus sensitivi, cum objectum intellectus sit universale, et objectum sensus sit singulare: ergo quamvis intellectus dicat aliquid esse fugibile, appetitus sensitivus non tendet in illud per suam actionem sub eadem ratione, nisi ab appetitu intellectivo causetur in appetitu sensitivo actus, qui sit illius objecti sub ratione fugibilis.
Praeterea, praedicta responsio multum magis irrationabile ponit, quam responsio ad quaestionem ; majus enim inconveniens est, quod intellectus rationem causaret objectivam in objecto appetitus sensitivi, quam quod voluntas cujus est secundum imperium suum movere alias potentias, causaret aliquid impressive in appetitu sensitivo, quod sit actus objecti sensibilis, tanquam aliqua impressio derelicta in appetitu sensitivo ex imperio voluntatis, et ejus motu.
Sed contra hoc instatur, quod cum voluntas non sit potentia factiva habens actum transeuntem, sed immanentem, non videtur quod per actum suum, et per imperium possit causare in appetitu sensitivo actum ipsius appetitus sensitivi, quomodo enim posset ibi causare, nisi per actum suum illud attingat, quod tamen non potest, cum non habeat actum transeuntem.
Praeterea, ratione, qua voluntas potest causare in appetitu sensitivo actum ipsius appetitus, eadem ratione potest voluntas in intellectu causare actum intelligendi, cum majorem connexionem habeat cum intellectu quam cum sensu; sed hoc dicere respectu intellectus est inconveniens, quia tunc intellectus non haberet actum sibi proprium.
Sed ad hoc est dicendum, quod actus voluntatis qui dicitur velle, non est actio de genere Actionis, quia actio de genere Actionis non beatificat voluntatem, sed aliquid absolutum, voluntas autem in volendo et diligendo Deum beatificat. Similiter Philosophus Ethic. ponens quod felicitas consistat in actu intellectus et rationis, non ponit quod felicitas sit actio de genere Actionis, et ideo velle et intelligere sunt quaedam qualitates productae per actionem de genere Actionis, ut per actionem dicendi ex parte intellectus, et per actum spirandi ex parte voluntatis. Et quia ad actionem de genere Actionis non terminatur productio, impossibile est quod actus intelligendi et volendi, qui producuntur per actionem intellectus et voluntatis, sint actiones de genere Actionis: sunt igitur quaedam qualitates: hujusmodi vero qualitas in ipsa voluntate existens per conversionem voluntatis ad appetitum sensitivum, nata est actum causare in sensu appetitivo, qui etiam actus non est actio de genere Actionis, sed est quaedam qualitas in appetitu sensitivo, ex quo derelinquitur habitus in sensu appetitivo, et sic ex imperio voluntatis potest generari in appetitu sensitivo, et hoc est voluntatem aliis potentiis imperare.
Vel etiam nata est voluntas ex imperio suo causare actum, non solum in appetitu sensitivo, sed etiam in potentia motiva, et ideo licet actus voluntatis qui est de genere Actionis, non sit actio transiens, sed recepta in potentia, tamen qualitas illa quae est actus volendi, quae est activa, potest agere in aliam potentiam, et causare ibi qualitatem realem, quae sit generativa habitus.
Ad secundum, dicendum quod non est simile : quia appetitus sensitivus est receptivus alicujus, quod non possunt causare moventia ipsum naturaliter, quae sunt objectum delectabile, et ipsemet, sed intellectus non est receptivus alicujus formae, ad quam non movent moventia ipsum naturaliter.