COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Solvit sex argumenta, posita in principio suadentia Verbum gigni de essentia, ut de quasi materia per claram et pulchram doctrinam, et egregie disputat circa solutionem asserti, quomodo essentia et relatio faciunt unum per se, sine eo quod unum sit potentia, et alterum actus, et haec est ejus resolutio 1. d. 5. q. 2. n. 5. ubi quinque argumentis eam probat contra Henricum.
Ad primam, quando arguitur, quod non includit imperfectionem, est in Deo, concedo : sed ratio subjecti non includit imperfectionem, nego. Ad probationem, mutationi correspondet ratio subjecti secundum omnem sui rationem seu intentionem, concedo: sed productio includit in aliqua ratione mutationem, dico quod falsum est; unde dico quod productio et formatio habent formales rationes distinctas formaliter, et sunt sine contradictione separabiles ab invicem, quia productio est formaliter ipsius producti, et accidit sibi quod fiat cum mutatione alicujus partis compositi; mutatio autem formaliter est actus mutabilis, quod de privatione transit ad formam. Quod autem mutatio concomitetur productionem in creaturis, hoc est propter imperfectionem potentiae productivae, quae non potest dare totale esse termino productionis, sed aliquid praesuppositum transmutat, et sic producit compositum ; ergo sine contradictione poterit separari comparando ad potentiam productivam perfectam, sicut patet in creatione, ubi propter perfectionem potentiae productivae ponentis primo esse totum, vere est ratio productionis inquantum per eam vere productum accipit esse, sed non est ratio mutationis, inquantum mutatio dicit aliquid substratum aliter se habere nunc quam prius, secundum Philosophum 6. Physicor. quoniam in creatione non est aliquid substratum.
Ad secundum, cum arguitur, illud quod in quocumque priori non est sub aliqua forma, et in posteriori est sub aliqua forma, in priori fuit in potentia ad illam : sed essentia prius origine fuit sub paternitate, quam sub filiatione in illo: ergo priori originis fuit in potentia ad filiationem.
Ad majorem dico, quod est falsa, si fiat distributio pro priori originis, sicut accipitur in minori, quia quod Pater habeat essentiam prius origine, non est aliud nisi quod habeat essentiam a se, et quod Filius habeat in posteriori originis signo, non est aliud nisi quod habeat essentiam ab alio ; modo ista possunt simul stare, quod Pater habeat essentiam a se, et Filius a Patre, et tamen quod in eodem signo naturae habet eam, et nunquam Filius fuerit in potentia ad eam habendam : unde sic arguitur, non habent eam in priori originis: ergo non habent eam in priori signo naturae, quod requiritur ad hoc, quod fuerit in potentia ad eam, est fallacia secundum quid ad simpliciter, arguendo a negatione secundum quid, ad negationem simpliciter. Ad tertium dico, quod ibi est potentia objectiva, et quando tu dicis, quod potentia objectiva dicit imperfectionem in creatura sicut subjectiva, distinguitur ; est enim quaedam potentia objectiva producibilis, quaedam creabilis ; prima non dicit imperfectionem, et est in Divinis : secunda dicit imperfectionem, et est in creaturis.
Ad quartum dico, quod relatio est forma partialis. Et cum dicis, quod est forma partis, dico quod esse formam partis potest intelligi dupliciter, vel sicut fundamenti, vel sicut subjecti : quod autem se habet in ratione subjecti respectu formae partialis est quasi materia, non autem quod est fundamentum. Ad quintum cum dicitur, quod prioritatem realem originis sequitur talis ordo et realis potentia, dico quod non est verum, nisi de potentia objectiva, ut expositum est supra, et cum dicis, omnis imperfectio, quae sequitur potentiam subiectivam, sequitur objectivam, patet supra in solutione tertii argumenti.
Ad sextum, ex duobus formaliter distinctis non constituitur quid unum per se, nisi unum sit actus, alterum potentia 7. Metaph.
Solutio secundum Philosophum in eodem 7. cap. ult. et 8. unitas compositi necessario est ex compositione actus et potentiae, nunc autem persona in Divinis non est composita, nec quasi composita, sed simpliciter simplex, et ita simplex, sicut essentia secundum se considerata, nullam habens compositionem, nec quasi compositum in re, et tamen formalis ratio essentiae est distincta a formali ratione relationis, nec una est alia.
Contra, quando ex duobus, ut sunt distincta, fit aliquid unum majoris unitatis quam sit unitas illorum, ut distincta sunt, unum eorum est potentia, et reliquum actus ; quia si neutrum est actus alterius, ergo non magis ex eis fit unum, quam ut sunt distincta, cum nullam videntur habere habitudinem ad invicem : relatio et essentia, inquantum sunt distincta, constituunt personam, quae est persona Deitate sola ; haec persona est magis una quam ipsa, ut distincta: igitur, etc.
Item, si terminus formalis communicatur alicui, cum dicitur terminus formalis communicatus, praesupponit illud cui communicatur : respectus non praesupponitur cui communicetur essentia, quia tunc relatio esset prius, quam essentia: ergo essentiae communicatur relatio, ut essentia praeexistit; ergo essentia est quasi materia.
Ad primum dicitur, quod major est vera, quando utrumque est rea et res, non quando unum est res, et alterum modus intrans realitatem ejus, et maxime quando illud quod est res, est infinitum.
Contra, quaero an ex re et modo sit magis unum per se quam ista, ut in se distincta sunt. Si dicis quod sic, unus est actus et alterum potentia, quia si unum non sit actus, et alterum potentia ; tunc erit tantum hoc et hoc, et tunc compositum non est per se unum ex istis, sed ex alio. Aut si est magis unum illa in tertio quam inquantum sunt distincta, oportet aliquid esse in composito ultra rationem hujus et hujus, et tunc aut est absolutum, et tunc hoc et hoc ; aut respectus, et tunc ille respectus, per quem unum respicit aliud erit intrinsecus, et tunc ille respectus est actus et potentiae secundum Philosophos. Vis rationis stat in hoc, si A non est actus B, nec e converso ; ergo in tertio A. non est unum ipsi B, sicut quando distincta non sunt per se unum, quia neutrum est de per se alterius intellectu ; ergo ut in toto neutrum est per se unum alteri: ergo totum non est per se unum. Et tunc nihil erunt per se suppositi naturae divi nae, quia nec hoc, nec illud, nec hoc et illud est per se suppositum naturae ; prima consequentia probatur ex opposito consequentis.
Respondeo, ex eis fit unum, non quia hoc et hoc, sed aliquid aliud, non per respectum, nec per absolutum, sed illud includit magis absolutum, et respectum. Contra, si illud tertium aliud quam hoc; ergo persona erit aliud quam hoc et hoc, dico illud tertium est ista, et simul.
Contra : ergo tantum hoc et hoc. Solutio, illud tertium est simul utrumque, ut habens respectum ad invicem, non tamen ut potentia et actus, sed ut res et modus.
Ad primum, dicitur ad majorem, cum accipitur ex distinctis ut distincta sunt, non est verius unum quam ex eis ut distincta, nisi per aliud quam per rationem formalem distinctionum. Dico illud aliud, quod est ratio uniendi est identitas, scilicet quod ista duo sunt idem identice.
Contra, ut distincta sunt excluditur ab eis identitas realis.
Contra, accipiamus praecisissime, ut potest accipi ab intellectu essentiam illam; essentia sic accepta et paternitas non sunt idem, quia unum ad se, alterum ad aliud. Ex illis igitur est diversitas formalis, ex illis etiam praecisissime sumptis est unitas identica ; si enim deitas hoc habet, quod quodlibet sibi possibile sit idem sibi, in illo habet unde relatio sibi compossibilis sit eadem sibi, aliter nunquam erit compossibilis sibi.
Dico aliter, quod nunquam per aliquid quomodocumque in ratione principii unum est ex istis formaliter, quod est aliud formaliter ab illis, ut distinguitur: unde idem potest esse ratio convenientiae unius et distinctionis alterius, ratio quidditatis eorum est ratio non inclusionis eorum, et non identitatis formaliter, et eadem est ratio proxima identitatis realis eorum, et ideo co inpossibilitatis eorum.