COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE

 COLLATIO PRIMA.

 Sed contra rationem primam arguitur sic : Quandoque aliqua plura habent aliquam unam rationem ad quam conveniunt, et diversas rationes formales, quibu

 Contra secundam rationem positionis arguitur sic : si propter hoc est tantum una prudentia secundum speciem respectu omnium agibilium, quia est unum p

 Contra rationem tertiam positionis arguitur : sub eadem ratione sub qua prudentia dictat de agibili, sub eadem ratione virtus moralis inclinat in illu

 

 COLLATIO II.

 Praeterea, ad principalem quaestionem arguitur sic : alia a voluntate sunt sufficiens causa agens per modum naturae cujuscumque intelleetionis igitu

 

 COLLATIO III.

 Contra intentum duarum primarum rationum, nempe intellectum esse tantum occasionem, seu causam sine qua non electionis, arguit primo, quia quando volu

 

 COLLATIO IV.

 

 COLLATIO V.

 

 COLLATIO VI.

 Ad quaestionem dicebatur, quod habitus non est principium activum respectu actus, nec quantum ad substantiam actus, nec quantum ad moralitatem in actu

 Secundum principale, scilicet quod habitus non sit causa moralitatis in actu, probatur sic : actus praecedentes habitum virtutis non secundum rectam r

 Ad primam rationem principalem dicendum, quod prudentia dicitur activa et ars factiva, non quia sit principium agendi, aut faciendi proprias actiones

 COLLATIO VII.

 Arguitur quod non: intellectus agens non potest pati: ergo nec intellectus possibilis potest agere. Consequentia probatur ex 3. de Anima, sicut intell

 Praeterea, arguitur sic ad principale : si intellectus esset activus, qui dicitur possibilis, tunc intellectus possibilis posset sibi fabricare specie

 Praeterea, quod dicitur, quod intellectus, licet sit activus, non tamen est tota causa actus, sed species, inquantum tenet vicem objecti, ita quod int

 

 COLLATIO VIII.

 Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima

 

 COLLATIO IX.

 

 COLLATIO X.

 Quod non videtur : per rationem naturalem cognoscimus quod Deus est intellectivus, et natura intellectualis, et per consequens quod sit natura volitiv

 Praeterea, non major certitudo in actu credendi per habitum infusum potest haberi de aliquo objecto credibili, quam per actum credendi fidei acquisita

 

 COLLATIO XI.

 Praeterea, secundo ad principale arguitur: positis principiis concurrentibus quae sufficiunt ad actum intelligendi, necessario ponitur actus intellige

 Praeterea tertio ad propositum arguitur sic : quandocumque aliqua duo extrema habent ad invicem connexionem aliquam naturalem per aliquod medium conne

 Resolutio secundum mentem Doctoris, quod Deus non movet ullum intellectum naturaliter nisi suum: ab aliis autem si vult videtur, si non vult videtur e

 COLLATIO XII.

 Respondetur quod non : quia nihil potest quietare intellectum ex se perfecte, nisi habeat rationem objecti simpliciter, et primo primi sed relatio no

 

 COLLATIO XIII.

 Posita opinione Philosophi, quod non potest haberi scientia quid est de Deo, vel substantia, ponit modum dicendi, quod Deus relucet in creatura, et su

 

 COLLATIO XIV.

 COLLATIO XV.

 Contra, in priori per naturam, quo Beatus videt Deum, ante velle effraenatum habet velle ideo prior est impossibilitas peccandi, quameffraenatio fere

 COLLATIO XVI.

 

 COLLATIO XVII.

 Dicitur quod sic : quia illud in se habet omnem rationem appetibilis, et nullam rationem fugibilis ergo necessario appetitur a voluntate : nam ideo

 Praeterea, arguitur contra rationem positionis, quod non concludat : quia si voluntas ideo non potest non velle finem ultimum sibi ostensum, quia in i

 COLLATIO XVIII.

 Dicitur quod per objectum, qui est finis ultimus sibi clare ostensus, necessitatur voluntas ad eliciendum actum volendi circa illud objectum, ita quod

 

 COLLATIO XIX.

 Contra positionem quaestionis arguitur sic : Intelligens communissimum debet habere objectum communissimum sub ratione communissima, talis est essenti

 Ad principale, quod Deitas sit primum objectum intellectus : quia operatio intelligendi non tantum est circa entia, sed circa non entia, ita intellect

 COLLATIO XX.

 Praeterea : arguitur quod Beatus videns essentiam divinam videat infinita, et per consequens videat essentiam sub ratione infinita, quia sub ratione,

 COLLATIO XXI.

 

 COLLATIO XXII.

 Ad primum: perfectio simpliciter potest dici ut universaliter perfectio, et est in quolibet melius ipsum quam non ipsum, sic sapientia est perfectio s

 Contra arguitur : intellectus Dei in primo signo aeternitatis, aut intelligit distincte istas perfectiones, aut non : si sic, cum intelligit eas in se

 COLLATIO XXIII.

 

 COLLATIO XXIV.

 Contra ista: quando dicunt, quod essentia indeterminata indeterminatione sua determinat se ad actum, arguitur : aut intelligunt, quod determinatur sic

 COLLATIO XXV.

 Resolutio hujus collationis, juxta Doctorem, et communem, 1. d. 26. a n. 4. personae constituuntur relationibus, et explicatur et probatur ibi usque a

 COLLATIO XXVI.

 

 COLLATIO XXVII.

 Quod sic, probatur ex creaturis. Licet eminenter sint in causis, quae sunt creatorum, tamen non omnia, quae in creaturis sunt, possumus attribuere Deo

 Contra, quasi in materia est, quasi in potentia respectu formalis termini productionis, similiter personae distinguerentur specie sicut relationes.

 Ad primam, quando arguitur, quod non includit imperfectionem, est in Deo, concedo : sed ratio subjecti non includit imperfectionem, nego. Ad probation

 COLLATIO XXVIII.

 

 COLLATIO XXIX.

 

 COLLATIO XXX.

 Quod speculativa : quia Theologia ejus est nobilissima : aliqua speculativa est nobilior omni practica, 1. Metaphysicae ergo, etc.

 Ad principale, quod Theologia Dei sit practica : illa scientia Dei dicitur esse practica, cujus primum objectum est operabile, contingens : hujusmodi

 COLLATIO XXXI.

 Juxta duas primas rationes docet personas divinas cum sint ex se necesse esse, prius habere esse quam creaturas in esse intelligibili. Circa hoc dispu

 Contra resolutionem personas prius produci, quam creaturas in esse intelligibili, adducit quinque rationes, quas variis solutionibus et replicis ampli

 COLLATIO XXXII.

 In hac collatione statim post initium ponit opinionem dicentium Deum nihil ad extra cognoscere posse nisi per respectus superadditos essentiae suae, s

 COLLATIO XXXIII.

 Disputat subtilissime hac collatione, an creaturae habuerint este aliquod reale ab aeterno, ut tenet Henric. per rationes hic primo positas, dicens il

 COLLATIO XXXIV.

 

 COLLATIO XXXV.

 Ad quaestionem dico, quod vestigium est impressio derelicta ex transitu gradientis, conformis sibi ex ea parte, qua tangit in gradiendo sed ante mund

 JUDICIUM R. P. F. LUCAE WADDINGI

 COLLATIO XXXVI.

 Licet ubique, et sparsim per universam suam doctrinam Scotus dicat distinctionem hanc formalem inter essentiam divinam, et relationes atque attributa,

 COLLATIO XXXVII.

 Omnes difficultates, quas hic attingit Doctor, videlicet an essentia sit formalis terminus generationis in Divinis ? et an essentia divina, prout est

 Potissima quae hic pertractat Doctor de notitia ingenita in Patre, et de notitia genita per se subsistente in persona distincta, per quam Pater nullo

 COLLATIO XXXVIII.

 In hac collatione potissimis utitur rationibus Henrici et Goffredi, quibus probant Filium generari de substantia seu de essentia Patris, ut de quasi m

 COLLATIO XXXIX.

 Quod non, arguitur : quia intellectus divinus non convertit se supra intellectum informatum notitia simplici, nisi ut habet esse particulare in aliqua

 Videtur imperfecta haec quaestio, et aliqua adhuc in ea desiderari. Eam novit Doctor contra opinionem Henrici asserentis intellectum paternum, quando

COLLATIO XXVI.

Utrum intellectus paternus sit principium formale producendi Verbum in Divinis?

Alens. 1. part. quaest. 42. membr.2. D. Thom. 1. part, quaest. 27. art. 5. D. Bonaven. 1. dist. 2. quaest. 2. Rich. art. 2. q. 1. Scot. ibi q. 7. a num. 4. et alii ibi citati.

Quod sic : quia voluntas in Patre et Filio est principium immediatum, et formale producendi Spiritum sanctum: ergo et intellectus paternus erit principium formale producendi Verbum. Consequentia probatur per hoc, quod duo sunt tantum modi intrinseci producendi in Divinis, per modum liberi et amoris, et per modum naturae : sed voluntas est principium productionis libere, et per modum amoris: ergo intellectus erit principium producendi per modum naturae ; ergo, etc.

Item, Verbum secundum definitionem ejus, est terminus intelligibilis actionis, et manat ab intellectu et cum eo : sed quod manat ab aliquo, et est in eo, habet illud pro principio ejus formali ; ergo, etc. Istam rationem quaere in summa Henrici quaest. 4.

Dicitur quod intellectus est principium formale producendi Verbum, quia intellectus in Patre est potentia operativa, qua intelligit se et omnia alia, quae sunt in essentia divina, et mediante illo inici ligare gignit Verbum, ita quod intellectio illa actualis sit principium producendi Verbum. Hoc declaratur sic, attribuimus operationes consimiles intellectui divino, quales attribuimus intellectui nostro, removendo ab eis imperfectionem, quam habet in creaturis : sed verbo nostro formaliter intelligit intellectus noster: ergo a simili de intellectu divino, quod Verbo formaliter intelligit Pater: ergo notitia actualis est formale principium producendi Verbum.

Contra, secundum Augustinum super Joan. et de Trin. ubique, Verbum est ipsa cognitio formata : si igitur principium formale producendi Verbum sit ipsa cognitio: ergo idem erit ratio producendi se, quod est impossibile secundum Augustinum 5. de Trinit.

Item, si est actus, aut actus speculativus, aut practicus : non speculativus, quia ille non est productivus alicujus : nec practicus, quia ille est ad extra: relinquitur igitur, quod non est actus. Probatur per

Philosophum, qui sufficienter dividit actus, et habitus primo de Anima per praxim, et speculationem.

Contra rationem arguitur : si Spiritus sanctus producatur per amorem actualem, tanquam per principium formale, et ipsemet sit amor actualis secundum omnes Sanctos, sequitur quod idem erit ratio producendi se.

Item, notitia perfecta determinativa objecti in nobis est Verbum: ergo notitia perfecta determinativa ipsius essentiae divinae, tanquam objecti distincti, et notitia distincta est Verbum; ergo essentia ut actu intelligibilis praesens intellectui suo divino, erit ratio exprimendi Verbum, et non intelligentia actualis.

Item, quod memoria sit ratio exprimendi Verbum, probo, et memoriam voco objectum praesens intellectui sub ratione actu intelligibilis. Tunc sic : objectum perfectissimum in nullo impeditum exprimit notitiam sui in intellectu nostro, et hoc est perfectionis in intellectu : nec potest intellectus perfectus non habere notitiam talis objecti, sed si esset talis notitia per se stans, esset major perfectio ; cum igitur essentia divina in primo signo est praesens intellectui paterno sub ratione actu intelligibilis, necessario exprimet notitiam ejus, quam voco Verbum: sed intelligentia actuali per te gignitur Verbum: igitur et duo verba.

Item, intellectus Filii non minus est conversivus supra se, quam intellectus paternus, loquendo de intelligentia actuali; igitur Filius posset producere Verbum et Spiritum sanctum, cum memoria et intelligentia, et voluntas sit in qualibet persona secundum Augustinum 1. lib. de Trinit. ergo multa Verba.

Ad primum dicitur, quod objectum sub ratione actu intelligibilis non est ratio producendi Verbum, sed notitia actualis vel intelligentia.

Contra, ex aliquo objecto praesente intellectui sub ratione intelligibilis gignitur Verbum, et non gignitur, vel exprimitur de essentia, quae est primum objectum: ergo de aliquo objecto posteriori co potest exprimi Verbum ejus.

Dicitur, quod memoria non est principium gignendi in Patre, et objectum tali modo praesens, quod vocatur memoria: sed aliquid posterius eo secundum rationem, quia objectum tali modo praesens, quod dicitur memoria, est principium operativum et non productivum.

Contra, primum objectum intellectus divini est primo movens intellectum ejus sub ratione actu intelligibilis, ita quod nullum aliud secundarium objectum movet nisi in virtute illius ad cognitionem sui, vel cujuscumque alterius : si igitur primum objectum non movet, et ejus ut cogniti non exprimatur Verbum, nihil aliud movet ad productionem Verbi.

Item, si est ordo perfectionis et in aliquibus objectis, impossibile est esse posterius principium producendi Verbum ita perfectum, sicut primum: sed Verbum in Divinis est perfectum, et producitur per modum similis in natura: si posterius produceretur, tunc esset primum, et non primum, quia sicut deficiunt in entitate, ita deficient in cognoscibilitate.

Aliter dicitur, quod memoria tali modo descripta est principium producendi Verbum in esse quieto et quasi in potentia, sed in actu per conversionem actualem intellectus super eam.

Contra, calidum est perfectum principium producendi calorem, et in ipso passo debite approximato statim calefacit sine alia mutatione, vel additione a parte agentis, et si aliquid concurrat, nihil tamen est ratio agendi, vel producendi active, quod non praefuit in virtute et in potestate ejus : sed ita est in proposito, quod memoria quae habet objectum praesens intellectum sub ratione actu intelligibilis, est agens perfectum: ergo nihil est in eo per notitiam actualem, quod non praefuit in esse quieto: ergo necessario erit Verbum, per hoc principium exprimendi illud.

Dicitur, quod impedimentum quare activum non semper agit, hoc est, vel propter indispositionem agentis, vel indispositionem passi: hic autem est indispositio a parte agentis, quod potest esse sub esse quieto, non potest esse principium formale et immediatum exprimendi Verbum.

Contra, illud in agentibus quibus deficit dispositio, causa quare non perfectissime agunt, est, quia deficit eis aliqua virtus, vel aliqua dispositio ad agendum : ad hoc igitur ut agant, requiritur ut perficiantur, et disponantur ab aliquo alio: ergo per oppositum peifectissiraura agens, quod omnia alia agentia perficit et disponit, nullo alio indiget ad agendum.

Item, omne impotens ad agendum propter aliquam indispositionem, oportet quod per aliquod aliud perfectius eo disponatur: sed nihil propter aliquam indispositionem, oportet quod per aliud potest reperiri perfectius essentia divina vel intellectu ejus, praedicto modo se habente, quia est agens perfectissimum.

Item, omne indispositum ad agendum, oportet quod per aliquid disponatur: aut igitur a se, ut sub esse quieto, et habetur propositum, quod ipsa de se est ratio simpliciter activa ad producendum Verbum: aut a se ut sub esse actuali, et habetur similiter propositum; aut ab alio, et hoc est impossibile, quia de illo alio quaero utrum ex se, vel ex alio : si ex se, eadem ratione fuit standum in primo, et habetur propositum, quia illud prius est memoria tali modo dicta: si ab alio, quaero ut prius, et sic est in infinitum.

Item, quando quaeritur de principio formali alicujus productionis, non quaeritur de productione qua producit. Exemplum de omnibus, sed ipsa actualis intellectio quae ponitur secundum te, principium formale productionis est actio: ergo, etc.

Ad illud, intellectio actualis est absoluta, non de genere Actionis, sed de genere Qualitatis ; actio autem de genere Actionis est habitudo illa, quae est ad terminum ad quem.

Contra, actionis non est actio.

Respondeo, actionis de genere Actionis non est actio de eodem genere: sed actionis de genere Qualitatis est actio, etc. et e converso.

Contra, in Patre est intellectus agens, quia in ipso est quodlibet, quod melius est ipsum esse quam non esse; sed in ratione intellectus agens est quid nobilissimum, quia omne agens est praestantius quam patiens: ergo debet attribui Patri: sed si intellectus non potest circa suum primum objectum habere aliquam actionem, non poterit habere aliquam actionem circa quodcumque objectum secundarium.

Item, quod intellectus paternus non sit ratio producendi Verbum, quia quando est ordo aliquorum ex natura rei, posterius non potest esse ratio formalis communicandi prius. Patet, quia impossibile est terminum formaliter productum praecedere formale principium producendi: sed ita est in proposito, quia essentia, quae prius est quam intellectus, est formalis terminus productionis: igitur, etc.

Item, intellectus est potentia: aut igitur activa, aut passiva: sed perfectio prima potentiae activae, vel passivae est actio, vel passio de genere Actionis vel Passionis.

Ad istud dico, perfectio intellectus est intelligere, non quidem de genere Actionis, vel Passionis, sed de genere Qualitatis: et illa actio, quae etiam potest dici intelligere, sive sit actio, sive passio, dicit quamdam habitudinem, vel respectum ad intellectum, vel intelligere, quae est perfectio absoluta ipsius intellectus, et ita aequivoce dicitur actio, vel de genere Qualitatis, vel de genere Actionis.

Item, si intellectus possibilis sit cognitivus, sive productivus Verbi in Divinis, et cujus est potentia, ejus est actus, ut dicitur in 1. de Somno et Vigil. ergo superflueret ponere intellectum agentem ad ejus perfectionem.

Item, quod essentia divina cum intellectu non principiat Verbum, tanquam una causa totalis; probatio, quia quandocumque sunt principia, et principia per modum naturae, et utraque principiat secundum ultimum potentiae suae, aliquid virtualiter est in causa totali, quod non est in causa partiali, et aliquid deficit causae principali, quod est in causa totali. Exemplum de multis trahentibus navem, et in intellectu et specie objecti respectu intellectionis : sed essentia Dei est infinita; ergo nihil sibi deficit in principiando, quia si sic, infinito aliquid posset addi.

Responsio, dicitur infinita, quia facit tantum, quantum faciunt infinita agentia, si essent ; non tamen sumpta praecise habet omnem modum per se, quem habet cum intellectu, aliter concluderetur, quod Filius esset productus, et non per modum naturae, et Spiritus sanctus, et non per modum voluntatis.