COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum essentia sola sit principium formale producendi non ut determinata ratione.
Scot. 1. dist. 2. quaest. 7. n. 18. et 22. et d. 28. quaest. 3. et 2. d. 1. q. 1. et alii hisce locis citati.
Arguitur quod sic : Indeterminatio potentiae activae est altera quam indeterminatio passivae; non enim est ad contradictoria, scilicet agere et non agere, sicut potentia passiva indeterminatur ad esse sub actu, et non esse sub actu ; sed actu indeterminata est ad effectus diversos, non ad agere et non agere.
Exemplum de Sole, qui est indifferens ad multos effectus; ergo in materia posita essentiae potentia est potentia activa et indeterminata, non ad generare et non generare, sed ad generare et spirare, tunc est indeterminata, ut possit in hoc et in illud; sed potentia indeterminata ad contradictoria non determinatur, nisi per aliquod additum: ergo potentia activa indeterminata ad diversos effectus determinatur per se, et sine aliquo medio.
Exemplum, virtus formativa foetus de materia, quae est uniformis ubicumque in omni parte potest causare de illa carnem et ossa, et hujusmodi ; ergo essentia divina, quae est activa potentia indeterminata, sine respectu erit principium generandi et spirandi.
Item, potentia activa determinata est aliquid perfectionis. Exemplum in potentia calefactiva est, quod agat praesente objecto, et quod non requirit aliud ex parte sua, est perfectionis ; sed quod non potest nisi in unum, est imperfectionis ; ergo in essentia erit primum, et tolletur secundum.
Item, omne illimitatum et infinitum secundum perfectionem est indeterminatum ; ens autem in communi est indeterminatum privative, quia potest determinari ; sed essentia est indeterminata negative: ergo non potest per respectum determinari.
Item, in aliis a Deo, est aliud ratio agendi et ratio agentis, ut calor est ratio calefaciendi, ratio calefacientis est ratio suppositi; relatio secundum eos est ratio suppositiva ; non igitur ratio agendi.
Item, Damasc. cap. 8. relatio non determinat essentiam, sed hypostasis.
Dicitur, essentia ex se est determinata ad generandum et spirandum, tamen requirit aliquid sine quo, sicut ignis non calefacit, nisi objecto praesente, etc. Sic licet essentia de se determinata sit ad agendum, non tamen generat, nec spirat, nisi in supposito conveniente.