COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE

 COLLATIO PRIMA.

 Sed contra rationem primam arguitur sic : Quandoque aliqua plura habent aliquam unam rationem ad quam conveniunt, et diversas rationes formales, quibu

 Contra secundam rationem positionis arguitur sic : si propter hoc est tantum una prudentia secundum speciem respectu omnium agibilium, quia est unum p

 Contra rationem tertiam positionis arguitur : sub eadem ratione sub qua prudentia dictat de agibili, sub eadem ratione virtus moralis inclinat in illu

 

 COLLATIO II.

 Praeterea, ad principalem quaestionem arguitur sic : alia a voluntate sunt sufficiens causa agens per modum naturae cujuscumque intelleetionis igitu

 

 COLLATIO III.

 Contra intentum duarum primarum rationum, nempe intellectum esse tantum occasionem, seu causam sine qua non electionis, arguit primo, quia quando volu

 

 COLLATIO IV.

 

 COLLATIO V.

 

 COLLATIO VI.

 Ad quaestionem dicebatur, quod habitus non est principium activum respectu actus, nec quantum ad substantiam actus, nec quantum ad moralitatem in actu

 Secundum principale, scilicet quod habitus non sit causa moralitatis in actu, probatur sic : actus praecedentes habitum virtutis non secundum rectam r

 Ad primam rationem principalem dicendum, quod prudentia dicitur activa et ars factiva, non quia sit principium agendi, aut faciendi proprias actiones

 COLLATIO VII.

 Arguitur quod non: intellectus agens non potest pati: ergo nec intellectus possibilis potest agere. Consequentia probatur ex 3. de Anima, sicut intell

 Praeterea, arguitur sic ad principale : si intellectus esset activus, qui dicitur possibilis, tunc intellectus possibilis posset sibi fabricare specie

 Praeterea, quod dicitur, quod intellectus, licet sit activus, non tamen est tota causa actus, sed species, inquantum tenet vicem objecti, ita quod int

 

 COLLATIO VIII.

 Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima

 

 COLLATIO IX.

 

 COLLATIO X.

 Quod non videtur : per rationem naturalem cognoscimus quod Deus est intellectivus, et natura intellectualis, et per consequens quod sit natura volitiv

 Praeterea, non major certitudo in actu credendi per habitum infusum potest haberi de aliquo objecto credibili, quam per actum credendi fidei acquisita

 

 COLLATIO XI.

 Praeterea, secundo ad principale arguitur: positis principiis concurrentibus quae sufficiunt ad actum intelligendi, necessario ponitur actus intellige

 Praeterea tertio ad propositum arguitur sic : quandocumque aliqua duo extrema habent ad invicem connexionem aliquam naturalem per aliquod medium conne

 Resolutio secundum mentem Doctoris, quod Deus non movet ullum intellectum naturaliter nisi suum: ab aliis autem si vult videtur, si non vult videtur e

 COLLATIO XII.

 Respondetur quod non : quia nihil potest quietare intellectum ex se perfecte, nisi habeat rationem objecti simpliciter, et primo primi sed relatio no

 

 COLLATIO XIII.

 Posita opinione Philosophi, quod non potest haberi scientia quid est de Deo, vel substantia, ponit modum dicendi, quod Deus relucet in creatura, et su

 

 COLLATIO XIV.

 COLLATIO XV.

 Contra, in priori per naturam, quo Beatus videt Deum, ante velle effraenatum habet velle ideo prior est impossibilitas peccandi, quameffraenatio fere

 COLLATIO XVI.

 

 COLLATIO XVII.

 Dicitur quod sic : quia illud in se habet omnem rationem appetibilis, et nullam rationem fugibilis ergo necessario appetitur a voluntate : nam ideo

 Praeterea, arguitur contra rationem positionis, quod non concludat : quia si voluntas ideo non potest non velle finem ultimum sibi ostensum, quia in i

 COLLATIO XVIII.

 Dicitur quod per objectum, qui est finis ultimus sibi clare ostensus, necessitatur voluntas ad eliciendum actum volendi circa illud objectum, ita quod

 

 COLLATIO XIX.

 Contra positionem quaestionis arguitur sic : Intelligens communissimum debet habere objectum communissimum sub ratione communissima, talis est essenti

 Ad principale, quod Deitas sit primum objectum intellectus : quia operatio intelligendi non tantum est circa entia, sed circa non entia, ita intellect

 COLLATIO XX.

 Praeterea : arguitur quod Beatus videns essentiam divinam videat infinita, et per consequens videat essentiam sub ratione infinita, quia sub ratione,

 COLLATIO XXI.

 

 COLLATIO XXII.

 Ad primum: perfectio simpliciter potest dici ut universaliter perfectio, et est in quolibet melius ipsum quam non ipsum, sic sapientia est perfectio s

 Contra arguitur : intellectus Dei in primo signo aeternitatis, aut intelligit distincte istas perfectiones, aut non : si sic, cum intelligit eas in se

 COLLATIO XXIII.

 

 COLLATIO XXIV.

 Contra ista: quando dicunt, quod essentia indeterminata indeterminatione sua determinat se ad actum, arguitur : aut intelligunt, quod determinatur sic

 COLLATIO XXV.

 Resolutio hujus collationis, juxta Doctorem, et communem, 1. d. 26. a n. 4. personae constituuntur relationibus, et explicatur et probatur ibi usque a

 COLLATIO XXVI.

 

 COLLATIO XXVII.

 Quod sic, probatur ex creaturis. Licet eminenter sint in causis, quae sunt creatorum, tamen non omnia, quae in creaturis sunt, possumus attribuere Deo

 Contra, quasi in materia est, quasi in potentia respectu formalis termini productionis, similiter personae distinguerentur specie sicut relationes.

 Ad primam, quando arguitur, quod non includit imperfectionem, est in Deo, concedo : sed ratio subjecti non includit imperfectionem, nego. Ad probation

 COLLATIO XXVIII.

 

 COLLATIO XXIX.

 

 COLLATIO XXX.

 Quod speculativa : quia Theologia ejus est nobilissima : aliqua speculativa est nobilior omni practica, 1. Metaphysicae ergo, etc.

 Ad principale, quod Theologia Dei sit practica : illa scientia Dei dicitur esse practica, cujus primum objectum est operabile, contingens : hujusmodi

 COLLATIO XXXI.

 Juxta duas primas rationes docet personas divinas cum sint ex se necesse esse, prius habere esse quam creaturas in esse intelligibili. Circa hoc dispu

 Contra resolutionem personas prius produci, quam creaturas in esse intelligibili, adducit quinque rationes, quas variis solutionibus et replicis ampli

 COLLATIO XXXII.

 In hac collatione statim post initium ponit opinionem dicentium Deum nihil ad extra cognoscere posse nisi per respectus superadditos essentiae suae, s

 COLLATIO XXXIII.

 Disputat subtilissime hac collatione, an creaturae habuerint este aliquod reale ab aeterno, ut tenet Henric. per rationes hic primo positas, dicens il

 COLLATIO XXXIV.

 

 COLLATIO XXXV.

 Ad quaestionem dico, quod vestigium est impressio derelicta ex transitu gradientis, conformis sibi ex ea parte, qua tangit in gradiendo sed ante mund

 JUDICIUM R. P. F. LUCAE WADDINGI

 COLLATIO XXXVI.

 Licet ubique, et sparsim per universam suam doctrinam Scotus dicat distinctionem hanc formalem inter essentiam divinam, et relationes atque attributa,

 COLLATIO XXXVII.

 Omnes difficultates, quas hic attingit Doctor, videlicet an essentia sit formalis terminus generationis in Divinis ? et an essentia divina, prout est

 Potissima quae hic pertractat Doctor de notitia ingenita in Patre, et de notitia genita per se subsistente in persona distincta, per quam Pater nullo

 COLLATIO XXXVIII.

 In hac collatione potissimis utitur rationibus Henrici et Goffredi, quibus probant Filium generari de substantia seu de essentia Patris, ut de quasi m

 COLLATIO XXXIX.

 Quod non, arguitur : quia intellectus divinus non convertit se supra intellectum informatum notitia simplici, nisi ut habet esse particulare in aliqua

 Videtur imperfecta haec quaestio, et aliqua adhuc in ea desiderari. Eam novit Doctor contra opinionem Henrici asserentis intellectum paternum, quando

Scholium.

Resolutio hujus collationis fere est, ut hic habetur in principio. sed latius habetur in quaest. 4. Prolog. nempe Theologiam Dei esse de necessariis practicam, quiaconformis rectae rationi et prior volitione, ita dicta quaest. 4. num. 34. sustinet tamen Doctor num. 36. non esse practicam, quia Dei volitio non est regulabilis. Unde problematicae in hoc videtur, ibi et 1. dist. 38. Scientia Dei de contingentibus speculativa est, quia rectitudo contingens prius est a voluntate ejus, quam cognoscatur ab intellectu dicta quaest. 4. num. 37. ubi tamen docet nostram Theologiam de contingentibus esse practicam, quia prior praxi et directiva ejus. De necessariis idem ait num. 31. vide Schol. ibi num. 44. ubi conformiter ad Doctorem (ut videtur) dictum est Theologiam nostram esse quoad partes speculativam et practicam. Quod hic num. 2. tangit, an habitus sit practicus ab objecto, late docet quod sic, et non a fiue vel actu, dicta quaest. 4. num. 13.

Quod speculativa : quia Theologia ejus est nobilissima : aliqua speculativa est nobilior omni practica, 1. Metaphysicae; ergo, etc.

Contra, finis speculativae est veritas : sed si scientia Dei est speculativa proprie ; igitur tantum consistet in speculatione veritatis, et non ultra ordinaretur ad dilectionem ejus, quod falsum est.

Dicitur quod est practica, sed habitus intellectualis practicus dependet ex quatuor causis, scilicet objecto practico, vel materia practica et fine practico, et dependet ab intellectu, tanquam ab efficiente practicum habitum ; ut tamen movetur ab appetitu 6. Ethic. est quidem habitus practicus ab objecto practico materialiter, quod oportet esse appetibile, et non tantum speculabile, etiam in nobis requirit objectum contingens operabile, formaliter autem est practicus a seipso, si duplex potest esse habitudo ejus formalis notitiae conformis appetitui. Et haec est prima ratio ejus formalis: secundaria, qua est directiva, et considerativa ; objectum etiam duplex est, appetibile et contingens operabile, respectu scientiae nostrae; omnia ista quatuor sunt in Deo, quia essentia ejus, sicut objectum vel materia, est summe appetibile vel diligibile, et intellectus tanquam efficiens prius intelligit hoc, quam voluntas velit hoc, et ideo respectu sui, et a se Theologia ejus est simpliciter practica; respectu autem aliorum a se, si sint operanda, est aliquo modo practica formaliter, non quia intellectus prius dictat illa facienda, et postea illa voluntas velit, sed prius intelligit simplicia, et post voluntas determinat ea esse facienda, et post intellectus intelligit ea facienda, et eadem voluntas vult inexecutive illa, et propter conformitatem illam, est scientia practica.

Ad primum dicitur, quod Philosophus non ponit scientiam practicam respectu dilectionis, sed solum respectu praxis, quae est in viribus inferioribus, et quae est respectu operabilis contingentis, et verum est, quod omni tali practica est speculativa nobilior, sed loquendo de praxi, quae est actus elicitus voluntatis, et hoc respectu objecti nobilis, non est ita.

Contra positionem quaestionis, et primo contra illud, quod dicitur quod habitus dicitur practicus materialiter ab objecto, et effective ab intellectu, quia sicut se habet finis in operabilibus, sic principium in specu labilibus, quantum ad hoc, videlicet, quod sicut principium in speculabilibus est principium effectivum respectu conclusionis, sic finis in operabilibus est principium continens virtualiter, et efficaciter omnia alia quae sunt ad finem, ita quod nihil est tale formaliter et essentialiter, nisi per illud quod est tale virtualiter et effective. Exemplum de subjecto et passione, et principio et conclusione, quia nunquam est conclusio formaliter vera, nisi quia est principium efficaciter et virtualiter tale, et similiter de passione respectu objecti: sed essentia divina est hujusmodi ut finis, ideo continet omnia alia virtualiter et efficaciter quae sunt ad finem, non igitur tantum materialiter: igitur.

Item, quod dicitur in Theologia Dei ordinatur ad dilectionem ut ad finem.

Contra, finis est causa nobilissima, unde si de omnibus causis esset scientia, scientia de fine esset nobilissima secundum Avicennam 6. Metaphysic. ergo si essentia ut objectum non habet rationem finis, sed ipsa dilectio, ratio essentiae in se non esset ratio nobilissima, quod est falsum.

Contra responsionem ad argumentum, scientia speculativa est sui gratia, non autem sic practica. sed gratia alterius: ergo scientia speculativa est nobilior scientia practica.

Item contra illud, quod dicitur in positione, quod dilectio est praxis, quia praxis est in potestate illius, cujus est praxis : sed dilectio Dei non est in potestate ejus, quia neessario se diligit; ergo dilectio Dei non est praxis.

Ad primum dicitur, quod objectum et finis sunt causa effectiva respectu veritatum practicarum et operabilium, sed non tota causa sine intellectu similiter efficiente ; unde objectum et finis, quae idem sunt in essentia divina, differentia sola ratione cum intellectu divino, sunt tota et completa causa efficiens respectu veritatum illarum operabilium, et neutra per se est tota causa, sed tantum causa partialis.

Contra, illud est argumentum ultimum quod fit in illa quaestione, utrum intellectus paternus sit principium formale exprimendi Verbum, quod si essentia divina ut objectum, vel finis non sit tota causa efficiens respectu talis veritatis operabilis et praxis, ut dilectionis ; ergo non est simpliciter infinita, quia perfectiorem modum causandi habet cum intellectu suo concurrente, quam per seipsum: ergo, etc.

Respondetur ibi aliqualiter.

Ad aliud, cum dicitur, quod praxis quae est dilectio, est finis : sed ratio finis est ratio nobilissima ; non ergo ratio essentiae.

Dico quod actus est finis, scilicet dilectionis: sed ulterius ordinabilis ad finem ultimum, qui est essentia divina, et ideo essentia sub eadem ratione a parte sui est objectum et finis, sicut motus ab anima, et ad animam est ab eadem, et ad idem.

Ad aliud dicitur, quod praxis est in potestate cujuscumque est, ita quod potest elici ab eo, sed potestas ejus non est potestas elici et non elici, quia hoc est potestatis imperfectae.

Contra 6. Ethicor. dicit Commentator, quod praxis sequitur electionem ; ergo potest voluntas non elicere praxim.

Item, necessitas naturalis non potest stare cum potestate voluntatis, quia ista sunt principia activa opposita, necessitas naturalis et libertas, vel potestas voluntatis; sed in potestate voluntatis non est magis diligere quam intellectus intelligere, non solum non diligere.

Item, non est in potestate Dei esse non voluntas : sed dilectio sua est idem quod voluntas ejus: ergo non est in potestate voluntatis ad diligendum essentiam suam.

Ad primum dico, quod praxis in nobis sequitur electionem, nam quia voluntas nostra est mutabilis, ideo determinatur per circumstantias, tanquam directiva ad multa: voluntas autem Dei immutabilis, et ideo dilectio in Deo non sequitur dictamen, et consilium intellectus, et ideo in Deo non valet quod objicitur.

Contra, virtus est habitus electivus: ergo sicut possumus habere habitum intellectivum respectu eorum quae sunt ad finem, ita et respectu finis, sicut patet de charitate quae est virtus, et respectu finis: igitur et respectu finis potest esse electio; sed electio potest dici nolitio sequens perfectam cegnitionem objecti, sive sit deliberatio, sive non; nam deliberatio, sicut consiliatio est de conclusione tantum et non de principio, sive de eis quae sunt ad finem, sed non de fine. Nam propter perfectam cognitionem principii, si assensero operari, est electio proprie, sine tamen assensu conclusionis, ut respectu hujus : honeste est vivendum, est electio respectu hujus conclusionis conclusae, scilicet caste est vivendum, sed imperfectior prima, sicut cognitio conclusionis est imperfectior cognitione principii. Unde cognitio stricte est perfectior cognitione conclusionis quae est imperfecta, quia non habetur ex terminis, sed concluditur ex terminis. Alio tamen modo electio perfecta est principii sine discursu et deliberatione cogniti, tamen perfectius cogniti, et sic electio est praxis.

Item, circa finem post cognitionem perfectam potest esse electio et peccatum ; sed summum peccatum est uti fruendis, et frui utendis.

Item, secundum Augustinum 83. quaest, quaest. 7. Omne peccatum aut est ex infirmitate, aut ex malitia, aut electione : sed quando aliquis utitur fruendis non hoc facit ex malitia, aut infirmitate; ergo electione ; ergo est praxis circa finem ultimum, unde habitus practicus est directivus praxis, quae est electio voluntatis. Prima igitur praxis est electio formaliter, vel secundum electionem actus ut volitio, et ponit necessario delectationem circa finem in operatione practica, qua attingit finem, sicut et speculatio ponit circa objectum speculativum necessario delectationem quae est passio, et non operatio, quia non est practica, nec directiva passionis nec delectationis, quia ex objecto praesente et praxi elicita. necessario sequitur praxis illa, quae est delectatio.

Ad aliud, speculativa est nobilior practica, quia sui gratia, verum est, accipiendo utrumque in se, quando tamen speculativa ordinatur moraliter, et in genere moris, inferior est ipsa practica ad quam ordinatur.

Contra, speculativa est simpliciter nobilior in se practica ; ergo etiam in speculativa ordinata in genere moris. Probatio consequentiae, quia mos non pervertit ordinem naturae, sed conformatur sibi quantum potest, sed natura non statuit nobilius ordinari ad ignobilius.

Respondeo, dico quod intellectio non est nobilior volitione, sed appetitiva ut appetitui finis est.

Contra hoc, quod dicitur rationi appetitivae esse finem: probo quod non est finis, quia appetitio si sit moralis, non tantum dependet a fine, sed ex omnibus circumstantiis aliis ut per quas sit, sicut debet, et quando debet, et circa quod debet, et caetera : sed intellectio practica est nobilior tam in entitate naturae quam moris, quacumque appetitiva virium inferiorum, quia est directivum, et regula respectu actuum aliarum virium inferiorum, et sic causa; ergo non ordinatur in genere moris ad aliam appetitionem, tanquam ad finem cujuscumque virtutis inferioris, unde praxis non est finis intellectus practici, sed objectum.

Dicitur quod scientia practica ordinatur ad praxim, ut finem propinquum, talis est electio.

Contra, tunc habetur propositum, quia consiliatio intellectus habet ordinem ad volitionem, cum volitio sit praxis absque omni posteriori ; ergo est vera practica, et hoc habes concedere, unde volens dare pecuniam debito modo, et hoc eligens, non minus est liberalis moraliter, et si non habet pecuniam, dum in imagine congrue eligat dare, sicut debet. Aliter enim nec Christus, nec Apostoli, nec alii pauperes, quibus deficit materia exterior vere essent liberales. Similiter eligere fortiter agere in imagine, est esse moraliter fortem, etsi nihil terribile occurrat.