DE FALLACIIS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

Capitulus 18

De fallacia secundum plures interrogationes ut unam.

Sequitur de fallacia secundum plures interrogationes ut unam.

Est autem idem secundum substantiam, enuntiatio, propositio, interrogatio et conclusio: sed dicitur enuntiatio secundum quod significat simpliciter aliquid esse vel non esse; interrogatio secundum quod sub dubitatione proponitur; propositio secundum quod sumitur ad alterius probationem; conclusio vero secundum quod ex aliis probatur: et ideo sicut enuntiatio est una, vel plures, ita interrogatio, propositio et conclusio.

Est autem enuntiatio una, in qua dicitur unum de uno, ut: homo est animal, vel est albus. Enuntiatio vero plures, quando dicuntur plura de uno, ut: socrates est albus et musicus, vel unum de pluribus, ut: socrates et Plato sunt albi, vel plura de pluribus, ut: socrates et Plato sunt albi et musici.

Sciendum est autem quod quando plura praedicantur de uno, ex quibus fit unum per se, est enuntiatio una, ut cum dicitur: homo est animal rationale mortale; nam ex partibus definitionis fit unum per se, quod est de natura speciei. Si autem plura praedicantur, ex quibus fit unum per accidens, tunc est enuntiatio plures, ut cum dicitur: socrates est homo albus; ex homine enim et albo fit unum per accidens.

Provenit ergo haec fallacia ex hoc quod ad interrogationem quae est plures, datur una responsio, eo quod sub uno modo interrogandi proponitur, ut si dicatur: putasne socrates et Plato currunt? ex eo enim quod simul interrogatur de duobus, videtur esse una interrogatio cum sit plures.

Causa apparentiae in hac fallacia est unitas ex parte modi interrogandi; causa vero non existentiae est pluralitas interrogationis.

Modi autem huius fallaciae sunt duo.

Primus modus est quando interrogatio est plures, eo quod unum de pluribus in singulari praedicatur, et e converso, sicut hic: putasne homo et asinus sunt animal rationale mortale? si dicam sic, procedatur sic: homo et asinus sunt animal rationale mortale. Igitur asinus est animal rationale mortale etc.. Si dicatur quod non, procedatur sic: homo et asinus non sunt animal rationale mortale: igitur homo non est animal rationale. Deceptio enim haec provenit, quia ad interrogationem praedictam, cum sit plures, non est danda una responsio, ut dicam simpliciter sic, vel non, sed duae, ut dicatur sic: homo est animal rationale, et asinus est animal irrationale, vel non est animal rationale.

Similiter hic: putas ne tu es homo et asinus? si dicatur non: igitur tu non es homo; si dicatur sic, concludatur: tu es asinus.

Similiter hic: putas ne Aethiops est homo albus? si dicatur quod sic, concludatur: ergo est albus; si dicatur quod non, concludatur: ergo non est homo.

Secundus modus est quando interrogatio est plures ex eo quod plura subiiciuntur vel praedicantur in plurali numero, sicut hic: putas ne mel et fel sunt dulcia? si dicatur non, concludatur: igitur mel non est dulce; si dicatur sic, concludatur: igitur fel est dulce. In omnibus enim his non est una responsio, sed plures, ut: sic mel est dulce, et fel non est dulce.

Patet ergo quod haec fallacia provenit secundum unum et multa. Et haec de fallaciis dicta sufficiant.