OPUSCULA MYSTICA

 OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS

 ADDITAMENTUM I.

 OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 OPUSCULUM III. LIGNUM VITAE

 OPUSCULUM IV.

 OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM

 OPUSCULUM VI.

 OPUSCULUM VII.

 Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM

 Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.

 OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI

 OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI

 Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .

 Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .

 Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .

 Capitulum XX. De tertia effusione sanguinis.

 Caput XI.

 Caput XX.

 Caput XXV.

 Caput XXXI.

 Caput XLIII.

Caput XXV.

De foliis lilii circa truncum , id est de verbis piis et fructuosis virginum.

82. Iam de foliis, quae circa truncum sunt, videamus. Folia igitur, sicut supra diximus de foliis vitis, verborum figuram habent. Circa quae folia considerandum est, quod semper sunt virentia. Inferius, iuxta terram maiora sunt et plura, quam in superiori parte, et superposita apostematibus rumpunt et mitigant ea. Nimirum his foliis similia debent esse verba virginum. Viriditas igitur foliorum virtutem verborum significat, videlicet ut nullum verbum proferatur ab ore virginis Christi, quod nihil in se virtutis contineat. Resecentur hic non solum verba turpia, scurrilia, iocosa, luxuriosa, superba, iracunda, detractoria, adulatoria, sed etiam superflua. Verbum enim superfluum, id est otiosum, folium aridum est; folium vero aridum folium lilii non est. Si ergo vis esse Ulium, habeto verba virtuosa, folia viridia, de quibus scriptum est : Folium eius non defluet. Vis autem videre, quod verbum otiosum folium aridam est? Audi ipsam Veritatem, Dominum Iesum: Omne, inquit , verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die iudicii. O quantus terror! Iudex sapientissimus, qui numerat omnes pluviae guttas, discretor omnium cogitationum omnium hominum a primo Adam usque ad ultimum, qui erit in fine saeculi, vult audire rationem omnium verborum otiosorum, cum sederit in sede maiestatis iudicii sui, ubi non iam misericordia, sed iudicium cantabitur Domino. Quid tum miseri et miserabiles faciemus ? Sapientissimus es, Domine, felli non potes; iustissimus es, corrumpi non potes. Tempus miserendi tunc praeteritum erit, quia iudicabis orbem terrae in aequitate; iudicabis populos in iustitia, qui prius per misericordiam pepercisti. Quid ergo dicam ego miserrimus et quid iaciam? Miserere, quaeso, dum tempus est miserendi , Pater misericordiarum, ut non indices me in tempore iudicandi. Pone custodiam ori meo et ostium circumstantias labiis meis , ut non solum a maledictis et turpibus declinem, verum etiam otiosa verba devitent, ne de illis me oporteat in die iudicii reddere rationem, ubi non de bonis et viridibus foliis verborum, sed de malis et aridis ratio est reddenda.

83. Quid est autem verbum otiosum? " Otiosum est verbum, teste Gregorio , quod ratione iustas necessitatis, vel intentione piae utilitatis caret". Quidquid ergo loqueris sine rationabili necessitate, vel sine intentione utilitatis, id est, quod non loqueris, ut intendas alicui prodesse, otiosum est. Quis de his omnibus potest reddere rationem? Moderetur ergo omnis homo linguam suam, sed praecipue virgines Christi, ut sciant, quando vel qualem proferant sermonem. Non enim decet, ex ore cantaturo canticum novum Sponso suo aliquod verbum procedere, quod illi cantico sit contrarium. Quid est ergo canticum novum? Canticum caritatis. Quare novum? Quia in initio saeculi a primis creaturis canticum fuit vetus, canticum contrariam caritati. Vis ergo nosse ? Cantavit angolus periturus in caelo canticum superbiae, dicens : Ponant sedem meam ad aquilonem et similis ero Altissimo. Cantavit postea canticum detractionis in paradiso, cum accedens ad mulierem ait : Quare prohibuit Deus vobis , ne comederetis de ligno scientiae boni et mali ? tanquam diceret : mala intentione prohibuit. Canticum dubitationis cantavit mulier, dicens : Ne comedamus et forte moriamur. O forte quantam infirmitatis nobis induxisti ! Videns autem diabolus mulierem dubitantem prorupit ad canticum aperti mendacii, dicens : Nequaquam moriemini. O nequam, O nequam, ubi est modo tuum nequaquam ? Ecce, mortui sunt et duplici morte quos dixisti nequaquam morituros. Nequaquam, inquit, moriemini. Malum et vetus canticum hoc verbis Veritatis contrarium. Dixerat enim Deus : Quacumque die comederitis ex eo, morte moriemini, morte videlicet animae, vel ut alii exponunt: Moriemini, id est, mortales efficiemini, scilicet ut necessitatem tunc habeatis moriendi qui modo potestis non mori . Si enim in obedientia permansissent, mortui non fuissent. Cantavit et Adam canticum excusationis in peccato , cum dixit : Mulier, quam dedisti mihi, dedit mihi, et comedi, ac si diceret: tu potius accusandos esses, qui talem mihi iunxisti mulierem, quae me ad peccandum induceret.

84. Carissimi, vetera cantica sunt haec: canticum superbiae, canticum detractionis, canticum dubitationis, canticum mendacii, canticum excusationis. Cavenda sunt et per omnem modum cavenda haec cantica, O virgines Christi , si novum voltis canticum decantare. Sed neque aures vestras talibus canticis aperietis, qui vocem Christi specialius et familiarius audire desideratis. Vivit enim adhuc ille malignus serpens et sub virginea facie , id est sub specie boni, collocutionis suae venena distillat. Cantat adhuc in cordibus auditorum suorum canticum superbiae, cum illis latenter suggerit, ut ad honores et dignitates et praelaturas aspirent, vel propter nobilitatem, vel propter scientiam, sive etiam propter bonitatem suam. His enim ipse deceptus fuit ; quia se praelatum in nobilitate pulcritudinis et sapientia et virtutibus aliis vidit choris Angelorum, prorupit in canticum superbiae, per quam cecidit et alios cadere iacit, quotquot secum idem canticum cantare praesumunt.

Caput XXVI.

De novo cantico virginibus cantando .

85. Non ita cantavit illa novi cantici imitatrix Mater Christi, verum lilium vere viridantibus foliis redimitum. Vis videre folia eius ; vis audire canticum eius ? Exaltata supra quam dici aut cogitari potest, toti mundo caelisque praelata, non ascendit supra se, sed cantavit canticum humilitatis, quod et caritatis est, quia caritas non inflatur . Eructavit de corde suo inebriato verbum bonum et suave, canticum novum virginibus cantandum. Et quid ait ? Magnificat anima mea Dominum . Vide, quam contrarium est canticum hoc cantico angeli ruituri. Incipit ille in alto et in ima non descendit, sed corruit. Incipit Maria ab imo, ut in altum sublevetur. Magnificat haec Dominum, non se, licet inaestimabiliter exaltata, servans quod scriptum est : Quanto maior es, humilia te in omnibus; unde et super omnes choros Angelorum meruit elevari. Magnificavit se ille supra Dominum, unde infra omne, quod est, meruit praecipitari. Exsultavit spiritus humilis Mariae in Domino Iesu suo, unde oleo laetitiae prae consortibus suis inungi promeruit ; exsultavit stultus ille angelus in se, unde luctu perpetuo meruit condemnari. Gloriatur ista, humilitatem suam esse respectam , unde habebit fructum in respectione animarum sanctarum ; gloriabatur ille in multitudine virtutis suae, unde perpetuam despectionem incurrit.

86. Vos igitur, o virgines Christi, virete in foliis, in verbis caritatis, humilitatis et pacis . Sequimini lilium illud praecipuum, Matrem summi lilii, boni Iesu, ut ipsum solum magnificantes, qui solus magnus est, in ipso, per ipsum et cum ipso mereamini magnificari. Cavete nihilominus canticum detractionis, quod in paradiso inchoatum est, canticum vetus et in peccati vetustatem perducens: et videte, quantum omnino sit contrarium novo cantico caritatis, cum necessarium sit, illum non diligi, cui detrahitur. Solet enim caritas non obloqui, non detrahere, sed potius peccata aliena excusare, vel, si forte sit necessarium corripere, facit hoc non animo malignandi, sed corrigendi. - Cavete et canticum dubietatis, non dubitantes de misericordia Domini, sed omnem sollicitudinem vestram audacter in eum proiicite, quoniam ipsi cura est de vobis . Non enim crudelis est, ut permittat vos cadere, si vos in ipsum proieceritis, qui vos ad hoc hortatur, qui vos propter ipsum omni terreno solatio scit voluntarie destitutos Nec dubitetis de poena malis pro suis demeritis infligenda, ne in praesumtionis vitium incidatis; nec dubitetis de praemio iustis conferendo, ne forte desperationis periculum incurratis. - Cavete, ne canticum mendacii aliquando ex ore vestro procedat, quo Veritatem, Sponsum vestrum spiritualiter laudare speratis. Perdit os virginis virginitatem suam, quoties scienter et animo malignandi loquitur mendacia contraria veritati. - Cavete nihilominus canticum excusationis in peccatis, semper habentes in mente testimonium illud beati Ioannis virginis veritati testimonium perhibentis. Filioli, inquit , si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et iustus est Deus, qui dimittat nobis peccata nostra et emundet nos ab omni iniquitate. Nemo igitur aestimet, se sine peccatis esse: nec, cum cognoverit illa, excuset se, sicut stulti solent adhuc hodie, loquentes excusationem Adae et dicentes: Mulier, quam dedit mihi Deus, seduxit me. Quare talem mulierem dedit mihi Deus, quae me seducat ? Mulier ista virum seducens caro nostra est, spiritum nostrum adducens ad consentiendum peccatis, pro qua stulti Deum quotidie accusant , se ipsos in peccatis excusare volentes et dicentes, se carnis illecebris non posse resistere, quam acceperunt a Deo. Grande valde est peccatum illud accusare Deum optimum, qui fecit omnia bona valde et praecipue ipsum hominem prae creaturis aliis exornavit. Bonum sine dubio fecit te Deus bonus, qui fecit omnia bona, bona valde propter te. Neque enim bonus esset, si te male fecisset, propter quem fecit omnia, qui propter te facta bona valde fecit. Bonum ergo et summe bene fecit te Deus bonus. Tu ipse vero te malum facis. Si deleveris in te quod tu ipse facis, invenies, summe bonum esse inter creaturas quod in te ipse fecit . Fecit ipse te primo secundum se, et factus est ipse postea secundum te. Fecit ipse te primo ad imaginem et similitudinem suam , et factus est ipse posterius homo ad similitudinem tuam: Verbum enim caro factum est. Laudemus ergo Deum, qui secundum se fecit nos.

Amemus Deum, qui propter nos factus est secundum nos. Oremus ipsum, ut imaginem suam, sicubi deformata est in anima nostra, misericorditer reformare dignetur; nihilominus et corpus nostrum, quod ad similitudinem et naturam nostram accepit, sic immaculatum conservare dignetur. Viridia folia, id est verba virtutes continentia, proferamus, si volumus esse vera lilia, quia lilium arida folia, id est verba voterum canticorum non habet sed quae novo cantico, id est caritati, spei, fidei, humilitati et ceteris virtutibus convenire noscuntur.

87. Proferamus talia folia - et vos praecipue, virgines

. Christi, quae a viriditate nomen habetis - quae vireant, et quae apostematibus superposita rumpant illa et levient et sanent, sanie foris eiecta ; quod fit, quoties incestum ad castitatem, superbum ad humilitatem, iracundum ad mansuetudinem , invidum ad caritatem, gulosum ad sobrietatem , avarum ad largitatem, accidiosum ad alacritatem verbis bonis et veritati consentaneis perducimus. Ista enim vitia quasi quasdam ulcera animam gravant, continentia in se venenum immunditiae et pravae consuetudinis, de quibus singulis, quia nos in tractatu de foliis vitis exempla posuisse meminimus , causa brevitatis in praesenti iudicamus praetereunda. Hoc autem dicimus tantum, quod considerandum nobis est, quo vitio unusquisque laboret, ut secundum languoris sui qualitatem ipsi verborum medicinam ministremus, ut, si fuerit superbus, exempla et verba Salvatoris nostri de humilitatis virtute ministremus,et similiter de aliis vitiis, sicut supra expositum est. - Hoc enim sciendum est, quia non semper silentio studendum, licet cum magno studio silentium sit servandum ; sed ianuam oris nostri quandoque claudere, quandoque aperire debemus, quatenus ita taceantur mala, ne cum malis etiam bona et utilia taceantur. Quod etiam in petitione sua innuit Propheta, cum dicebat : Pone, Domine, custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis. Ostium quippe nec semper patet, nec semper clauditur; sed in domo sapientis patet sapientibus in nuntiis emittendis, clauditur vero pro stultis intrinsecus retinendis. Sic et os nostrum, quod est ostium cordis nostri, per quod verba nostra quasi quidam nuntii egrediuntur, nuntiantia, quid intus agitur in corde, verbis prudentibus et utilibus est in tempore reserandum; pravis vero verbis, quae de malis motibus cordis surgunt, iugiter est claudendum. Tempus enim loquendi, et tempus tacendi . Nec minus peccat is qui verbum subtrahit in tempore opportuno, quam qui prava loquendo alios scandalizat. Nimis enim videtur et avarus esse et invidus qui verba gratis habita ad utilitatem proximorum negligit ministrare. Quando enim putas eum substantiam propriam indigenti proximo largiturum, quae divisa minuitur, qui verba nunquam deficientia non largitur? Ponat ergo Dominus custodiam ori nostro, ut sciamus, quando et qualem debeamus proferre sermonem: et ostium circumstantiae labiis nostris, ut ita non solum aperiatur, sed etiam claudatur in tempore, ut neutro offendamus, sed superposita apostematibus animarum infimarum verba nostra tanquam folia liliorum saniem vitiorum, Domino adiuvante, eiiciant et virtutum vires valeant inserere cordibus auditorum .

Caput XXVII.

De foliis lilii inferioribus et superioribus, seu de frequentia et parcitate verborum .

88. Quid est autem, quod ipsa folia iuxta terram maiora sunt et plura, superius vero pauciora et minora, nisi quod viri iusti, et praecipue virgines, quanto altius ascendunt ad culmen virtutum, terrenis cogitationibus et cupiditatibus infra relictis, tanto disciplinatiores et tanto parciores esse debent in verbis? Per diminutionem enim foliorum in superiore parte disciplina verborum intelligitur ; quia disciplinati quique quasi circumcidunt et extenuant verba sua, ne quid in eis pudicitiae vel disciplinae contrarium valeat inveniri, quae indisciplinati et turpes quique omni honestate carentia, turgida et inflata emittunt. Per paucitatem vero foliorum verborum paucitas convenienter accipitur: cui omnes boni tanto magis student, quanto virtutum culmini viciniores existunt. Unde de fratre quodam , qui discere volebat et quasi in usum reducere linguae coercionem, legitur , quod quendam lapidem per triennium portabat in ore: de alio vero, quod triginta annos non fuerat locutus quidquam. Videmus autem plerosque, qui, dum in principio boni propositi sunt et adhuc quasi vicini terrae, pristina ducti consuetudine, nec modestiam nec paucitatem verborum valent observare, quorum verba designantur per folia lilii iuxta terram; procedente vero tempore, gratiaque accedente, secundum profectum suum moderantur verba studentque silentio, ita ut non solum prava, sed etiam otiosa devitent.

89. Cui autem bonorum statui melius competit disciplina et paucitas verborum quam virgini Christi ? Nam si omni homini christiano praecipitur, ut nec turpiloquium nec scurrilitas procedat ex ore eorum, sed magis gratiarum actio ; quanto magis virgo suam Domino pudicitiam consecrans ab omnibus debet turpibus abstinere? Quae suam procul dubio pudicitiam non violavit tanto maiores debet Domino reddere gratiarum actiones, quanto maiorem est gratiam consecuta. Bonos enim virgines esse, summum bonum est et summa gratia, quia hi solum sequuntur

Agnum, quocumque ierit . Quantum vero is etiam a multiplicitate verborum debeat abstinere, quis non rideat, cum loquacitas manifestum sit indicium impudicitiae, quae nequaquam potest simul esse cum pudicitia virginali? Loquacitatis ergo vitium maxime devitent virgines pudici, si volunt virtutem pudicitiae conservare. Manifestum enim est, quod in multiloquio non deerit peccatum , sed paulatim ab otiosis verbis ad detractiones venitur, donec tandem ad apertas contumelias prorumpatur. Arguit autem loquacitatem Apostolus Iacobus , ita dicens: Si quis putat, se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum; huius vana est religio. Nemo igitur sibi de Religionis habitu blandiatur, qui adhuc linguam suam non didicit religare. Religa linguam tuam, si vis esse religiosus, quia sine linguae religatione religio vana est. Unde sanctissimi Patres, Religionum institutores et eorum sequaces sapientissimi, sicut a Spiritu sapientiae docti fuerant, districte instituerunt observationem silentii, non ignorantes, quia, sicut urbs patens et sine murorum ambitu, ita vir, qui non potest in loquendo spiritum suum cohibere . Et, sicut Psalmista ait, sir linguosus non dirigetur in terra. Sciunt enim homines spirituales, qui hoc experti sunt, quantum auferat devotionis, quantum inferat dissolutionis intrinsecus frequens linguae resolutio. Nam sicut fornax, cuius os semper apertum est, non potest in se retinere fervorem: sic nec cor devotionis in se poterit gratiam conservare, cuius os non fuerit ianua silentii reclusum. Claudamus igitur os nostrum, ut cum devotionis fervore Christum, devotionis largitorem, in ferventi affectu animi possimus conservare.

90. Vos autem praecipue, o virgines, sponsae Christi, intrate in cubiculum cordis vestri, et clauso ostio oris vestri, orate familiariter, humiliter, lacrymabiliter, hilariter, dulciter, fiducialiter Sponsum vestrum, Regem vestrum , Patrem vestrum et Consolatorem. Effundite coram illo, omnium inspectore cordium, corda vestras confabulamini cum illo recordantes illius, effundite super vos animas vestras, et terrenis corporalibusque relictis, pennis spiritualibus caritatis elevamini, et transite in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, ubi auribus non corporis, sed cordis audiatis in voce exsultationis et confessionis sonum , festum diem celebrantes, ubi interna consolatione refectae, quandoque, cum articulus tempestatis et necessitatis, tentationis et carnis advenerit, caelestis refectionis recordari possitis et dicere: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi qui est et salutare vultus mei et Deus meus. Memores estote optimi Domini Dei, memoramini et delectamini, et deficiat spiritus vester, spiritus carnis vestrae, ut spiritu illius qui est super mel dulcis , reficiamini et discatis vilipendere exteriores collocutiones, postquam interioris collocutionis dulcedinem gustaveritis. O quam bonum et quam iucundum, o quam optimum et iucundissimum est tecum, o dulcissime Iesu, habitare in unum , tecum colloqui, tibi revelare causam animae nostrae tuasque consolationis responso perfrui ! O quam bonum est, quam optimum est ad te inhabitantem lucem inaccessibilem duce caritate accedere, cui, si tantum dux nostra fuerit, nihil manere poterit inaccessum ! Novit cor tuum, o dulcis Iesu, caritatis lancea vulneratum, viam facere caritati, cui perpetuo non claudetur.

91. Accedite ergo ad eum per eum gressibus caritatis et illuminamini; gustate et videte, quoniam suavis est Dominus . Sciunt experti - et bene sciunt qui ex alia parte gustaverunt bonum Dei donum, qui aliquando in cellam vinariam a vera vite nostra sunt introducti - quam amarum et quam taediosum sit a dulcissimae contemplationis illius interiori praesentia separari et ad exteriora corporalia vel audienda vel videnda reduci. Cum enim, quantum in praesenti fas est, ille bonus Iesus, disciputis suis familiarioribus seorsum ab aliis fratribus in montem contemplationis eductis, se coram illis transfigurare voluerit, et in veste candida dulcedinis et bonitatis suae apparere mirantibus et solida caritate inebriare voluerit eos quos ante visitaverat per timorem iudicii, sive per molestiam salubrium tentationum - quia et per flagella Deus se nonnunquam suorum cordibus repraesentat - cum ergo, sicut diximus, aliquando se in suorum cordibus transfigurare dignatus fuerit, ut tristitia in gaudium convertatur ; et si interim, dum haec, nescio quomodo, aguntur, aliquis exteriorem requirens praesentiam sic affecti, ipsum a tam amabili contemplationis monte cogat descendere: putas, illum talem impulsionem exteriorem patienter ferre et non magis clamare cum Petro : Domine, bonum est nos hic esse; et cum Paulo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? O quam amarum est eis qui tali interiore refectione satiari noverunt, ad exteriora rursus attrahi ! Mori videntur sibi, quia revera quaedam species mortis est a contemplatione vitae, a contemplatione rubicundi Iesu, a contemplatione faciei illius rutilantis sicut sol ad nostras tenebras rursus avelli et a Mariae dulcedine ad Martbae ministerium revocari.

92. Breviter autem dico, quod quicumque sciunt mentis oculos interioribus contemplationibus occupare et lingnam animae ad divinum colloquium reserare, non solum non delectantur exterioribus visibus vel colloquiis, verum etiam plurimum fatigantur. Hi vero, qui intrinsecus caeci sunt et muti et in contemplatione divina et orationibus devotis se nesciunt occupare, exteriorum sensuum subsidia quaerunt et longitudinem temporis, qua gravantur, inutilibus confabulationibus expendere satagunt. Exterioribus enim collocutionibus velle occupari signum certissimum est animas otiosae, quae ad collocutionem divinam nulla penitus devotione levatur. Nondum certe ad summitatem lilii pervenerunt qui linguam suam a multiplicitate verborum nesciunt sive nolunt refrenare, tantoque altius se quisque noverit in virtutum gradibus ascendisse, quanto minus humanis colloquiis delectatur, nisi forte talium hominum , in quibus ipse Deus loquitur, et per quos verbum Dei auditur. Tales enim non audiuntur propter se, sed propter Deum, qui et habitat et loquitur in ipsis; et cum talibus loquendo a nostris saepe, operante Domino , dubietatibus expedimur, a pravis abducimur et in bono proposito confortamur. Verumtamen in omnibus discretionis spiritus optandus est et orandus a Domino, ut, ipso revelante, sciamus, cui spiritui sit credendum , cui cordium nostrorum simplicium sit cogitatio revelanda, a quo verbum salutis audiendum ; ne simplicitas nostra ab astuti serpentis fallacia capiatur, qui plerumque mala bonis et falsa veris, erronea rectis admiscere consuevit.

Caput XXVIII.

De contemplandis in ipso lilio, id est de decore et excellentia verae virginitatis .

93. Iam nunc ad contemplandum florem ipsum lilii veniamus. Vide, O virgo Christi, quanta pulcritudine praeemineat flos tuus, flos tuum florem designans, ceteris floribus . Vide, quantam prae omnibus floribus, qui sunt in terra, gratiam obtineat specialem. Vide, quantam ab ipso Sponso tuo laudem prae cunctis floribus mereatur. Considerate , inquit , lilia agri, quomodo crescunt. Amen, dico vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Lege, O virgo, et perlege et saepe relege hoc verbum Sponsi tui et lege et intellige, quantum in huius floris commendatione tuam gloriam commendavit. Omnem mundi gloriam sapientissimus ille omnium Creator et cognitor unico tuo flosculo cooperuit nec gloriam flosculo, sed flosculum omni gloriae praetulit. In Salomone enim, de quo legitur , quod magnificatus est super omnes reges universas terrae in divitiis et honore, omnes mundi glorias debes intelligere; in flore vero lilii tui, qui tuam et omnium virginum Christi figuram gerit, virginitatis gloriam contemplare. - Si ergo tantum commendatur ab ipsa Veritate decor lilii tui, ut ei iuste subiiciatur omnis gloria Salomonis, quem non dubium est secundum magnitudinem gloriae suae fuisse coopertum ; quantum putas commendandum esse ipsum tuas virginitatis Ulium incorruptum et nulla in perpetuum macula corrumpendum, cuius vel umbra et figura tantum meruit commendari ? Si omne operimentum omnis gloriae Salomonis non potest decori unius materialis lilii comparari ; quis decor comparabitur tuae florenti virginitati, quae est tuum Ulium verum et spirituale ? Nullus, inquam ; quia ad claritatem altitudinis tui decoris decores terreni nequaquam possunt ascendere, quia nec Salomon in omni gloria sua coopertus fuit sicut unum ex istis .

94. Noli ergo subtristis cantare: " Regnum mundi et omnem ornatum saeculi contempsi propter amorem Domini mei Iesu Christi ", qui tibi etiam in praesenti vita decorem dedit omni decore mundano maiorem, lilium integritatis tuae sibi conservando et sibi prae ceteris pulcritudinibus virtutum specialiter dedicando et speciali dilectione adstringendo. Videbis luculenter hoc in Cantico amoris, ubi, ceteris floribus pene omissis, florem tuum saepius nominat nomen lilii saepius inculcando. Sicut Ulium inter spinas, sic amica mea inter filias ; et item: Dilectus meus descendit ad areolam aromatum, ut Ulta colligat; et rursus: Dilectus meus mihi, et ego illi qui pascitur inter lilia. Laudabile Ulium, amica Sponsi ; amabile Ulium, quod colligitur a Sponso. Non enim, ut aestimo, colligitur, ut ultra marcescat ; sed ut in altari aureo collocetur, quod est ante thronum Domini , id est, ut collocetur in caelesti sanctuario, ut sit ipsum lilium ad ornamentum aliorum Sanctorum, in quibus Dominus tanquam in altari aureo requiescit. Delicatum profecto lilium, in quo pascitur Sponsus; non quod in hoc solo delectetur, sed in hoc quadam speciali praerogativa dilectionis plus aliis delectatur. Nec immerito. Duplex enim bonum in virginibus, quod in aliis Sanctis non virginibus simplex est. Cum enim tota Ecclesia virgo sit in anima, non habens maculam neque rugam , in fide et spe et caritate incorrupta, propter quod et virgo appellari meretur et a Sponso laudari; quanta laude putas digna esse lilia nostra, quae hoc habent tam in corpore quam in anima, quod tota Ecclesia habet tantum in anima ? Quasi quidam adeps et medulla, medulla totius Ecclesiae sunt virgines Christi et quaedam singularis excellentia aliorum florum, Sponsi amplexibus familiarius inhaerentes.

95. Hoc autem virginibus est summopere considerandum, qui lilii pulcritudine delectantur, quod flos lilii tam interius quam exterius albus est. Quid enim per exteriorem partem floris albam nisi munditia corporis ; quid per interiorem nisi mentis virginalis puritas figuratur? Turpe esset, immo non esset Ulium, quod vel interius vel exterius candoris sui puritate careret ; ita quoque turpis est virgo, immo non est virgo, quae non habet utramque, scilicet mentis et corporis castitatem. Unde non dubito, multos utriusque seius virgines in corpore defunctos esse et salvandos, qui nequaquam virginale praemium merebuntur. Multi enim mortui sunt, qui corpore quidem adhuc incorrupti, sed mente corrupti erant, ipsa tamen mentis corruptione non existente eis ad mortem aeternam, quia legitimas nuptias exspectabant, sine quibus nulla voluerunt illicita connubia perpetrare. Si enim, inquit Apostolus , nupserit virgo , non peccavit; multo minus peccavit quae sola tantum voluntate nupsit, quamvis iam in mente florem virginitatis corrupit. Consentit huic sententiae beatus Augustinus , dicens, " quod nequaquam melior est virgo aspirans ad nuptias muliere nuptias iam adepta, cum ea quae iam nupsit, uno sit viro contenta: nuptura vero, quaerens per omnem populum, cui adhaereat, cum pluribus necesse est fornicetur animo ". Placet enim illi hodie unus, cras alius, deinde tertius et quartus et fortassis plures; et quomodo talis, si moritur, meritum obtinebit virginitatis incorruptae ?

96. Utrum autem illae virgines, quae vi opprimuntur post votum virginitatis nec aliquando consentiunt corruptioni: vel etiam illae quae ante votum aliquando ad nuptias aspiraverunt firma mente, sed postea, poenitentia ductae, voto castitatis se constrinxerunt ; sive etiam illae quae post votum aliquando sola voluntate a voto continentiae resilierunt, sed rursus ad voti constantiam redierunt et usque in finem perseveraverunt: utrum, inquam, tales virgines sint praemio coronandae, fateor, me ex auctoritate nescire, et hoc magis peritiorum hominum, vel certe divino potius censeo arbitrio definiendum . Dico autem magis opinando quam definiendo de primis, quae vim patiuntur, si nunquam suae corruptioni nec voluntate nec delectatione consentiunt, virgineo non esse praemio spoliandas, quod ex verbis Luciae - si tamen authentica iudicantur - videtur posse comprobari. Si autem per violentiam a non consentientibus castitas virginalis amittitur, spero, quod talis amissio castitatis ipsis amittentibus cedat in bonum, quia forte permisit eas benignus Iesus tali bono spoliari, quo praescivit, ipsas non bene usuras. Utile enim esset, aliquam, quae propter virginitatis meritum deberet superbire , perdere virginitatem et per hoc consequi humilitatis virtutem .

97. Cavenda sunt autem virginibus summo studio loca et tempora corruptoribus opportuna, ne, si suae corruptioni per insipientiam suam occasionem praebuerint, ipsae sibi merito nocuisse iudicentur et sua corona priventur. Si enim Bethsabee non se impudice sive incaute lavisset in solario et Susanna in pomario, ubi videri poterant aliquo modo: nequaquam illa adulterium, nec ista mortis periculum incidisset. Cautae sint ergo virgines, sicut sunt castae. Fenestras oculorum et aurium suorum discant obserare, vultus abscondere, ne vel sibi, videndo vel audiendo quod forte non expedit, mortem adsciscant, vel, dum ab aliis incaute videntur et audiuntur, ipsos, quamvis ignoranter, occidant: quod saepius accidisse cognovimus, illo suggerente et insidiante, de quo scriptum est : Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. - De aliis vero, quae vel ante votum, vel post sola voluntate lapsae sunt: mihi videtur, sine praeiudicio melioris cuiuslibet sententiae, quod virginitatis coronam non amittant, ei tamen citius ad votum redierunt et in eo fideliter permanserunt; sed tamen coronae meritum puto aliquatenus minuendum secundum mutationem voluntatis, ut si qua longo tempore vel firma voluntate perstitit in voluntate frangendi votum virginitatis, tanto minus habeat in corona. Integram vero omnino coronam aestimo possessuras, quae a primis annis suis virginitatem Sponso suo, Domino Iesu vovere et conservare studuerunt.

Caput XXIX.

Quod flos lilii inclinatus ad terram doceat humilitatem .

98. Nec praetereundum est, quod ipse flos lilii tam altus, tam candidus, tam iucundus semper reclinatur ad terram. Quid nobis per hoc aliud quam humilitas commendatur? Caput enim inclinare ad terram est mentem nostram ad generationem terrenam et fragilitatem de terra contractam inflectere, ne de nobis aliquid praesumere omnino audeamus, dum nos lutum et cinerem esse consideramus. Nulli autem haec virtus tam necessaria est, ut virginibus, ne in profundum superbiae decidant , dum suorum considerant excellentiam meritorum. Virgines enim Christi etiam adhuc in terra viventes angelicam ducunt vitam, cum tales sint, quales dixit Dominus homines futuros esse post resurrectionem: quia tunc neque nubent neque nubentur, sed erunt similes Angelis Dei in caelo. Non exspectant autem virgines Christi incorruptionem resurrectionis solummodo, sed in praesenti etiam vivunt incorruptae, vitam sine dubio angelicam aemulantes. Ne igitur a tam altissimo gradu, quem non ex praecepto cuiusquam, sed propria voluntate viriliter ascenderunt, viliter per superbiam decidant; inclinentur ad terram, sicut flos lilii; recordentur, quoniam pulvis sunt, et quod dies eorum sicut foenum et nondum aestiment, se ad immortalitatis beatitudinem resurrexisse, sed adhuc illo carneo pariete circumdatos, qui inter ipsos dividit et dilectum Iesum. Caveant illum astutum serpentem ipsis multipliciter insidiantem, ut vel ducat eas ad praesumendum aliquid de se, quatenus existiment, bonum, quod habent, non habere se a Deo, sed a propria virtute; vel credant, sibi pro meritis suis datum; vel propter hoc quod a Domino singulariter acceperunt, credant se meliores aliis; vel ut putent, se habere quod non habent. Haec sunt quatuor species iactantiae quibus ille nequissimus serpens etiam bonos non raro decipit.

99. Et prima quidem specie decepti, qui non putant, se bonum, quod habent, a Deo accepisse, incidunt vitium, quo nullum est maius, scilicet crimen ingratitudinis . Quid enim peius quam non recognoscere, Deum esse largitorem omnis boni? Quod qui non agnoscat, quomodo grates referet ei, a quo se nihil aestimat accepisse? Et certe non pauci tales sunt, quod ex verbis ipsorum potes agnoscere. Quid enim dicunt? Quare, inquiunt, non servasti castitatem tuam? Quare non habes humilitatis et patientiae virtutem? Quare non habes orationis devotionem et fluenta lacrymarum? Quid putas eos cogitare, qui hoc dicunt, nisi quod ipsi haec habeant a se, et quaelibet etiam a se baec possit habere? Non ita cogita tu, virgo Christi, sed scito, te a te ipso nihil habere nisi peccata, cetera vero bona gratiae Sponsi tui sunt. Gratulare ergo, id est, laetare simul et gratias age ei, a quo habes et esse et bene esse; et tanto magis dilige dilectum tuum, quanto pluribus et maioribus donis suis suam erga te comprobat dilectionem. Immo et ipsa dona virtutum plus dilige diligentiusque conserva, quia haec a tam dilecto et tantum diligendo accipere meruisti, quam si propriis viribus obtineres. In retinendo datum diligenter dantis dilecti Sponsi tui dilectionem ostende ; quia non solet vilia dare munera dator tam pretiosus.

100. Secunda vero specie decepti, qui credunt, se quidem accepisse, quod habent , a Deo, sed tamen propter merita sua, volunt benignum Dominum sua gratia spoliare, qui non propter merita, sed gratis dat omnia, quae dat. Si enim propter merita tua putas accepisse virtutem, dic mihi: Quis dedit tibi posse mereri? Quid enim habes, quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis ? Et si vis scire, quomodo acceperis, audi eundem Apostolum: Gratia, inquit, Dei salvi facti sumus. Quod autem salvamur secundum opera nostra, non ex iustificationibus salvamur: sed gratia datur pro gratia . Gratia enim Dei sumus id quod sumus, sive in habendis virtutibus, sive in caelestibus obtinendis. 101. Tertii vero, qui ex speciali dono putant se aliis meliores aliosque contemnunt tanquam viliores se, peste illius Pharisaei premuntur, qui etiam, cum pro acceptis virtutibus gratias ageret, peccavit, quia publicanum contempsit. Sed quia plurimi hac peste laborant, tentemus, adiuvante Domino, his aliquod medicamentum adhibere. Considerandum puto his qui aliqua virtute speciali praeeminent, utpote castitate virginali, quod alius, qui hac virtute caret , forsitan habet aliam similem isti, vel maiorem hac. Si enim tu virgo es, adhuc dubium tibi est, usque ad quem gradum dignitatis virginalis ascenderis. Non enim eiusdem meriti sunt omnes virgines. Quis enim sanctorum virorum in castitatis laude similis Ioanni ? Quae virginum feminarum usque ad altitudinem Mariae Virginis altissimae pervenit? Non ergo te exaltes super quemquam , cuius mentem ignoras, ne sub omnibus cadas. Item, si tu forte in virginitatis dignitate locum tenes infimum , quomodo te audebis comparare cuiquam, qui in humilitate vel caritate vel obedientia forte iuxta summum gradum ascendit? Quid, si ille cui te audes praeferre, ad tantam perfectionem pervenit, ut non dubitet, immo, teste Deo, cui conscientia ipsius nota est, promptus sit et tota mente flagret calicem passionis pro Domino bibere ? - Sed c hoc fortassis dicis, quia et tu, conscientia tua testante, paratus sis ad tolerandum passionem. Ad quod respondemus , quod non sit quisquam, qui huius virtutis constantiam in se veraciter possit agnoscere, nisi per experimentum didicerit. Quantos enim putas in tormentorum acerbitate defecisse, qui se putabant usque ad mortem fortiter perseveraturos ? Non ergo te ipsum iudices, qui te ipsum non agnoscis, cum perfectissimus omnium Paulus dicat : Sed neque me ipsum iudico, qui autem me iudicat Dominus est. Alios autem, qui multo minus tibi noti sunt quam tu tibi, multo minus debes iudicare, propter hoc quod ibidem subditur : Nolite itaque ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium: ubi sine dubio multi alii contra opinionem hominum iudicio Domini cuncta videntis praeponentur, et postponentur qui praeponendi falso putabantur. - Est antem adhuc alia ratio valida, quae ab hac specie iactantiae te defendet, ne te, qui manifeste et tuae conscientiae et aliis bonus es, alii, qui vere malus est, praeferre praesumas. Ita enim habes : " Est alios alio iustior, alius alio sanctior "; et nescit, utrum odio, vel amore dignus sit.

102. Hinc suam mentem exerceant boni quique, et puto, quod necessario ad exemplum lilii, timore et humilitate coacti, inclinabuntur ad terram, cum habuerint in mente, quod nesciunt, utrum amore, vel odio digni sint. Et vere nesciunt, quia ignorant, quid superventura pariat dies , immo et hora ; quanto minus sciunt, qualis eorum finis sit futurus, vel eorum qui modo mali sunt? Si Iudam proditorem vidisses, cum adhuc erat discipulus et inter summos, eiicientem in nomine benigni Iesu daemonia, vidissesque latronem postea cum Christo crucifixum , latrociniis et homicidiis insistentem ; non dubito, quin latroni discipulum praetulisses ; et tamen omnes scimus, uter eorum in fine alteri praelatus sit. Tu ergo, si etiam ad tantam iam vitae perfectionem pervenisti, ut miracula opereris: tunc, ne ad extremum cum impio Iuda reploberis . Si vero alium quemquam pessimis operibus videas insudare, non te illi praeferas, quia nescis, utrum exemplo latronis ad ultimum convertatur, sicut scriptum est : Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum. Quod de illis convenienter accipitur, qui post scelera sua ad Dominum a Domino convertuntur, qui non considerat qualis vivas, sed qualis moriaris. Nullum igitur et tu nec temetipsum iudicare praesumas, nec te, licet optimum, cuiquam alteri, quamvis pessimo praeferas, quia et tuus et illius qualis exitus sit futurus, ignoras. Ad terram igitur tuam cum lilii flore inclinare et considera fragilitatem tuam, quam habes in te, quia terra et cinis es; et quanto magnus es, humilia te in omnibus , carnis tuae munditiam virtute humilitatis inclinans.

103. Quid autem vanius illis qui se putabant habere quod non habent? Sed certe hac peste omnium hominum genus fere laborat. Quis est enim, qui se ipsum perfecte cognoscat, nisi cui datum est a Patre luminum , a luce vera, quae illuminat omnem hominem ? " E caelo descendit: AdminBookmark ", id est: Hosce te ipsum. Nam in Cantico Canticorum ipsa sponsa, quae ad amplexus Sponsi anhelabat, quae senserat unguentorum illius fragrantiam, de ignorantia sui quodam modo reprehensa est, dicente Sponso : Si ignoras te, O pulcherrima inter mulieres, egredere a me. Vide ergo, quantum malum sit quaevis ignorantia sui, propter quam ab amantissimo Sponso meretur repelli. Ad cognitionem igitur propriam redeamus, id est ad terram nostram, si volumus esse vera lilia et ad Sponsi admitti praesentiam. Nos ipsos iugiter introspiciamus, incessanter clamantes ad verum lumen , benignum Iesum, ut mentis nostrae oculos ad cognoscendum nosmetipsos et ipsum illuminare dignetur.

Caput XXX.

De numero foliorum nostri lilii, seu de tribus incommodis vitae praesentis, quae evadunt virgines ;et de totidem commodis vitae futurae, quae exspectant.

104. Nunc ad numerum foliorum ipsius candidi floris, candidissimo flore nostro, benigno Iesu nos illuminante, animum intendamus. In perfectis liliis ipse candidus flos plerumque sex foliis constat, per quae sex causas intelligimus , quae ad virginitatis munditiam debent animos virginum incitare, quarum tres ad vitam praesentem, tres ad futuram pertinent. Tria sunt incommoda in prasenti vita in coniugatis, propter quae vitanda virginalis castitas est appetenda. Tria sunt quoque commoda futurae gloriae, propter quae acquirenda virginitas est vovenda Domino et conservanda. Praesentis vitae incommoda duo habemus ex maledictione, quae inflicta fuit primae parenti nostrae Evae post transgressionem praecepti. Serpens enim tribus maledictionibus percussus fuit, Eva duobus, Adam una. Serpenti enim dictum est a Domino : Supra pectus tuum gradieris, terram comedes, et mulier conculcabit caput tuum. Evae autem dixit Deus: In dolore paries filios et sub potestate viri eris. Adae vero ait: In sudore vultus tui comedes panem tuum.

105. Maledictiones itaque Evae et per ipsam omnium mulierum nuptarum duae sunt in praesenti expressae, scilicet quod in dolore pariunt filios et sub potestate virorum sunt. - Quis et quantus sit dolor mulierum parientium, 1 nullus hominum cognovit, nisi quae expertae sunt. In Scripturis autem huius doloris testimonium frequenter invenimus: quia, cum magnitudinem alicuius doloris volumus exprimere, ipsum mulieri parturienti comparare solemus. Fecit hoc ipse Dominus, omnium dolorum cognitor: cum videret discipulos de morte sua nimium contristandos, ipsorum tristitiam mulieris parturientis tristitiae voluit comparare, dicens : Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius;ita et vos nunc quidem tristitiam habetis. Similiter et beatus Paulus, volens ostendere dolorem eorum qui in extremi iudicii die imparati invenientur, ait : Cum autem dixerint: Pax et securitas , tunc repentinus superveniet eis interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. Saepius quoque in Prophetis et in aliis Scripturis de linius doloris magnitudine multa inveniuntur exempla. Sed quia vivorum plura suppetunt testimonia, quae id ad experientiam cognoverunt, videtur in his non diutius immorandum. - Sed felices virgines et vere prudentes, quao etiam praeter commoda carnalia spiritui Domini iungi vicinius elegerunt, spirituales fetus, id est bona opera, multo melius, uberius et securius immortali Sponso suo, Domino bono Iesu non singulis annorum spatiis,sed diebus singulis procreantes, amantes eum, in cuius thalamum castissimum duce pudicitia intraverunt, vel quem potius in sui cordis thalamum receperunt, cuius vocem organicam in praeceptis suis et promissis praemiorum caelestium audierunt, et loquente Sponso suo, sibi per obedientiam responderunt ; cuius amor castimoniam, cuius tactus munditiam, cuius nuptias virgines faciunt et conservant. O vere felices, quae tali viro non solum animi, sed etiam corporis munditiam consecrarunt ! Cuius commercio sic in anima fecundantur, ut omnium virtutum matres efficiantur, quorum filii in domo caelesti aeternaliter habitabunt, et semen operum suorum coram Sponso suo in saeculum dirigetur .

106. Evadunt etiam virgines Christi maledictionem . secundam Evae, matris primae , et per ipsam omnium mulierum maritatarum, scilicet quod sub viri mortalis potestate non sunt; et in hoc quantum malum effugias , diligentius intuere. Super quo Pauli Apostoli sententiam audiamus: Virgo, quae innupta est, cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritui quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Quid acquiritur? Evaditur malum non modicum, sollicitudo mundana, quomodo viro placeat. Quantum putas animis virginalibus devotionis augeri, quod libere, quando volunt et quando debent, nulla impediente cura, possunt orationibus ceterisque spiritualibus exercitiis vacare? Quantas , putas, habent coniugatae religiosae et Deo vacare volentes molestias, cum a viris propriis, quibus eas subiectae esse oportet, prohibentur ? Est enim hoc magnum onus coniugii, cum mulieres viris talibus copulantur, qui a bonis earum moribus et bona conversatione discordant. Quantas putas esse coniugatas, quae supplicio mortis hoc emero vellent, quod a malorum virorum potestate liberatae, liberum possent Domino servitium exhibere? - Felices igitur virgines, quae Sponsum accipientes, illi se soli subiecerunt , cuius iugum suave est et onus leve , eique soli tota et integra mente placere desiderant, qui sane est speciosus forma prae filiis hominum, non dividentes mentem suam, ut ex parte cupiant et sollicitae sint placere Deo et ex parte placere viro, sed se totas integras reddunt illi a quo semetipsas receperunt, ut essent, et receperunt, ut bene essent, ipsumque praeterea Sponsum suum gratuito acceperunt. Quid poterit tanto largitori digne rependi ? Dedit te tibi, cum te creavit, ut esses ; reddidit te tibi, cum te recreavit, ut bene esses ; dedit in viaticum tibi, ne in via deficias, corpus et sanguinem suum, se verum Deum et verum hominem; et tu quid rependes ? Si pro eo, quod te tibi dedit, cum te creavit, vicem nequis rependere; quid denique pro eo, quod se tibi dedit ? Certe, si te millies posses rependere, quid esses tu in comparatione Dei? - Repende tamen quantum potes, repende te totam illi qui te totam tibi et dedit et reddidit, et his non contentus, se quoquo totum tibi dedit . Diligo hunc tantum te diligentem et singularem dilectum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis ; quia et cor bonae voluntatis et animam rationabilem et vires ad implenda quae bona sunt, ipse dedit tibi. Benedicat anima tua Domino et noli oblivisci has et omnes retributiones eius ; et te dilectionis illius vinculis adstringe, ut liberius vacare possis et videre, quam suavis est Dominus ; quem si recte gustaveris, ipso te trahente, iam nequaquam ulterius sub alterius potestate redigeris. Quis enim sapiens ab illius se vellet absolvere servitio, " cui servire regnare est " ? Quis autem regnare nolit? Vis regnare feliciter? Servi benigno Iesu, et regnabis ; quia "illi servire regnare est". Sic enim de Sanctis legitur , quia cum Christo regnabunt in aeternum. Quid est regnabunt ? Beges erunt. Hoc enim et Apostolus ait : Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi. Seges ergo vero erunt, heredes Dei regis, coheredes Christi regis. Felicissimae ergo virgines huius solius iugo subiectae, qui servos suos commutat in reges , quorum regnum non mutabitur in aeternum !

107. Tertia causa appetendae virginitatis est carentia multiplicium anxietatum, quae inevitabiliter habentur circa pueros nutriendos. Quanta sit haec anxietas et sollicitudo, soli novere parentes. Secundum amorem enim, quo afficiuntur circa filios, extenditur sollicitudinis magnitudo, quem amorem, exceptis parentibus, nulli sciunt. Verum enim dixit qui ait:

Quis sit amor prolis, soli novero parentes.

Unde nonnunquam sollicitudinem ipsam in tantum contingit extendi, ut omnes animi vires occupet, et omnibus postpositis, solummodo filiorum mentio habeatur . Discurrit animus et vagatur et circuit mare et aridam, nihil inexpertum relinquit, plurimumque et corpus miserorum parentum diverso labore atteritur, ut filiis pecunia et possessio comparetur. Nec adhuc quiescitur, etiam pluribus, quam necessitas exigat, conquisitis, quia occasione dilectionis filiorum subintrat avaritia etc.

Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit .

Et nimis hanc optat, cum non habet, consequenterque moriuntur in miseriis opera misericordiae, dum miseris nec possunt compati nec volunt misereri et se ipsos miserrimi parentes faciunt indignos ad misericordiam consequendam. Iam, ut puto, vides, quantum malum faciat sollicitudo circa filios habita et ad quem finem tendat. Quantum autem putas anxietatis adiici etiam bonis parentibus, et maxime matribus, quae maiori solent circa filios affectu moveri, cum vident, vitam filiorum, virtutum tramite relicto, vagari per devia vitiorum, cum diversis illos affici vident corporum infirmitatibus, cum denique tandem ad mortis vident interitum devenire ? Quis in tantis miseriis locus divinae contemplationi relinquitur? Quomodo cor sursum habebit tantis gravitatibus oppressum ? - O quam beatae virgines, quorum Sponsus non ultra mori potest, quarum filii, id est virtutes, semper vivunt, immo et ipsas ad vitam perducunt, quarum animus ad diversa terrena non distenditur , sed ad solum bonum extenditur, posteriorum oblitus 1 Portant iam virgines beatae in mente sua caelum cum gaudiis, quantum homini fas est, quod ipsis postea est laturam. Iam vagantur per gaudia caelestia, transeunt choros beatissimorum spirituum, singulorum chororum officia singula spirituali mentis vivacitate perspiciunt, et singularium virginum gaudia sibi a Rege et a Sponso suo praeparata libera mentis aviditate degustant , nulla filiorum terrenorum sollicitudine remoratae.