COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Adducit alia tria argumenta contra activitatem intellectus po sibilis, cum responsione et replica ad singula. Primum, quia tunc superflueret agens, quia possibilis causaret hanc speciem, cum ponatur causare actum, quia hic est nobilior effectus. Secundum, quia posset per voluntatem impediri ab actu, si esset activus. Tertium, quia posset intelligere sine specie, cum sensus posset sentire cum specie, et voluntas vult sine specie.
Praeterea, arguitur sic ad principale : si intellectus esset activus, qui dicitur possibilis, tunc intellectus possibilis posset sibi fabricare speciem : consequens est falsum, quia tunc intellectus sibiipsi sufficeret ad intelligendum, et superflueret ponere intellectum agentem. Consequentia probatur : id quod est activum respectu formae nobilioris et perfectioris, est activum respectu formae ignobilioris praecise, cum forma ignobilior sit dispositio respectu formae nobilioris, sicut patet in activis naturalibus ; et propositio videtur vera per hoc, quod minor entitas requiritur ad productionem formae ignobilioris, quam ad productionem formae perfectioris: igitur activum respectu formae nobilioris sufficit ad productionem formae ignobilioris, sed actus intelligendi est forma nobilior, quam species abstracta a phantasmate, quae species est sicut dispositio requisita in intellectu possibili ad actum intelligendi; ergo si intellectus possibilis sit activus ad producendum actum intelligendi, poterit producere in seipso speciem intelligibilem.
Dicitur quod major non est vera: aliquod enim agens est productivum formae perfectioris, quod non est productivum formae ignobiliQ-
pia, quia non convenit sibi talem formam producere, etiam licet sit dispositio ad formam perfectiorem ; forma enim substantialis potest formam sibi similem producere, et tamen non formam alterativam, quae est ut dispositio ad inductionem formae substantialis, quia forma substantialis sibiipsi sufficeret ad inducendum formam suam.
Contra, si producere speciem repugnet intellectui possibili productio actus intelligendi, aut hoc est propter imperfectionem intellectus possibilis, aut propter ejus perfectionem. Si propter ejus imperfectionem repugnet sibi, habetur propositum, quod repugnabit sibi producere actum intelligendi, quia imperfecto cui repugnat producere ignobilius, repugnat producere nobilius, cum major perfectio requiratur ad producendum nobilius quam ignobilius ens. Si autem non repugnet intellectui impossibili propter ejus perfectionem ; ergo cum intellectus agens sit perfectior, et magis activus quam intellectus possibilis, intellectui agenti repugnabit causare speciem in intellectu possibili per abstractionem a phantasmate.
Praeterea ad principale arguitur sic : omne activum subjectum imperio voluntatis potest impediri a sua actione per imperium ; sed intellectus possibilis habens objectum sibi sufficienter praesentatum, non potest impediri a voluntate quin illud intelligat; voluntas enim cum ante intellectionem intellectus non habeat illud objectum sibi ostensum, non potest intellectum impedire, nec aliquem actum habere, cum voluntas non habeat actum, nisi circa objectum cognitum; ergo intellectus non habet activitatem subjectam voluntati, sed erit passivus ab objecto, ut quia voluntas non potest impedire phantasma quin moveat intellectum causando passionem, quae dicitur intelligere, ideo non possit impedire intellectum ab intellectione objecti sibi ostensi.
Dicitur quod voluntas non potest impedire intellectum a prima intellectione objecti, quia non est in potestate nostra, quin visis tangamur : potest tamen impedire intellectum a secunda intellectione et tertia, et universaliter ab exercitio actus intelligendi, postquam objectum intellectum est solum ab intellectu, et ostensum voluntati.
Contra, intellectus habens demonstrationem alicujus conclusionis scibilis, ita firmiter adhaeret conclusionis veritati, intelligendo ipsam, et considerando quod voluntat non potest facere intellectum dissentire tali conclusioni; ergo intellectus non habet activitatem subjectam, quia si talem haberet, voluntas posset facere; ergo quod hoc non possit facere est, quia objectum causat assensum in intellectu, et non quia intellectus ex se effective assentit conclusioni.
Praeterea ad principalem arguitur sic : omne habens entitatem activam ab alio distinctam, habet operationem distinctam in quam potest ; sed intellectus possibilis habet entitatem distinctam a specie intelligibili, et per te habet activitatem distinctam a specie ; ergo potest in operationem intelligendi sine specie, quod falsum est.
Dicitur, quod species licet non requiratur propter substantiam actus intelligendi, qui est ab intellectu, est tamen propter actuum determinationem.
Contra, si intellectus habeat aliquam activitatem, hoc est respectu determinati actus et singularis, non respectu actus universalis ; actus igitur productus ab intellectu ex se singularis est: ergo ab eodem habet, quod sit habens substantiam suam et singularem, quod igitur est causa actus secundum substantiam, erit causa actus secundum suam singularitatem.
Praeterea, arguitur quod non sit necesse ponere speciem intelligibilem in intellectu possibili, si sit activus : quia in ordine agentium videmus, quod quanto agens est superius et perfectius, tanto minus patitur, et magis activum est, ut patet in ordine agentium corporalium. Unde caelum, quod est perfectius inter agentia corporalia, minus patitur, imo non recipit ab exterioribus et inferioribus aliquam passionem. Ideo similiter in ordine vitalium agentium, quanto agens est superius, tanto minus patitur, et magis agit ; si igitur sensus ad actionem requirat speciem impressam, qua agat, ascendendo erit tandem devenire ad agentem naturae intellectualis, qui sic agat, quod non patiatur recipiendo speciem.
Praeterea, intellectus et voluntas, cum sint potentiae ejusdem immaterialitatis, ea quae ponuntur propter actionem unius ex parte unius potentiae, possunt salvare actionem alterius potentiae ; sed nunc est ita, quod ad hoc quod voluntas velit agendo actum volendi, non requiritur aliquid impressum in voluntate, sed sufficit sola ostensio objecti in intellectu; ergo ad hoc quod intellectus si sit activus, intelligat, sufficit quod objectum sit sibi ostensum in phantasmate, in virtute intellectus agentis, nec oportet speciem aliquam imprimi in intellectu possibili.