Dominica tertia post octavas Paschae,
ORATIO.
Vado ad eum qui me misit . Domine Jesu Christe, abstraho nos a sensibilibus, ne teneritudo carnalis amoris impediat in nobis spiritualis dilectionis perfectionem : ut sciamus meditationes orationis intellectus et affectus, contemplationis et actionis, sapientias et bonitatis prout expedit : vade ad Patrem, et mitte Paraclitum ad nos, qui vice tui invisibiliter pugnet pro nobis, et arguat mundum in praesenti pro peccato quod excusat, de justitia quam simulat, et de judicio quod usurpat:' ne in futuro arguamur a te. Doce nos omnem veritatem vitae, justitiae, doctrina?, cordis, oris, operis, ut non usurpemur loqui et a nobismetipsis, nec praesumamus nisi qua? audivimus loqui et quae ventura sunt in opere. Te summum veritatem ratione intelligamus, oratione loquamur, opere clarificemus et non obscuremus. Amen.