COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Circa responsionem quamdam ad ultimum argumentum (quod concludit, si ponatur possibilem esse activum, non requiri speciem ) qua dicitur intellectum non esse causam totalem sed speciem, quatenus tenet vicem objecti, esse concausam intellectionis,-ut docet 2. d. 3. q. 7. n. 20. et q. 8. ubi n. 2. probat intellectum esse causam principaliorem respectu visionis, ad quam naturaliter movetur ; arguit multipliciter, quod intellectus sit tota causa intellectionis, et argumenta sunt pulcherrima, et satis urgentia : alia argumenta ad idem habet 1. d. 3. q. 7. n. 1. et 2. et solvit n. 24. et 40. etjuxta doctrinam sparsim datam, ibi q. 6. et 7. argumenta hic posita solvi possunt. Quod vero species dentur, contra quod: aliqua ex his argumentis faciunt, late probat ibi q. 6. a num. 5.
Praeterea, quod dicitur, quod intellectus, licet sit activus, non tamen est tota causa actus, sed species, inquantum tenet vicem objecti, ita quod intellectus cum objecto relucente in specie est totalis causa actus.
Contra hoc arguitur, primo specialiter de actu intelligendi reflexo ; nam intellectus non solum intelligit aliquod objectum, ut lapidem, sed etiam intelligit suum intelligere, quod quidem est per se intelligibile, quia vera qualitas et absoluta.
Quaero igitur, an intellectus sit tota causa actus intelligendi, quo intelligit suum intelligere lapidis, aut objectum sit causa cum intellectu : si intellectus sit tantum, habetur propositum, quod intellectus sit totalis causa efficiens actus intelligendi. Si dicatur quod intellectus cum objecto est causa actus intelligendi, qui intelligit suum intelligere :
Contra, quando intelligit actu reflexo suum intelligere, illud intelligere non est, quia non est qualitas mansiva, et per consequens non durat in alio actu intelligendi, aliter enim duo actus intelligendi simul essent in intellectu, et infiniti, cum in infinitum contingat reflectere super actus intelligendi : sed quod non est, non est principium activum actus; igitur non semper objectum est principium activum respectu actus intelligendi cum intellectu.
Praeterea, si objectum praesens in specie esset causa partialis actus intelligendi, tunc sequeretur quod actus intelligendi respectu ignobilioris objecti, esset perfectior quam respectu objecti perfectioris, quod falsum est; consequentia probatur, quia si objectum relucens in specie esset causa actus intelligendi, tunc illud objectum quod perfectius relucet in specie, et perfectius esse habet in intellectu per speciem, perfectius esset principium causandi actum intelligendi, quia quanto aliquod activum verius esse habet, tanto est magis activum: sed quidditas accidentis verius esse habet in intellectu per speciem, quam quidditas substantiae, quia forte substantia non intelligitur per speciem propriam, eo quod speciem propriam non facit in intellectu, nec in sensu. Similiter quidditas substantiae materialis verius esse habet in specie intelligibili, quam substantiae immaterialis, quae non habet proprium phantasma ; ergo actus intelligendi accidentis perfectior esset, quam actus intelligendi substantiae materialis, et actus intelligendi substantiae materialis perfectior, quam actus intelligendi substantiae immaterialis, et sic respectu nobilioris objecti esset imperfectior actus intelligendi.
Praeterea, secundum quod innuitur a Philosopho 2. Metaph. et expressius ibidem habetur a Commentatore, difficultas in cognoscendo res materiales est ex parte rerum naturalium: sed hujus oppositum sequeretur, si objectum materiale concurreret cum intellectu ad actum intelligendi substantiae materialis, quia omne activum natum est facere de se actionem sibi proportionatam secundum virtutem suam : unde activum perfectius, ut calor intensus natus est facere actionem calefaciendi proportionatam suae virtuti, et calor parvus et remissus in objectum sibi proportionatum, natus est facere actionem proportionatam suae virtuti, licet non ita perfectam, sicut calor intensus: ergo si objectum rei sensibilis concurrat cum intellectu ad actum intelligendi, ita in illud objectum aget actionem sibi proportionatam, sicut objectum nobilius cum intellectu; igitur difficultas ad cognoscendum res materiales cognitione ejus proportionata, non erit ex parte rerum: sed intellectus esset sola causa actus, tunc posset salvari quod difficultas esset ex parte rerum, quia intellectus non potest cognoscere rem propter mutabilitatem rei, non propter imperfectionem suam.
Praeterea, objectum non habet esse in specie, nisi esse cognitum in intellectu : hoc esse, aut est esse abstractum a singularibus, nihil autem secundum tale esse est principium activum realis operationis, quia omne tale activum est singulare: igitur objectum secundum esse quod habet in specie, non videtur quod possit esse principium realis operationis.
Praeterea, omne agens respectu duorum effectuum, quorum unus est nobilior alio, si sit totale principium activum respectu effectus nobilioris, erit multo fortius respectu effectus imperfectioris, ut patet de Sole producente diversa animalia ex putrefactione, quorum unum est perfectius alio ; et ratio est, quia minor virtus requiritur ad productionem effectus ignobilioris, et quod potest in majus, potest in minus; sed anima separata est aequivoca causa respectu intellectionis sui et aliorum sensibilium, et intellectio sui est actus nobilior intellectione rei materialis, quia objectum est nobilius ; respectu autem intellectionis sui est causa effectiva totalis, quia in hac intellectione intellectus et objectum sunt idem: ergo respectu intellectionis materialis intellectus est totale principium.
Praeterea, hic arguitur de visione beata : nam si ad actum videndi beatificum concurrit intellectus beati, et objectum ut essentia divina, sequitur quod essentia divina necessario habebit actionem ad extra. Probatio, omnis actio quae competit Deo prius secundum ordinem, quam per respectum voluntatis, competit sibi ex natura rei et ex necessitate ; sed essentia divina ut essentia, est objectum beatificum, sic autem secundum respectum praecedit seipsam, ut volens est; igitur si ut objectum est intellectionis beatae, concurrat ad causandum ipsam, sequitur quod necessario causabit ipsam. Confirmatur : si Angelus videat Angelum, si objectum concurrat ad actum intelligendi causandum, Angelus visus, non obstante quod sit intelligens et volens, ut tamen quoddam ens et natura, necessario concurreret ad illum actum: igitur cum Deus consimiliter non solum ut intelligens et volens, sed ut natura, sic concurreret ad actum videndi, necessario causabit illum actum in intellectu Beati.
Praeterea, si in cognitione intuitiva, qua anima separata, vel Angelus videt aliquod singulare praesens, concurrunt intellectus possibilis et objectum extra, sequitur quod non sit necessarium ponere intellectum agentem, quia actus intelligendi perfectior est, quam species ; si igitur ad actum intelligendi causandum sufficit intellectus cum objecto materiali, multo fortius sufficiet cum objecto materiali ad causandum speciem, et sic non requiritur intellectus agens ; unde si propter translationem de ordine materialis ad immateriale, ibi non requiritur intellectus agens, nec oportebit in abstractione speciei, cum intellectio sit ita immaterialis sicut species.