COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum intellectus, circumscripta omni actu voluntatis, possit assentire omni per se scibili ?
Alens. 3. part.quaest. 80. membr. 1. D. Thom. 3. p. q . 24. art. 2. et 2.2. q. 4. art. 2. D.Bonaven. 3. d . 23. art. 1. q. 2. Rich. art. (5. q. 1. Suar. 3. part. tom. i.q. 7. in. art. 3. Vasq. l.2.quaest. 18G. cap. 2. Scot. 3. d . 25. quaest. 2.
Dicitur, quod omni per se scibili a nobis in via potest intellectus assentire circumscriptio imperio voluntatis, non tamen omni scibili in se.
Primum probatur per hoc, quod omnis potentia habet in se suam operationem, quae est salus et perfectio ejus, circumscripto quocumque alio, quod non facit ad suam operationem : sed ostenso aliquo scibili a nobis ipsi intellectui, assentire veritati illius, et intelligere veritatem illius scibilis, est operatio intellectus, quae est salus et perfectio ejus, ad esse cujusmodi operationis nihil facit actus voluntatis ; tum, quia non est in voluntate nostra, quin visis tangamur: tum, quia actus intelligendi prior est actu voluntatis, et primum non dependet a posteriori: ergo circumscripto omni actu voluntatis, intellectus potest de se assentire omni scibili ab alio.
Non tamen omni scibili in se, quia creditum, aut Deum esse trinum et unum, est scibile in se, et tamen ei non assentit intellectus, nisi concurrat actus voluntatis, quia secundum Augustinum caetera potest quis nolens, credere vero non nisi volens.
Contra arguitur, probando quod cuilibet scibili etiam credito, potest intellectus assentire sine imperio voluntatis, ita quod si est scibile in se, quod sit scibile a nobis. Et arguitur sic : omnis compositio cujus termini possunt apprehendi ab intellectu, si est scibilis in se, est scibilis intellectui: sed hujusmodi complexionis Deum esse trinum, termini possunt apprehendi ab intellectu nostro ;
ergo talis complexio scibilis est ab intellectu nostro.
Dicitur, quod major vera est, si termini complexionis possint apprehendi ab intellectu secundum suas rationes quidditativas, tunc enim complexio potest sciri ab eodem intellectu : sed quando termini solum apprehenduntur in generali, non oportet, sic vero solum apprehenditur Deus in via a nobis, non secundum suam essentiam, ut est haec essentia in se, sed solum secundum generales rationes attributorum.
Contra : major probatur generaliter, sic arguendo : omnis propositio constituta ex terminis in generali cognitis, scibilis est ab intellectu apprehendere illos terminos in generali, ut sunt extrema illius propositionis ; sed haec, Deus est trinus, est hujusmodi propositio constituta ex terminis in generali cognitis ; ergo est scibilis a nobis in generali ab intellectu nostro in generali apprehendente illos terminos, ut sunt extrema illius complexionis. Major sic probatur : Nam talis propositio, aut est immediata, aut mediata : si est immediata: ergo scibilis est ab intellectu apprehendente terminos illos confuse, et in generali, ut sunt termini illius propositionis. Si est mediata: ergo medium habet inter extrema, sed si extrema apprehendi possunt ab aliquo intellectu, et medium inter illa potest apprehendi, de quo medio quaerendum est sicut prius, aut est immediata propositio, aut mediata. Si immediata: ergo scibilis est ab intellectu apprehendente terminos: si mediata: ergo habet medium, et sic usque ad aliquod immediatum principium deveniatur; ergo omnis complexio cujus termini in generali apprehendentur ab intellectu aliquo, scibilis est ab eodem intellectu.
Aliter vero potest sic formari ratio : omnis complexio scibilis ex terminis confuse cognitis scibilis est ab intellectu confuse apprehendente terminos : sed haec Deus est trinus scibilis est ex terminis confuse cognitis ; ergo scibilis est a nobis apprehendentibus confuse terminos. Si vero istius syllogismi concedatur major, et negatur minor.
Contra ; omnis complexio necessaria ex terminis confuse cognitis, scibilis est ab intellectu confuse apprehendente terminos : sed haec, Deas est trinus, necessaria est ex terminis confuse cognitis, quia est aliqua, vel est ut sic, et non contingens ; ergo necessaria; ergo haec, Deus est trinus, scibilis est ex terminis cognitis. Major probatur ut prius : quia omnis complexio necessaria ex terminis confuse cognitis est immediata, aut mediata, sicut prius argumentatum est.