Ulterius. Videtur quod haec virtus non sit in sacramentis a passione christi. Christus enim, secundum quod homo, non dat spiritum sanctum, neque gratiam causat, ut in 1 Lib., dist. 14, qu. 3, art. Unic., dictum est. Sed passio convenit ei secundum quod homo. Ergo efficacia virtutis quae est in sacramentis ad gratiam causandam, non potest esse a christi passione, sed ab ejus divinitate.
Praeterea, Rom. 4, 25, dicitur, quod resurrexit propter justificationem nostram. Sed justificatio fit per infusionem gratiae. Ergo magis a resurrectione sacramenta praedictam virtutem habent.
Praeterea, sacramenta dicuntur a fide efficaciam habere. Sed fides non solum est de passione sed etiam de aliis articulis. Ergo non solum a passione efficaciam habent.
Sed contra, Rom. 5, super illud: similitudinem praevaricationis Adae, dicit Glossa: ex latere christi profluxerunt sacramenta per quae salvata est ecclesia. Hoc autem factum est in passione.
Ergo ex passione efficaciam habent.
Praeterea, sacramenta sunt medicinae contra peccata. Sed peccata sunt ablata per christi passionem; quia mortuus est propter delicta nostra: Rom. 5. Ergo a passione efficaciam habent.