ORATIONES SUPER EVANGELIA DOMINICALIA TOTIUS ANNI.

 I.

 II.

 III.

 IV.

 V.

 VI.

 VII.

 VIII.

 IX.

 X.

 XI.

 XII.

 XIII

 XIV.

 XV.

 XVI.

 XVII,

 XVIII.

 XIX.

 XX.

 XXI.

 XXII.

 xxiii.

 XXIV.

 XXV.

 XXVI

 XVII.

 XXVIII.

 XXIX.

 XXX.

 XXXI.

 XXXII.

 XXXIII.

 XXXIV.

 XXXV.

 XXXVI.

 XXXVII.

 XXXVIII.

 XXXIX.

 XL.

 XLI.

 XLII.

 XLIII.

 XLIV.

 XLV.

 XLVI.

 XLVII.

 XLVIII.

 XLIX.

 L.

 LI.

 LIII.

XXXI.

De filio Prodigo,

ORATIO.

Homo quidam habuit duos filios : et dixit adolescentior patin '.

Domine Pater, quia affectus meus adolescentior filius tuus, post longam peccatorum elongationem, post naturalium dissipationem, post gratuitorum consumptionem, post unius civium adbaesionem, post siliquarum appetitum, tandem in se reversus surgat per contritionem, dicat per confessionem quod non sit dignus vocari filius tuus, quia non honoravit imaginem patris, quia peccavit in coelum coelestibus terrena praeponens, et coram te omnia cernente : fac eum per condignam satisfactionem, sicut unum de mercenariis tuis pro aeternis laborantem. Cum adhuc longe sit per infirmitatem liberi arbitrii, respice misericorditer in ipsum per gratiam provenientem, per gratiam cooperantem amplectere, et per gratiam consummantem osculare. Da ei per servos tuos Sacerdotes stolam primam innocentiae et remissionis peccatorum, annulum bonas operationis in manus, et calceamenta boni exempli in pedes ejus. Da ei vitulum hilaritatem conscientias, saginatum virtutum pinguedine. Compesce majorem filium intellectum contemplativum, circa infirmos austerum : ne peccet per improperium servitii, jactantiam, ingratitudinem, stultam dedignationem, contemptum, improperium, et invidiam : sed potius gaudeat cum Angelis qui propter victoriam super principes tenebrarum, propter reparationem ruinae angelicae, propter ministerium factum, propter consummationem sui officii gaudent super uno peccatore poenitentiam agente. Amen.