COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Etsi titulus universaliter quaerat de omni vero, collatio tantum agit de vero mysterii Trinitatis: rationes hic adductae bene probant nos posse assentiri huic vero naturaliter, sed non possumus naturaliter demonstrare Trinitatem. Rationes hic positae, tam istae quam aliae urgentiores Doctoris, 1. dist. 2. quaest. 7. a num. 3. adeo premunt, ut quidam recentiores dixerint Doctorem intendisse demonstrare Trinitatem, quam tamen ipse clare docet indemonstrabilem 2. dist. 3. quaest. 9. et latius quodlib. 14. a num. 9. tam a priori quam a posteriori ; voluit ergo per haec suo felicissimo ingenio, supposita fide hujus mysterii, ostendere quam sit evidenter credibile, et lumini naturae, (ut videtur) consonum, esto demonstrari non possit. Quare autem non possit intellectus creatus cognoscere Deum distincte, unum vel trinum, varii varie sentiunt, Doctor tenet repugnare essentiam Dei, qua talis, movere intellectum creatum, quia naturaliter ageret ad extra. Vide eum locis citatis.
Quod non videtur : per rationem naturalem cognoscimus quod Deus est intellectivus, et natura intellectualis, et per consequens quod sit natura volitiva, ex quibus etiam cognoscimus, quod sit conversiva supra se.
Ex hoc autem, quod Deus est intelligens, et conversivus supra se, sequitur quod sit dicens : omne enim intellectivum convertens se supra se, est expressivum, et per consequens dictativum : dicere enim importat notitiam expressivam, luminis declarativam ; ergo per rationem naturalem possumus cognoscere, quod Deus sit dicens. Sed ubi est dicens, ibi est quod dicitur: ergo naturaliter possumus cognoscere, quod in Deo est dicens, et quod dicitur: sed illud quod dicitur, importat relationem oppositam ad dicentem, relationes vero oppositae non possunt esse in eodem supposito;ergo per rationem naturalem possumus cognoscere in Deo pluralitatem suppositorum. Sic etiam argui potest ex parte voluntatis, quod si Deus sit natura volitiva et conversiva supra se, quod sit spirativa;ergo sine infuso lumine naturaliter cognoscere possumus in Deo Trinitatem personarum, et si hoc verum possumus cognoscere sine lumine infuso, multo fortius quodcumque aliud.
Dicitur ad hoc, quod per rationem naturalem solum potest probari, quod in Deo sit dicens et quod dicitur, differentia sola ratione, sed non quod differant realiter, quemadmodum personae differunt, sicut nec intellectus, et intellectum differunt in Deo realiter.
Contra : quando aliquid est sufficiens principium alicujus, per rationem naturalem cognosci potest quod in quocumque est illud principium sine imperfectione sui et in dispositione, quod in illo etiam est principium productivum, et hoc respectu producti adaequati, si agat naturaliter et univoce : sed memoria, unde memoria est principium sufficiens productivum Verbi, et intelligo per memoriam , quemadmodum Augustinus intelligit totum, quod concurrit ad productionem Verbi, ut memoriam actuatam per objectum : sic enim accipiendo memoriam ipsam, unde memoria est sufficiens principium productivum Verbi, non inquantum est ex nihilo, nec inquantum est ens habens imperfectionem, quia tunc quodlibet aliud imperfectum posset producere, sed sicut calor non inquantum est ex nihilo, nec inquantum habet imperfectionem, sed inquantum calor est principium calefaciendi : sic memoria inquantum memoria est principium producendi Verbum;ergo in quocumque est memoria sufficiens, habens objectum sibi praesens, in illo erit sufficiens principium producendi productum adaequatum, cum agat naturaliter: ergo cum in Deo sit intellectus habens objectum sibi praesens, et ita memoria sine imperfectione, per naturalem rationem cognosci potest, quod in Deo sit principium sufficiens productivum producti adaequati ;sed nihil est adaequatum memoriae Dei, nisi infinitum ;ergo per rationem naturalem concludi potest, quod Deus producit Deum, et sic per consequens, quod in Deo sint plura supposita, et haec ratio etiam valet ad principale.
Praeterea arguitur per rationem praecedentis collationis: omne necessarium, cujus termini possunt naturaliter apprehendi ab intellectu, potest ab eodem intellectu apprehendi, vel ut principium, vel ut conclusio, quantumcumque termini confuse apprehendantur, ut sunt extrema illius propositionis necessaria : sed cujuslibet necessarii, et crediti, ut hujusmodi, Deum esse trinum et unum, termini possunt naturaliter ab intellectu nostro apprehendi, licet confuse, ut sunt extrema propositionis, aliter complexio non posset credi ; ergo quodlibet necessarium potest in lumine naturali apprehendi ab intellectu sine lumine infuso ;assumpta prius probata est.
Praeterea, omnis forma quae propter sui nobilitatem, et dignitatem producibilis est a Deo solo, perfectior est quam producibilis ab ente creato : si igitur agens creatum potest in formam perfectiorem ;ergo non repugnat virtuti creatae illam formam producere, quae a solo Deo producibilis est. Patet igitur major : sed si oportet ponere lumen infusum et lumen fidei, illa solum producibilis est a Deo;rgo est forma nobilior, quam forma quaecumque producibilis ab agente creato, et sic fides esset nobilior quam scientia, quod est contra Hugonem de Sacramentis, ubi dicitur, quod fides est media inter scientiam et opinionem.