COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Posito primo argumento suadente lumen non esse necessarium ad videndum Deum, (quia in via scilicet, intelligitur naturaliter absens: ergo in patria praesens,) adjunctis duabus responsionibus, totidemque replicis, ponit ad idem secundum argumentum, quia scilicet, in patria intellectus et objectum sunt debite approximata, et non dependet intellectio, nisi ab istis. Circa hanc habet 4. responsiones, et totidem replicas pulcherrimas.
Praeterea, secundo ad principale arguitur: positis principiis concurrentibus quae sufficiunt ad actum intelligendi, necessario ponitur actus intelligendi, quia positis causis, a quibus effectus essentialiter dependet, ponitur effectus : sed intellectus et objectum concurrunt ad actum intelligendi, tanquam principia, a quibus essentialiter dependet: ergo istis positis sufficienter et approximatis, necessario ponetur effectus, ut actus intelligendi : sed in patria est objectum, et intellectus sibi praesens, ergo ex istis potest sequi actio sine lumine quocumque infuso et supernaturali. Major est evidens : minor probatur: quacumque posita opinione de intellectu, sive quod sit potentia activa tota simpliciter, sive passiva simpliciter, sive partim activa cum objecto, semper verum est, quod actus cum objecto, semper verum est, quod actus intelligendi dependet ab objecto et intellectu. Si enim sit pure passiva, tunc solum dependet ab objecto imprimendo et ab intellectu recipiendo, quia intellectus de se respicit quemcumque actum intelligendi. Si etiam sit potentia simpliciter activa sola causans actum intelligendi, et ab objecto determinante, sive excitante potentiam, quocumque modo dicatur : si etiam actus intelligendi eliciatur a potentia concurrente cum objecto, manifestum est adhuc, quod solum dependet ab illis: igitur quacumque via data, actus intelligendi solum dependet essentialiter ab intellectu, et objecto: ergo istis positis et approximatis, sequitur necessario actus intelligendi.
Dicitur ad majorem, quando aliqua duo concurrunt ad aliquam actionem, unum in ratione agentis, et aliud in ratione patientis, non propter hoc sequitur actus, nisi hoc natum sit agere, et illud inatum pati, ita quod sit in tali dispositione, quod unum possit pati, et aliud agere: sicut materia prima non est immediate disposita ad omnes formas in potentia, sed mediante una, tanquam dispositione ad aliam, est in potentia ad illam, eodem modo de agente quantumcumque approximetur, nisi sit in debita proportione ad agendum, non sequitur.
Nunc autem secundum hanc viam intellectus non est dispositus ad recipiendum actum intelligendi essentiae divinae in patria, nisi disponatur per lumen gloriae, nec etiam sufficienter ad agendum illum actum est dispositus sine illo lumine: ergo sine tali lumine in patria non potest intelligere essentiam divinam, quia lumen gloriae est medium, tanquam dispositio media praeparans intellectum ad recipiendum, licet actus intelligendi immediate recipiatur in intellectu.
Contra, quod non requiratur illud lumen ad disponendum intellectum ad recipiendum, probatio : quia quando aliquae perfectiones sunt ordinatae, illud quod secundum se, et immediate est receptivum infimae perfectionis, est etiam receptivum perfectionis supremae illius ordinis immediate; sed in ordine actuum intelligendi, actus intelligendi in patria est supremus et perfectissimus ; cum igitur intellectus sine medio disponente sit receptivus actus infimi, erit et similiter receptivus actus intelligendi in patria sine medio disponente.
Nec etiam videtur, quod illud lumen acquiratur ad disponendum intellectum in agendo, quia illud lumen erit totale principium, aut partiale. Non totale, quia facit unum per accidens cum intellectu, et sic intellectus diceretur activus per illud, quod facit unum per accidens cum eo, et erit formale principium intellectui ad agendum, quod est sibi accidentale, et sic non plus dicetur, quod intellectus intelligit in patria, quam quod lignum calefaciat, quod verum est per accidens, quia per calorem, qui sibi accidit.
Nec est etiam principium partiale respectu actus intelligendi in patria, quia tunc requireretur propter imperfectionem activitatis intellectus: igitur si fieret intellectus perfectior a Deo, et majoris activitatis, ille sine tali lumine immediate posset videre essentiam Dei.
Dicitur ad majorem, quod quando aliquae perfectiones sunt ordinatae sic, quod sunt unius generis, vel unius modi, vel unius rationis, tunc quod est immediatum receptivum unius et alterius: sed actus intelligendi in via et in patria non sunt unius rationis, sive unius modi, quia unus est naturalis et alius estsupernaturalis: unde quando actus intelligendi sunt sic ordinati, quod omnes sunt naturales, vel omnes supernaturales, tunc verum est, quod accipitur: sedquandounus est naturalis et alter supernaturalis, non oportet, quod illud quod est immediate receptivum unius, quod sit immediatum receptivum alterius.
Contra, charitas est perfectio, et forma supernaturalis, et tamen voluntas immediate sine aliquo dispositivo recipit eam, sic de fide respectu intellectus, sic etiam de lumine illo gloriae, quod ponitur supernaturaliter infusum: ergo licet actus intelligendi in patria non sit naturalis, sed supernaturalis, ipse poterit recipi in intellectu sine medio dispositivo.
Ad aliud dico, quod consequentia illa non valet, sicut quantumcumque augmentatur, virtus etiam voluntatis creatae nunquam supplebit activitatem gratiae et charitatis, tunc enim esset per naturam impeccabilis.
Contra, visio beata si sit ab intellectu Beati, et a lumine, et non est tota ab utroque, quia tunc utrumque esset tota causa ejus; ergo secundum aliquem gradum est ab uno, et secundum aliquem gradum est ab alio. Sed omnis gradus intellectivus intellectivae essentiae potest esse a natura intellectiva: ergo ille gradus, quem habet a lumine, potest esse ab aliquo intellectu perfecto.
Confirmatur, ille gradus operationis beatae, qui ponitur esse a lumine, aeque perficit intellectum Beati, sicut alius: ergo aequaliter possunt esse a principio intellectivo. Dicitur quod non sequitur, quia unus est naturalis, et alius supernaturalis.
Contra, ex perfectione naturali, et non naturali non fit una forma, tunc esset partim naturalis, et partim supernaturalis.
Item, ista supernaturalitas aut dicit gradum infra substantiam operationis beatificae, aut modum si tantum modum: ergo tota substantia actus beatifici est ab intellectu nudo, quod est propositum : si primo modo: ergo actus beatificus non esset simplex, sicut alia operatio intellectiva.
Item, isti gradus aut sunt ejusdem rationis et ordinis, aut non : si primum: ergo uterque potest esse a principio intellectivo, quia quandocumque aliqua duo sunt ejusdem rationis, a quocumque principio potest esse unum et alterum. Si alterius rationis; ergo unus est perfectior alio : non ille gradus qui est a lumine, quia tunc lumen esset perfectius suo subjecto, quod est intellectus : non secundum, quia tunc gradus naturalis esset perfectior gradu supernaturali.