COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Suadet tertio non requiri lumen, quia intellectus noster, et essentia Dei, sunt extrema naturaliter annexa, quia continetur essentia 8 ?b intellectus objecto adaequata, et hic sunt duae pulchrae replicae. Quarto ad idem, quae omnis actio essentiae divinae est necessaria, qua praecedit voluntatem; ergo non eget lumine, quia necessarium non dependet a contingenti. Hic sunt duae responsiones cum suis refutationibus. Quinto, secundum alios Christus ponitur videre sine lumine. Sexto, non requiritur lumen ad recipiendum, neque ut ratio efficiendi, neque ut confortans. Septimo, intellectiva quo perfectius est objectum, eo perfectius tendit in illud, et sensitiva e contra se habet.
Praeterea tertio ad propositum arguitur sic : quandocumque aliqua duo extrema habent ad invicem connexionem aliquam naturalem per aliquod medium connectens, oportet illud medium connectens extrema esse naturale, aliter enim aliqua essent naturaliter oonnexa ad invicem per medium non naturale : sed ubi medium connectens non est naturale, nec connexio erit naturalis: ergo extrema essent naturaliter connexa sine connexione naturali, quod est oppositum in adjecto. Unde patet, quod quando aliquid naturaliter ad aliud ordinatur per aliquod medium, oportet illud esse medium naturale sed intellectus noster ordinatur ad essentiam divinam, ita quod intellectus noster, et essentia divina sunt extrema naturaliter connexa: igitur medium, quo connexionem habent, erit naturale : sed hoc medium est actus intelligendi; ergo intellectus unitur essentiae, et etiam lumen tale ponitur medium disponens ad illam unionem; ergo actus intelligendi in patria erit naturalis simpliciter, et per consequens, sufficit lumen naturale respectu illius actus, nec requireretur lumen supernaturale medium. Major est evidens, et probata : minor probatur sic, quandocumque aliqua potentia per se, et primo respicit aliquod objectum sibi adaequatum, eadem potentia respicit per se quodlibet objectum per se contentum sub primo objecto suo sibi adaequato, ut patet de visu respectu coloris, et respectu albi et nigri, et aliorum objectorum per se contentorum sub colore. Sed intellectus primo, et per se respicit ens inquantum ens, ad quod ordinatur, sicut ad objectum suum primum sibi adaequatum; igitur cum Deus contineatur sub ente, sequitur quod intellectus naturaliter, et per se respiceret essentiam divinam tanquam per se objectum, quod habet connexionem naturalem.
Dicitur, quod intellectus noster respicit ens, tanquam objectum primum suum, sed non quodlibet, vel quocumque modo, sed ut est collectum a sensibilibus, et sic etiam intellectus noster respicit naturaliter Deum non in se, quomodo videbitur in patria, sed in creaturis, et sic naturaliter intelligitur a nobis.
Contra, impossibile est quod aliqua potentia per se tendat in aliquod objectum, quod non continetur sub objecto suo sibi adaequato, sicut impossibile est, quod visus videat aliquid, quod non sit coloratum, vel lucidum : si igitur objectum adaequatum intellectui nostro sit ens, non inquantum ens, sed inquantum collectum a creaturis, cum Deus sic non contineatur sub ente, impossibile est, quod intellectus noster per quamcumque virtutem videat essentiam divinam in se, nisi solum in creatura.
Praeterea, quod si loquamur de intellectu, ut est cognitivus naturaliter et supernaturaliter, sic objectum ejus est ens, ut commune enti naturali et supernaturali. Si loquamur de intellectu solum, ut est cognitivus naturaliter et modo naturali, sic, ut dictum est, objectum ejus est ens collectum a creaturis sensibilibus : unde dicitur quod intellectus non potest tendere modo naturali in objectum, quod non continetur sub objecto suo naturali, sed tamen supernaturaliter potest.
Contra, illud non solvit : quia potentia intellectiva est quaedam potentia naturalis ipsi animae, sicut visus, aut quaecumque alia, sive cognoscat modo naturali, sive modo supernaturali: sed potentia naturalis habet objectum sibi adaequatum, et proportionatum naturaliter: ergo intellectus, ut potentia animae naturalis, habebit objectum sibi adaequatum. Illud non est ens solum abstractum a sensibilibus, ut prius probatum est, quia tunc non posset intelligere, nisi contentum sub ente creato, quia per nullam virtutem potest potentia elevari ad attingendum objectum aliquod, quod non continetur sub objecto adaequato sibi, ut est potentia naturalis; (tunc fleret non potentia animae naturalis, scilicet ipse intellectus) ergo oportet quod objectum adaequatum intellectui, ut est potentia naturalis, sit ens commune ad ens creatum, et ens increatum, et tunc arguitur sicut prius, quod essentialiter et per se respicit quodlibet contentum sub ente sic accepto.
Praeterea, arguitur quarto ad principale sic : omnis actio quae competit essentiae divinae, ut essentia est, necessario sibi competit, et non libere: sed movere intellectum Beati ad videndum ipsum in patria, competit essentiae divinae, ut essentia est; ergo competit sibi necessario movere intellectum Beati in patria ad ipsum videndum : sed actio necessaria non dependet a contingenti, nec a voluntario ; (contingens, et voluntarium est, quod Deus infunderet lumen in intellectu Beati) ergo ad hoc, quod intellectus Beati moveatur, non requiritur lumen infusum. Majoi probatur per hoc, quod prima ratio libertatis in Deo est voluntas, et essentia secundum rationem praecedit voluntatem: quod igitur competit essentiae, ut essentia est, competit sibi naturaliter et non libere. Unde et Filius in Divinis producitur naturaliter, et necessitate naturali, quia est productio cujus principium non est voluntas, sed intellectus per modum naturae, et natura sive essentia. Minor probatur quia sub eadem ratione Deus est objectum intellectus sui, et intellectus Beati in patria, aliter ipsum non beatificaret. Sed essentia divina est objectum intellectus divini, ut essentia est, et non ut volens, quia hoc sequitur: ergo essentia divina, ut essentia est, non ut volens, est objectum Beati in patria, sed ut est objectum intellectus Beati in patria, sic movet intellectum Beati in patria: ergo ut essentia est, et non volens movet intellectum Beati in patria ad actum intelligendi: ergo, etc.
Dicitur, quod licet essentia divina, ut essentia est, moveat intellectum Beati in patria, non tamen necessario, quia libere et per voluntatem ostenditur intellectui beato per modum essentiae.
Contra, omnis actio naturalis non impedibilis, est necessario non dependens a contingenti : sed essentia divina naturaliter movet intellectum Beati, et non libere, quia per modum essentiae et non voluntatis, cum sic moveat intellectum suum proprium: ergo necessario movet intellectum ejus, cum non sit impedibilis per voluntatem. Si dicas aliter, quod producta ratio praecedit, ac si esset intellectus simpliciter passivus tantum, mobilis ab essentia, cum tamen sit activus.
Contra, hoc non evadit, quia quamvis actus intelligendi eliciatur ab intellectu, Deus tamen potest creare intellectionem in intellectu immediate, sicut visionem in visu. Tunc sic : cujuscumque essentia divina est productiva, ut essentia est, et non volens, et libera, illud necessario producit : sed essentia divina est productiva intellectionis in intellectu, sicut probatum est, quia sic naturaliter est motiva ejus; ergo, etc.
Contra hoc ad principale arguitur sic : secundum communem opinionem, anima Christi ponitur uniri Verbo sine gratia media, et sine aliquo medio de potentia Dei absoluta, et secundum etiam illos ex vi illius unionis potest frui voluntas Verbo, et videre Verbum: ergo intellectus potest videre Verbum, et essentiam divinam sine lumine medio: et si Deus potest per talem unionem facere sine lumine medio, quod intellectus potest videre Deum, potest etiam sine tali unione de potentia sua absoluta.
Praeterea, si lumen infusum requiratur ad videndum Deum in patria : aut igitur requiritur ad repraesentandum objectum, aut ut ratio formalis elicitiva actus videndi, aut confortans intellectum: non primo modo, quia essentia divina ex sua actualitate est sufficienter suiipsius repraesentativa, quantum est de se. Nec secundo modo sic, quia tunc actus visionis magis esset attribuendus lumini quam intellectui beato, quod non est verum, quia tunc magis esset beatificabile. Nec tertio modo ad confortandum intellectum, quia non plus dependet actus visionis Beati ab ipso lumine infuso, quam actus naturae humanae a supposito humano. Nunc autem actus naturae humanae potest esse ejus sine hoc, quod existit in proprio supposito, ut patet in Christo ; sufficit enim ad hoc, quod natura humana habeat proprium actum, quod subsistat in supposito Verbi, ita quod Verbum per talem illapsum, et unionem sufficit ad omnem actum eliciendum: ergo similiter essentia divina praesens intellectui beato, et ei illapsa, sufficere potest ad confortandum intellectum ad actum visionis eliciendum sine aliquo speciali lumine.
Praeterea, potentia, quae non debilitatur in agendo, perfectius tendit aut tendere potest in perfectius objectum, quia si perfectius tenderet in objectum imperfectius quam in objectum perfectius, hoc non esset, nisi quia esset minus debilis in eliciendo actionem respectu illius objecti. Sed intellectus, secundum Philosophum 3. de Anima est potentia, quae non debilitatur in intelligendo, quia intelligendo perfectius intelligibile non minus intelligit, imo magis et perfectius, quam imperfectius intelligibile: (opposito autem modo est de potentia sensitiva in sentiendo, ut de visu) ergo quanto objectum est in se perfectius, tanto intellectus natus est perfectius illud intelligere: ergo ad videndum Deum per essentiam non requiritur aliquod lumen in intellectu beato, sed ad hoc vide tur sufficere intellectus ex propria natura.