COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Resolutio secundum mentem Doctoris, quod Deus non movet ullum intellectum naturaliter nisi suum: ab aliis autem si vult videtur, si non vult videtur ex Ambros. Vide Doctor. 1. dist. 3. q. 2. num. 16. et 2. d. 3. q. 9. et quolib. 14. n. 10. et 4. d. 49. q. 11. n. 9. repugnat ergo videri Deum nisi ipse velit, alioquin naturaliter ageret ad extra, quod implicat, quia nihil creaturae communicari ab eo potest, nisi per voluntatem libere ipse id largiatur. Juxta hoc facile solvi possunt argumenta omnia allata, quibus suadetur intellectum naturaliter posse videre Deum, quae tamen in via aliorum potentium essentiam movere intellectum creatum, difficillime solvuntur. An autem requiratur lumen gloriae inhaerens, dixi quodlib. 14. in Schol. num. 5. et 4. d. 49. quaest. 11. num. 3. in Schol. quid secundum Scoti mentem, et veritatem tenendum sit.