COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum intellectus possit quietari in aliqua relatione simpliciter.
Scotus 1. d. 13. num 9. et d. 26. num. 36et quodlib. 5. a n. 1. et aliis dictis locis citati.
Videtur, quod sic : quia relatio aut dicit perfectionem, aut non : si sic, habeo propositum, quia in Divinis non dicit nisi infinitam, quia nihil est ibi nisi infinitum: ergo intellectus potest quietari in illa: si vero dicit imperfectionem, contra : primo Ethic. in omni genere est ens et bonum; ergo propria perfectio.
Item, Hieronymus super illud Matth. 1. generationem ejus quis enarrabit, dicit quod non putemus prophetam Evangelistae esse contrarium, ut quod
iste impossibile dicit effatu, hic enarrare incipiat, quia luc de Incarnatione, ibi de Generatione Divinitatis est dictum ; ergo secundum eum ibi. generatio secundum Deitatem est inenarrabilis ; sed generatio est relatio, et nihil est inenarrabile, nisi infinitum: ergo relatio est infinita, et per consequens in tali potest intellectus quietari: ergo, etc.