COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum per naturalem investigationem de Deo possumus cognoscere quid est.
Scotus 1. d. 3. quaest. 2. et.dist.8. q. 3. et quodlib. 14.
Arguitur quod non : sic se habet ad phantasmata intellectus, sicut sensus ad sensibilia; ergo non intelligimus, nisi phantasmatis.
Item, Damascenus libr. 1. cap. 2.
Item, cap. 4.
Item Dionysius de Divinis Nominibus cap. 2.
Contra : ad quaestionem, qua quaeritur, quid est Deus, respondetur bene, quod est substantia incorporea, etc. sed hoc investigamus per naturalemrationem ; ergo, et quid est Deus.
Item, Augustinus super Joannem Sermone primo : Cum audis Deus, magna quaedam substantia facta est in corde tuo.
Ad quaestionem, primo videnda est opinio Philosophi. Dico secundum eum, quod notitia prima et confusissima, quae habeatur de re, est notitia qua scitur quid significatur per nomen, et ista est magis suppositio quam scientia, vel notitia, et non determinat sibi esse, quia contingit significare quae non sunt, primo Posteriorum. Secunda notitia est scire si est, , quod significatur per nomen, si, scilicet aliquid est in natura, quia quod non est, non quaeritur de eo, nisi quid nominis. Istud, si est, secundum eum, potest haberi per se et per accidens, et secundum Linconiensem tunc habemus si est per se, quando habemus per speciem rei, et per accidens quando per speciem alterius.
Exemplum : si quis esset super Lunam, per se sciret eclipsim ; in terra autem sciret per accidens eclipsim si est, scit enim quod aliquid interest, sed an hoc sit interpositio talis, nescit, loquendo de si primo modo secundum eum, quia quae vere sunt, habent si est, faciliter potest habere de quid est, secundo modo si est, nullo modo se habet ad quid est.
Ex ista sententia Aristotelis nullus potest habere cognitionem quid
est, de Deo, nec de substantia. Patet quod non de Deo ; quod nec de substantia, patet similiter, quia non cognoscimus substantiam per propriam speciem, aliter cognosceremus absentiam panis in hostia consecrata.
Contra, accidentia conferunt magnam partem ad cognoscendum quod quid est, etc.
Item, de Deo patet, non enim invocaretur, si non sciretur.
Ideo dico, quod Philosophus sic intelligeretur ; contingit de accidente non hahere conceptum, nisi accidentis in communi, et quod habetur: et contingit habere conceptum illius cui inest, sed quid illud est, non habet aliquis ex hoc.
Ideo ex sola specie accidentis habetur solum conceptus substantiae, ideo nec ex si est, habetur sic cognitio quid est ; sed contingit scire, quod inhaerentia stat ad per se stans ; et contingit habere conceptum per se stantis, et hic est, conceptus substantiae ; ideo habendo si est, per speciem alienam accidentis,habetur quid substantiae secundum genus universalissimum, et quantum habeo si est, sic per accidens tantum de ejus quid est unde per speciem creaturae cognoscimus quia est, et etiam quia est actus purus, etc. ideo cognoscimus de Deo quid est, per speciem alienam, tamen ista cognitio quia est, per speciem alienam, non est facialis, ut res videatur, sicut est in se, sed sicut relucet in effectu, sic patet sententia Philosophi.