Dominica decima quinta post festum Trinita tis,
ORATIO.
''Nemo potest duobus dominis servire .
Domine Jesu Christe, quia nemo potest duobus dominis servire propter contrarietatem obsequiorum, libera nos a dominio et servitute mundi, carnis, et diaboli : ut respiciamus contemplativos Angelos quibus pluris nos esse voluisti, dum naturam nostram assumpsisti. Adjice ad staturam nostrae naturae cubitum gratiae in praesenti, et glorias in futuro : ut consideremus lilia agri cooperta candore virtutum, mentem scilicet, potius quam foenum divites saeculi, qui in crastino aeternitatis in clibanum gehennas ignis mittuntur. Quaeramus praecipue regnum Dei, et justitiam ejus : ut viatico temporalium per viam virtutum perveniamus ad finem, scilicet regnum coelorum. Amen.