COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Resolutio materiae hujus collationis habetur apud Doctorem, 1. dist. 3. quaest. 2. a num. 5. et alias saepe, ubi docet primo Deum cognosci a nobis conceptu quidditalivo confuso, et non tantum conceptu attributali, ut vult Henricus. Secundo docet eum cognosci conceptu univoco sibi et creaturis, alias nullum conceptum haberemus de Deo ex creatis, neque plus constaret nobis esse sapientem ex conceptu creaturarum, quam esse lapidem.