COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum voluntas naturaliter determinetur ad volendum.
Alens. i. part. quaest. 8. membr. 1. 2. p . quaest. 74. membr. 7. D. Thom. 1. part. quaest. 82. art. 3. et 1. 2. q. 10. art. 1. et 2. Vasq. 1. 2. d. 39. Scot. 1. q. 4. et alii ibi citati, et 4. d. 49. q. 6. et quoillib. 16.
Quod sic : Augustinus 12de Tri nit. cap. 8. ad volendum Beatitudinem natura compellit.
Item, potentia habet naturalem habitudinem ad actum et objectum, quia cadit in sua definitione, et definitio indicat quid est esse rei, scilicet habere naturalem habitudinem, et naturaliter determinari; ergo, etc.
Item, quae conveniunt omnibus et uniformiter, conveniunt ex suis principiis naturae: sed velle Beatitudinem convenit omnibus, et appetunt omnes Beatitudinem; ergo, etc.
Item, mobile et contingens reducitur ad immobile, et necessarium, sicut notitia conclusionis contingentis ad notitiam principii necessario, et immobiliter noti; ergo similiter in voluntate.
Item, anima est naturaliter capax Beatitudinis, et nulla creatura capax alicujus boni, caret naturali motu ad illud, aliter natura deficeret in necessariis.
Item, omne generans determinat generatum ad motum, quo conatur aliquando conjungi cum generante ; ergo Deus creans determinat sic voluntatem, ut conetur, etc.
Item, specialiter de Deo arguitur sic : gloriosius habetur, quod habetur necessitate naturae, quam quod habetur aliter ; sed Deus vult se gloriosissime ; ergo, etc.
Item, Dei voluntas est ejus intellectus re et intentione: si igitur intellectus intelligit modo naturae, voluntas vult modo naturae.
SCHOLIU.M.
Adductis octo rationibus suadentibus Beatitudinem naturaliter appeti, adducit alias quatuor in contrarium, et rursus alias tres pro illa parte. Videtur resolvere etiam hic inclinationem habitualem voluntatis ad finem esse naturalem, sed actualem, liberam. Saltem id resolvit, 1. dist. I. quaest. 1. a num. 12. et 1. d. 19. quaest. G. quodlib. 16. ubi ostendit voluntatem nunquam agere naturaliter ; et loquendo de creata, docet eam minime necessitari ; divina tamen habet actus necessarios ad intra, qui tamen liberi sunt, juxta dicta 1. dist. 10. etquodlib. 16. num. 8. 9. et hic num. 4. argumenta non probant de appetitu elicito, sed de innato qui non distinguitur a potentia sic inclinata: de quo Doctor 3. dist. 13. et 4. dist. 43. quaest. 4. et dist. 49. quaest. 10.
Contra: principium ut natura, dicitur contra principium ut intellectus 2. Physicor. sed intellectus est natura, ut principium; ergo, etc.
Item, voluntas non fertur in ea, quae sunt ad finem, ut naturaliter determinata ; ergo nec in finem. Probatio consequentiae, voluntas sicut est causa lationis voluntatis in ea quae sunt ad finem, ita et ad finem ; quia sicut intellectus se habet ad principium in speculabilibus, sic voluntas ad iinem in moralibus.
Item, pars non movet, nisi in virtute totius.
Item, de Trinitate 13. cap. 5. propter Beatitudinem appetunt omnes caetera, quae appetunt.
Item, ad principale quod inest, naturaliter inest sive volumus, sive nolumus ; sed appetimus Beatitudinem etiamsi non vellemus, secundum B. Augustinum.
Item, potentia quae in ferendo magis agitur quam agat, non fertur libere: sed potentia taliter determinata ad objectum est hujusmodi ;ergo.
Item, intellectus divinus esse aeque liber, sicut voluntas sua.
Dicitur, quod velle aliquando su initur pro quacumque determinatione in voluntate, sive innata, si ve impressa noviter ab objecto ; alio modo pro actu elicito a voluntate.
Sed propter argumenta sciendum, quod uno modo dicitur naturale, quod distinguitur contra violentum; secundo modo contra deliberationem ; tertio modo contra adventitium ; quarto modo contra spontaneum, sive ultroneum. Primo modo, secundo et tertio, velle finem est naturae, sed quarto modo non, sed liberum. Sed de isto velle spontaneo adhuc est distinguendum, scilicet quod potest sumi pro latione passiva ipsius voluntatis, vel activa ; si primo modo, hoc tripliciter, primo, quantum ad determinationem voluntatis ad ipsum, et sic pure est naturale.
Vel quantum ad exercitium, et hoc quantum ad continuationem, et sic est omnino liberum, quia in potestate voluntatis est continuare actum suum circa objectum.
Vel quantum ad inchoationem, cum non sit in potestate nostra, quin visis tangamur, stante intellectu in actu suo, et sic est naturalis, potest tamen avertere considerationem, et pro tanto libere. Et intelligit, quod voco hic lationem passivam, actum secundum consequentem impressionem factam in voluntate, sicut motus gravis in gravi sequitur formam gravis, velle tamen ubi est actio, est omnino liberum, et per hoc patet ad argumenta.
Sed ut expressius videatur circa dicta de habituali inclinatione et actuali, quae dicitur latio passiva, velle, quod est inclinatio primo modo est omnino naturale ; secundo modo quantum ad inclinationem , indirecte est liberum. Sed tunc quaeritur utrum libere fertur in finem, et cum hoc naturaliter, dico quod sic.
Contra : tunc duo actus essent in voluntate, qui habent oppositas conditiones : dico quod verum est, quod sunt duo velle, unum ut passio, et aliud ut actio. Exemplum, sicut simul sunt actus voluntatis, et delectatio sequens, quae quoddam velle, quod libere fertur in finem. Probatio, quia delectabilius fertur, quod spontanee fertur quam quod necessario ; sed voluntas delectabilissime fertur in finem ; igitur, etc.