Quarto quaeritur utrum peccatum originale per prius sit in potentiis animae quam in essentia.
Et videtur quod sic.
Quia, secundum Anselmum, ut supra dictum est, peccatum originale est carentia originalis iustitiae. Sed originalis iustitia est in voluntate, ut ipse dicit. Ergo peccatum originale est per prius in voluntate, quae est potentia quaedam.
Praeterea, secundum Augustinum, sicut supra dictum est, peccatum originale est concupiscentia.
Sed concupiscentia pertinet ad potentias animae. Ergo peccatum originale per prius est in potentiis.
Praeterea, peccatum originale dicitur esse fomes peccati, in quantum inclinat ad actus peccatorum. Sed inclinatio ad actum pertinet ad potentiam. Ergo peccatum originale est in potentiis animae.
Praeterea, peccatum originale est inordinatio quaedam, opposita ordinationis originalis iustitiae. Sed inordinatio non potest esse in essentia animae in qua non est distinctio, quam praesupponit ordo et inordinatio: potentiae vero animae distinctae sunt.
Ergo peccatum originale per prius non est in essentia animae, sed in potentiis.
Praeterea, peccatum originale huius qui nascitur, derivatur a peccato Adae, quod per prius corrumpit potentias animae quam essentiam.
Sed effectus similatur causae. Ergo et peccatum originale per prius inficit potentias animae quam essentiam.
Praeterea, anima secundum suam essentiam est forma corporis, dans ei esse et vitam.
Defectus ergo pertinens ad essentiam animae est defectus vitae, qui est mors, vel necessitas moriendi. Sed huius defectus non habet rationem culpae, sed poenae. Ergo culpa originalis non est in essentia animae.
Praeterea, anima non est susceptiva peccati nisi in quantum est rationalis. Sed dicitur rationalis secundum aliquas potentias rationales.
Ergo peccatum per prius est in potentiis animae quam in essentia.
Sed contra. Peccatum originale contrahit anima ex unione ad carnem. Sed anima unitur carni per suam essentiam, ut forma eius. Ergo peccatum originale est per prius in essentia animae.
Praeterea, peccatum originale non est per prius peccatum personae quam naturae, ut supra, dictum est. Anima autem per essentiam suam constituit humanam naturam, in quantum est corporis forma; per potentias autem suas est principium activum quod ad potentias pertinet: actus enim sunt individuorum, secundum philosophum.
Ergo peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentiis.
Praeterea, peccatum originale in uno homine est unum; potentiae autem sunt multae, quae tamen uniuntur in una essentia animae. Sed unum accidens non est in pluribus subiectis, nisi in quantum uniuntur.
Ergo peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentiis.
Praeterea, peccatum originale per originem contrahitur. Sed origo terminatur ad essentiam animae: quia finis generationis est forma generati. Ergo peccatum originale directe respicit essentiam animae.
Praeterea, peccatum originale, secundum Anselmum, est carentia originalis iustitiae. Sed originalis iustitia fuit quoddam donum datum humanae naturae, non personae, alioquin non fuisset traducta in posteros; et sic pertinebat ad essentiam animae, quae est natura et forma corporis. Pari ergo ratione et peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentiis.
Praeterea, omne illud quod per prius est in potentiis animae quam in essentia, est in anima secundum quod comparatur ad obiectum; quod autem est in anima per comparationem ad subiectum, per prius est in essentia animae quam in potentiis. Peccatum autem originale non est in anima per comparationem ad obiecta, sed per comparationem ad subiectum, quod est caro, a qua infectionem trahit. Ergo peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentiis.
Respondeo. Dicendum quod peccatum originale aliquo modo est et in essentia animae, et in potentiis; quia defectus ex culpa primi parentis ad totam animam pervenit.
Sed considerari oportet, utrum per prius sit in essentia animae quam in potentiis.
Et primo quidem aspectu potest alicui videri quod sit per prius in essentia, ea ratione quia peccatum originale est unum, potentiae autem animae uniuntur in essentia eius tamquam in communi radice. Sed ista ratio non cogit: quia potentiae animae etiam uniuntur alio modo, scilicet unitate ordinis, et etiam unitate alicuius primae potentiae moventis et dirigentis: sed oportet aliunde huius veritatis inquisitionem accipere.
Et quidem, cum peccatum originale ex carne derivetur ad animam, nulli dubium esse potest quin aliquo modo, saltem in via generationis et temporis, per prius sit peccatum originale in essentia animae quam in potentiis; cum anima per suam essentiam immediate corpori uniatur ut forma, non autem per suas potentias, ut alibi ostensum est.
Sed si quis dicat, quod peccatum originale est per prius in essentia animae ordine generationis et temporis quam in potentiis animae, sed in potentiis est prius ordine naturae, sicut prius dictum est de anima et carne; hoc stare non potest. Non enim eodem modo comparatur essentia animae ad potentias sicut comparatur corpus ad animam: nam corpus comparatur ad animam ut materia ad formam; materia autem praecedit formam in via generationis et temporis, sed forma praecedit materiam in via perfectionis et naturae. Essentia autem animae comparatur ad potentias sicut forma substantialis ad proprietates naturales consequentes; substantia autem est prior accidente, tempore, natura, et secundum rationem, ut probatur in VII metaph..
Unde omnibus modis peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentiis, et ab essentia animae derivatur ad potentias; sicut et naturae processus est ab essentia animae ad potentias. Peccatum autem originale respicit naturam, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod iustitia originalis non sic erat in voluntate quin per prius esset in essentia animae; erat enim donum collatum naturae.
Ad secundum dicendum, quod concupiscentia est peccatum originale materialiter, et quasi per derivationem a superiori, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum, quod essentia animae comparatur ad potentias sicut forma substantialis ad proprietates consequentes, puta forma ignis ad calidum. Calor autem non agit nisi in virtute formae essentialis ignis: alioquin non ageret ad formam substantialem.
Unde forma substantialis est primum principium actionis. Et sic etiam essentia animae est per prius, principium actionis quam potentia.
Ad quartum dicendum, quod inordinatio potentiarum animae est ex defectu naturae, qui primo et principaliter respicit essentiam animae.
Ad quintum dicendum, quod in Adam persona corrupit naturam; et ideo in eo primo fuit corruptio in potentiis animae quam in essentia; sed si in homine qui nascitur ex Adam, natura corrumpit personam; et ideo in isto per prius corruptio pertinet ad essentiam quam ad potentias.
Ad sextum dicendum, quod essentia animae non solum est forma corporis dans ei vitam, sed etiam est principium potentiarum; et sic per prius est peccatum originale in essentia animae.
Ad septimum dicendum, quod ipsae potentiae rationales derivantur ab essentia animae in quantum est agens naturae; et ideo esse susceptivum peccati derivatur ad potentias ab essentia animae.