COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Tangit varios dicendi modos, de necessitate Beatitudinis, et impeccabilitate Beati ; resolutio ejus est, Beatum libere continuare suum amorem ad Deum visum ; non posse tamen ex suppositione desistere, vel peccare, de quo -1. dist. 49. quaest. 6. optime hic in fine explicat quomodo cum libertate stat necessitas, de quo latius 1. dist. 10. et quodlib. 16. vide Scholium collationis praeced.
Contra, in priori per naturam, quo Beatus videt Deum, ante velle effraenatum habet velle; ideo prior est impossibilitas peccandi, quameffraenatio ferendi. Ideo dico, quod quatuor concurrunt ad volendum Deum in illo priori per essentiam visum, videlicet continua exhibitio praesentiae, et eminentia objecti visi per essentiam, et causa continuae contemplationis; quocumque enim vertitur essentia ad videndum res in proprio genere, videt Deum per essentiam ; continua contemplatio objecti, et continua fruitio in voluntate. Ista continua impressio est quasi pondus inclinans voluntatem exercere aliquem actum in objectum.
Contra, istud pondus inclinat per modum naturae ; ergo necessitat eam, et sic non manet libera. Dico, quod ista necessitas non est violentiae, sed immutabilitatis.
Contra, est ab agente extrinseco. Dico, quod illud extrinsecum magis habet rationem finis quam efficientis, et si se habeat in ratione efficientis, non tamen infert violentiam, quia violenter est, cujus causa est extrinseca, et passo non confert vim ; sed haec voluntas confert, quia habet in objecto, cur ipsum super omnia velit, et non habet cur ab eo resiliat, vel cur ad aliud convertatur, et sic ipsum necessario vult, et est impeccabilis. Primo, quia mobili reducto ad actum perfectum,ubi nulla est privatio, necessario quiescit ; sed voluntas sic videns et amans Deum reducitur ad actum perfectum, ubi nulla est privatio ; ergo. Probatio minoris, quia motus est actus entis in potentia ad terminum, quo privatur mobile ; reducto igitur mobili ad terminum, ubi nulla est privatio, jam non potest esse motus.
Item, ultimate quietatum, ulterius non movetur ; sed voluntas in ultimo fine habito ultimate quietatur: ergo.
Item, omne bonum reficit aliquo modo voluntatem; ergo infinitum bonum habitum infinite reficit; ergo.
Item, Anselmus de casu diaboli, Beati adepti sunt quietem, etc.
Item, Boetius de consolatione in principio.
Ad primum, potentia est in dispositione tali, et extra privationem, sic quod non potest in oppositum actum. Ad aliud laudabile est secundum quid, posse peccare, sed non simpliciter, ideo aufertur.
Utrum igitur, qui sic necessario vult, etiam libere vult. Quod non Augustinus in Enchir. fontem et ma lum secundum rationes speciales non compatiuntur se, nec vilium cum virtute ; sed libertas et necessitas opponuntur, sicut bonum et malum: ergo non in eodem.
Item de lib. arbitr. ideo voluntas nostra est libera, quia est in potestate nostra, sic non in potestate nostra, quod necessario vult.
Item, voluntas est potentia realis ; ergo valet ad opposita ; sed respectu illorum, quae necessario vult, non valet in oppositum.
Ad opposita patet ex dictis, tum quia cum necessitas ut sic, non tollat libertatem, vel diminuat, dico quod non malum est in Deo, quia necessario vult se, nec potest non velle se, tamen libere vult se secundum Augustinum 22. de Civit. cap. 11. contra Stoicos. Sed una necessitas includit subjectionem alteri, sive extrinseco, sive intrinseco praevenienti, vel inferenti vim, necessitas talis repugnat libertati, et dicit servitutem ; ideo quae sic moventur ab extrinseco, non moventur libere, ut projecta, nec quae moventur ab extrinseco secundum impetum naturae, ut gravia et levia, non moventur libere, quia natura praeveniens ab extrinseco,eum impetu movet ea, haec necessitas includit subjectionem. Alia est necessitas spontanea in actu non praeveniens, et illa stat cum libertate.