COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Virum haec essentia divina, ut haec, distincta a seipsa, ut concipitur sub omni ratione allributali speciali, sit primum objectum intellectus?
Scotus 1. dist .13. num. 23. et 2. d. 1. q. 1. et alii ibi citati.
Quod non videtur : quia omnis cognitio fit per assimilationem cognoscentis ad cognitum, ratio assimilationis est veritas. Probatio, quia veritas est adaequatio rei ad intellectum, sive conformitas, et talis adaequatio, sive conformitas intellecti ad intellectum est veritas; ergo veritas est primum objectum intellectus sui, vel essentia divina sub tali attributo.
Item, quod est perfectissimum in entibus, et aliorum omnium maxime contentivum, est primum objectum intellectus divini, quia illud quod est primum, est perfectum ; sed divina essentia sub ratione exemplaris est perfectissime omnium contentiva; ergo ipsa sub tali ratione est primum objectum intellectus sui, et ita veritas est primum objectum, quia veritas est conformitas exemplaris ad exemplata.
Respondetur, quod haec essentia divina, ut haec, est primum objectum intellectus. Quod declaratur sic : illud debet poni primum objectum potentiae, quod primo movet potentiam, et sub cujus ratione eam movent omnia quaecumque movent ipsam ; exemplum de colore, qui primo movet visum, et non album et nigrum, quia neutrum eorum movet visum, nisi sub ratione coloris, quod est primum objectum. Sed essentia divina primo movet, quia ratio ejus est ratio prima, et prius ibi, idem quod perfectius, nam creatura non potest primo movere intellectum divinum, quia tunc vilesceret intellectus divinus, quia perficeretur formaliter aliquo finito, nec essentia divina sub aliqua ratione attributali, quod notitia attributorum non naturam dicunt, sed ea quae circumstant naturam, secundum Damascenum lib. 1. cap. 4.
Praesupponunt igitur subjectum tanquam perfectius se, quia est causa illorum aliquo modo; ergo essentia divina, ut haec, est primum objectum intellectus.
Item, objectum primi intellectus simpliciter debet esse principale intelligibile simpliciter, sub ratione simpliciter primaria ; sed primus intellectus simpliciter est intellectus divinus, et primum intelligibile simpliciter est essentia divina, quia unumquodque sicut se habet in entitate, ita in cognoscibilitate; ergo,etc.
Item, quod ratio entis vel essentiae, prima sit ratio, patet per Avicennam, qui dicit, quod illud quod primo occurrit intellectui, et in quod omnia resolvuntur, ipsum autem in nullum aliud, est ens; ergo ratio entis est ratio prima.
Ad primum dicitur, quod omnis cognitio fit per assimilationem, tanquam p r aliquam habitudinem mediam cognoscentis ad cognitum, non quod assimilatio sit objectum ipsum, sed aliquid communicans ipsum, sicut quaedam relatio. Exemplum : color omnis est visibilis, non quod visibilitas sit ratio objectiva, sed est quaedam relatio media communicans colorem, prout comparatur ad potentiam visivam, et ita ly per in propositione prima, vel potest dicere circumstantiam modi objecti referentis unum ad aliud objectum et ad potentiam, et sic nihil ad propositum.
Ad secundum dicitur similiter, quod essentia divina est prius aliquo modo prioritatis, perfectissimum objectum intellectus sui, et perfectissime omnium contentiva, quam sub ratione exemplaris, quia ipsa est quoddam pelagus infinitum ; nec ipsa ratio exemplaris est primum objectum, sed quidam modus circumstans objectum in comparatione ad medium ejus, et sub ipsa ratione essentiae est perfectius omnium contentiva, quam sub ratione exemplaris, quia ratio ejus ut essentia, est prius et fundamentum ipsius, ut est exemplar.