Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnibus populis circumcisio dari debuerit. Data est enim in remedium contra originale. Sed morbus iste communis omnibus erat. Ergo et medicina debuit esse communis.
Praeterea, circumcisio data est in signum fidei. Sed Abrahae fidem imitari omnes tenebantur: ac fides semper fuit de necessitate salutis. Ergo omnibus circumcisio dari debuit.
Praeterea, genes. 17, 10, dicitur: hoc est pactum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te. Circumcidetur in vobis omne masculinum.
Sed de semine Abrahae multi populi processerunt praeter filios Israel, sicut Ismaelitae, idumaei etc.. Ergo non solum filiis Israel circumcisio competebat.
Sed contra, circumcisio erat signum fidei. Sed unus tantum populus erat in quo fides, et cultus dei remansit, ceteris per idolatriam depravatis.
Ergo eis tantum circumcisio competebat.
Praeterea, circumcisio significabat medicinam futuram per christum. Sed tantum ex uno populo scilicet Israel, christus nasciturus erat. Ergo tantum illi populo circumcisio competebat.