COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Probavit aliquot argumentis essentiam, qua talis et qua veritas, esse objectum intellectus divini, et solvit duo argumenta in contrarium : nunc arguit ens esse ejus objectum, et quod vilesceret si moveretur a creatura, prosequitur utrumque late, subtiliter et clare.
Contra positionem quaestionis arguitur sic : Intelligens communissimum debet habere objectum communissimum sub ratione communissima, talis est essentia divina, ut est ens vel essentia absolute sumpta, et non ut haec est.
Contra illud quod dicitur, quia tunc vilesceret, si creaturae essent primum objectum, arguitur. Non minus potens est intellectus divinus, et nobilis ex re sua intranea quam sit Sol, nec est magis infectibilis et passibilis, vel communicabilis ; sed Sol irradians super faetida, non est faetidus, nec magis vilescit: ergo intellectus divinus, et si talia primo intelligit, non esset imperfectus.
Item, receptum est in recipiente per modum recipientis, et non per modum recepti; ergo quodcumque intelligit intellectus divinus per modum suum intelligit, et sic nunquam vilescit.
Contra rationem ad primum argumentum: nihil est intelligibile, nisi sub ratione qua potest manifestari intellectui, sed nihil potest manifestari intellectui sine veritate ; ergo veritas est primum objectum intellectus. Minor probatur per Augustinum et Hilarium.
Contra responsionem ad secundum argumentum sic : de perfectioneDeiest non solum quod contineat intrinseca, sed etiam extrinseca et omnia ; sed essentia divina sub ratione, sub qua haec, continet tantum intrinseca, et ipsa sub ratione exemplaris non solum continet intrinseca, sed extrinseca et omnia; ergo illa sub illa ratione erit primum objectum intellectus sui.
Ad primum dicitur, quod objectum debet esse communissimum sub ratione terminandi actum potentiae, sed non sub ratione movendi.
Contra : per se ratio formalis objecti est terminare actum potentiae operativae, vel activae, sive objectum moveat, sive non ; si enim potentia est simpliciter activa, non requiritur in ea actio objecti ad hoc quod agat, sed necessario semper requiritur, quod terminet actum potentiae in omnibus universaliter: secundum etiam illos, qui ponunt species concreatas in Angelis, non ponunt objectum movere potentiam, cui concreatae sunt illae species, sed tantum terminare actumpotentiae; hoc igitur competit formaliter, quod terminet actum, sed per se sub ratione terminandi objectum intellectus divini est communissimum, quod est ens: ergo per se ratio objecti est ens, vel essentia absoluta, et non haec essentia, ut haec.
Praeterea, objectum movens per modum naturae,et sufficienter,movet ad se, sicut ad actum potentiae ; si igitur essentia divina ut haec, sit primum objectum; ergo erit primum objectum ut terminat actum primum intellectus, quia ipsa non movet nisi ad se, et ita nihil valet, dicendo illa.
Item, illud est primum objectum adaequatum intellectus divini, sub ratione cujus omnia alia intelliguntur, quaecumque intelliguntur, et sub cujus ratione omnia alia terminant actum potentiae: sed Deus intelligit lapidem sub propria ratione, qua est lapis, et asinum similiter; ergo aliquid debet esse objectum adaequatum commune omnibus terminantibus: tale est ens communissimum, quia lapis est ens formaliter, et asinus est ens, sed non sunt essentia Dei formaliter, sed ratio terminandi est communis ratio objecti; ergo ens et non essentia Dei, ut haec, est objectum intellectus sui.
Ad hoc dicitur et ad alia, quod essentia Dei potest esse primum objectum, et communissimum adaequatum, quia includit omnia alia sub ratione terminandi actum potentiae et communitate continentiae, et non communitate praedicationis ; continet enim, et includit omnia alia, non tamen adaequat communitate praedicationis, sicut et ens.
Contra : tunc eadem ratione essentia divina esset primum objectum nostri intellectus, quia includit in se, et continet omnia quae possunt terminare ac .um intellectus nostri.
Item, tunc albedo esset primum objectum visus, quia continet omnes perfectiones cujuscumque coloris.
Ad primum istorum respondeo, non sequitur quod essentia divina sit primum objectum intellectus nostri, licet contineat omnia alia, sed requiritur quod actus intellectivae potentiae feratur immediate in illud objectum, et quod in illo objecto resplendeant omnia, quae secundo possunt terminare illam intellectionem ; sic est objectum respectu intellectionis Dei, et non nostri, quia intellectus noster non immediate fertur in essentiam divinam, et omnia alia quae continet per eam.
Ad secundum dico, quod essentia Dei continet omnia alia per modum speculi, in quo relucent omnia alia, non est sic albedo speculum respectu aliorum colorum, et ideo nihil ad propositum.
Contra primum : tunc idem esset objectum unius actus potentiae et ipsius potentiae, quod non est verum, quoniam sunt plures actus illius potentiae. Probatio consequentiae : ideo est adaequatio objecti ad intellectionem divinam, quia intellectio divina est una ; si igitur potest per unam intellectionem omnino unam intelligere omnia, vel etiam ex uno, vel in uno, adhuc esset idem primum objectum, scilicet commune, quod est modo, sive sit ratio cognoscendi alia, sive non.
Item, tunc essentia divina esset primum objectum intellectus creati, ut Angeli, vel alterius.
Ad primum istorum dico, quod si intellectus sit talis, quod una intellectione feratur in omnia, et illa intellectio adaequat virtutem ejus, tunc major est vera; talis est intellectus divinus et ejus intellectio.
Ad secundum dico, quod intellectus creatus potest dupliciter considerari, vel ut est potentia naturalis praecise, vel ut est Beatus. Primo modo non habet essentiam divinam pro primo objecto, nec aliud supernaturale, sedut Beatus, cum Beatitudo sit perfectio objecti supernaturalis, sic potest habere essentiam divinam pro primo objecto.
Contra : intellectus qui potest habere plures intellectiones diversas secundum rem, vel secundum rationem, non potest habere idem objectum omnino re, et ratione illas terminans, quia tunc essent plures intellectiones et non plures: sed essentia divina, ut terminat omnino unam intellectionem, includit omnia alia ut adaequatum objectum ; ergo non omnino eodem modo plures intellectiones.
Respondeo : sicut in objecto sunt diversae rationes, et sic proportionabiliter in potentia sunt diversae rationes, prout est plurium et diversarum intellectionum.