COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Disputat modo egregie, non essentiam, sed Deitatem esse objectum primum intellectus diviui. Item, omne attributum esse ejus objectum primum, tenendo attributa distingui ab essentia. Resolutio collationis est apud Doctorem, 1. dist. 13. num. 23. et 2. dist. 1. quaest. 1.num. 18. essentiam divinam esse primum et adaequatum objectum intellectus, et voluntatis Dei.
Ad principale, quod Deitas sit primum objectum intellectus : quia operatio intelligendi non tantum est circa entia, sed circa non entia, ita intellectus intelligit caecitatem esse caecitatem, sicut bonum esse bonum: sed ens non est tale, quia tantum praedicatur de entibus et non de non entibus ; ergo aliquid aliud, tale est veritas ; ergo, etc.
Dicendum, quod non entia non intelliguntur nisi per comparationem ad suos habitus, sicut privationes: sed suis habitibus communius est ens, et ideo operatio realis et positiva est circa realia et positiva.
Item, illud est primum objectum intellectus divini, sub cujus ratione omnia alia subjiciuntur intellectui: sed tale non est essentia divina, ut haec, quia lapis non intelligitur sub ratione hujus essentiae, quia tunc non intelligeretur distincte, et sic, tunc confuse.
Respondeo, intellectus divinus ex quo formaliter est infinitus, non formaliter perficitur nisi infinito tale est solum essentia divina ut haec, et ideo licet lapis sub propria ratione esset intelligibilis, nunquam tamen, ut intelligitur sub propria ratione, perficeretur ipso, quia ita perfectus est ex intellectione primi objecti, quod est infinitum, quod nunquam potest perfi actione alicujus secundarii ob jecti, sed semper praevenitur actione primi objecti, quod est formaliter infinitum.
Item ad principale, illud est primum objectum intellectus, in cujus ratione et virtute omnia alia movent: sed tale est quodlibet attributum supposita distinctione, quia quodlibet eorum est infinitum formaliter: ergo, etc.
Item, idem est objectum intellectus simpliciter, et objectum intellectus in quocumque ; sed objectum intellectus simpliciter est ens; ergo et cujuslibet intellectus ; ergo et intellectus divini. Item, diversae potentiae secundum genus requirunt diversa objecta prima.
Ad primum potest dici, quod ratio infinitatis per prius invenitur in hac essentia, ut haec, quam in ipsa sub ratione attributali, et ideo ratio non concludit.
Ad secundum dicitur, quod major est falsa, quia potentiae visivae simpliciter est objectum omne visibile ; sed visui vespertilionis non est visibilis lux excellentissima, ideo non videt lucem excellentem.
Ad tertium dico, quod accipit falsum, quia idem objectum sub eadem ratione est formale objectum cognitivae, et suae appetitivae.