COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Disputavit quatuor mediis Beatos videre Deum quatenus infinitus est, neque aliter quietari posse. Disputat in sequentibus, eos videre infinita in Deo, et rationes sunt clarissimae et ingeniosissimae. Resolutio, Beatos videre Dei infinitatem, ita Doctor 3. d. 14. q. 1. ad 3. an autem possint videre omnia in Verbo, et quomodo, vide eum ibi q. 2. a n. i6. ubi late disputat an anima Christi videat infinita, et quomodo sustineri possit vidisse, si omnia in eo videret, non ideo comprehenderet Deum, ut probat ibi n. ii. contra D. Thom. 3. p. q. 10. art. 2. et 1. p. q. 12. art. 8.
Praeterea : arguitur quod Beatus videns essentiam divinam videat infinita, et per consequens videat essentiam sub ratione infinita, quia sub ratione, qua repraesentat infinita. Antecedens ostenditur sic, quia si videns essentiam divinam non videret omnia, quae in Dei sunt essentia, hoc non esset nisi propter aliquam differentiam ipsorum, quia quod unum cognoscitur, et aliud non, hoc non est nisi propter aliquam differentiam : haec autem differentia, aut est secundum rationem, aut secundum rem ; non autem propter differentiam realem, quia nihil differt realiter in Divinis ab essentia. Tum, quia in Divinis non est differentia realis, nisi personarum ; sed haec differentia non impedit, quin intellectus videns unam personam, videat aliam: ergo differentia realis non impedit ; non etiam differentia rationis, quia persona differt ab essentia secundum rationem, et tamen intellectus videns essentiam, videt et personam: ergo differentia secundum rationem non potest impedire, quin Beatus videns essentiam divinam, videat omnia, quae continentur in ea quae sunt infinita.
Praeterea ad idem sic : si intellectus Beati videns essentiam divinam non videat omnia, quae relucent in essentia; aut hoc est propter impotentiam intellectus videntis: aut propter diversitatem speculi repraesentantis, quia magia clare repraesentat unum quam aliud: aut propter diversitatem illorum quae includuntur, quia scilicet unum natum est cognosci ab intellectu, et non aliud. Non illo tertio modo : quia qua ratione unum est cognoscibile ab intellectu, et aliud: nec propter diversita tem speculi repraesentantis, quia illud uniforme est simplicissimum nec propter impotentiam intellec tus cognoscentis, quia potest cognoscere essentiam divinam, et non est magis cognoscere ea, quae includuntur in essentia quam essentiam. Et hoc est sic arguere : imperfectio potentiae cognitivae respectu unius, et non respectu alterius, non est nisi quia unum objectum est perfectius cognoscibile quam aliud ; si enim essent aequaliter cognoscibilia, et aequalis cognoscibilitatis, non est potentia magis imperfecta ad cognoscendum unum quam aliud ; sed essentia divina est objectum ita perfectum cognoscibile, sicut illa quae includuntur in essentia, vel majoris: ergo non est propter imperfectionem potentiae cognoscentis, quod cognoscat essentiam, et non alia quae includuntur in essentia.
Praeterea : intellectus Beati quietatur in videndo essentiam divinam ; sed non quietaretur, nisi videret infinita quae relucent in ea, quia si cognosceret finita, oporteret plura cognoscere, cum ea potest cognoscere: ergo appetitus ejus non quietaretur: ergo, etc.
Praeterea : Beatus videns essentiam divinam, aut videt sub ratione infinita, aut non sub ratione infinita : si primo modo, habetur propositum: si secundo modo: ergo cum videat essentiam divinam sub alia ratione, et non sub ratione infinita, sequitur quod videat eam sub ratione finita, et ita finitum quietaret, quod falsum est.
Item, essentia divina ut nuda, est objectum intellectus divini, et sic est objectum intellectus Beati.
Item, est objectum intellectus divini sub ratione veri, et sic est objectum intellectus Beati.
Item, beatificat intellectum divinum, ut bonum ultimum, sic etiam et intellectum beatum: ergo, etc.
Item, infinitum nunc scitur de Deo; ergo in patria videbitur.
Item, modus intrinsecus objecti videtur: ergo objectum per se videtur sub isto modo.