COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Positis quatuor rationibus, et auctoritate Dionysii, suadentibus attributa non distingui ex natura rei, respondet et replicat multipliciter circa easdem rationes : quae hic fuse tractat, de perfectione simpliciter facile solves, ex iis quae habet 1. dist. 2. quaest. 7. num. 39. et dist. 8. quaest. 1. num. 7. 8. ubi describit perfectionem simpliciter.
Ad primum: perfectio simpliciter potest dici ut universaliter perfectio, et est in quolibet melius ipsum quam non ipsum, sic sapientia est perfectio simpliciter. Alio modo perfectio simpliciter dicitur, prout distinguitur contra secundum quid, hoc modo sapientia non est formaliter perfectio simpliciter, talis autem perfectio non est illud, quod in quolibet melius est ipsum quam non ipsum.
. Contra: sapientiam esse formaliter sapientiam, est perfectio simpliciter ; si igitur esse formaliter sapientiam est perfectio simpliciter, et justitia sit omnis perfectio simpliciter, vel habet omnem perfectionem, tunc justitia est formaliter sapientia. Verum est quod omni modo est perfectio simpliciter, quo potest esse: ergo omne aliud est fallacia consequentis, quia nihil aliud formaliter potest esse illud nisi ipsum; sed alia possunt esse ipsa formaliter perfectio simpliciter, ideo idem est ac si argueretur, omnis homo, ergo omne animal.
Contra : membra distinctionis coincidunt, quia perfectio simpliciter, non secundum quid est, cui deest alia perfectio, sed tale melius est cuilibet esse quam non esse, et illud est universalis perfectio, verum est realiter, sed non formaliter.
Contra: si non diminuit a perfectione, melius est cuilibet cognoscibili ipsum quam non ipsum.
Dico quod distinctio est bona, perfectio enim simpliciter uno modo est, quae nullam imperfectionem includit; sicut paternitas est perfectio simpliciter, quae scilicet nihil diminuit de perfectione, et hoc modo non intelligit perfectionem essentiae. Unde esse formaliter sapientiam est perfectio simpliciter, prout dicit non diminuere a perfectione.
Unde bonitas, si esset formaliter sapientia, non diceret perfectionem simpliciter, nec esset melior sic, quam non.
Contra : tunc esset haec, et alia perfectio simpliciter, nec sic de Deo et creatura, quia Deus includit omnem perfectionem creaturae, ideo non est melius ista duo, quam unum; bonitas autem formaliter non includit sapientiam, quorum utrumque, ut sic, est perfectio simpliciter; ergo videtur quod perfectio est bonitati includere sapientiam.
Dico quod esse per identitatem sapientiam est perfectionis simpliciter, et perfectius quam non esse, non autem formaliter.
Contra : melius est bonitatem esse identice sapientiam, et etiam formaliter quam formaliter solum, sicut melius est bonitati esse formaliter bonitatem quam identice solum.
Praeterea : si sapientia non esset bonitas nisi identice solum, tunc non esset magis bonitas, quam relatio.
Ad primum istorum dicitur, quod non esset bonitati perfectio simpliciter esse formaliter sapientiam, sed sapientiae est perfectio simpliciter gratia materiae. Undebonitas non est formaliter sapientia, quod non est propter incompossibitatem extremi, sed modi uniendi. Unde perfectioni simpliciter melius est, non esse formaliter aliam quam esse.
. Contra, si est perfectio simpliciter, includit aliam.
Responsio, includere in ratione sua quidditativa, non est perfectio simpliciter, nec est perfectius quam non includere.
Arguitur, finitum et infinitum non distinguuntur, quia infinito non est possibilis additio.
Responsio, quod falsum est: quia si color esset infinitus, adhuc non esset linea, nec in eadem specie esset hic: et si esset haec albedo, non esset alia albedo: ideo nec in eadem specie, nec in diversis speciebus ; sequitur quod si aliquid sit infinitum, quod sit formaliter aliud.
Contra hoc arguitur, et ad quaestionem secundum Sanctos, personae distinguuntur per respectus, hoc concedunt omnes, nec pro alia causa ponunt Sancti illud, nisi quia repugnat pluribus formis absolutis esse unum in abstracto : personae autem sunt simpliciter idem in essentia, ideo personae non distinguuntur absolutis formis, sed attributa distingui formaliter, et esse idem identice, est incidere in illud quod vellent vitare.
Praeterea, divinae bonitati congruit esse omnis perfectio simpliciter ; sed esse formaliter sapientiam est perfectio simpliciter: ergo divinae bonitati congruit esse formaliter sapientiam. Probatio majoris : nihil est perfectio simpliciter, nisi sit melius cuilibet ipsum quam non ipsum, haec est hujusmodi; ergo sibi convenit omnis perfectio simpliciter.
Dicitur quod verum est cuilibet melius est, cuilibet supposito.
Contra, Anselmus probat quod essentia divina est una, non quod Pateret Filius sit tantum rationis, et arguit: melius est cuilibet inesse perfectionem simpliciter: ergo melius est essentiae divinae; quod non sequeretur, nisi cuilibet in antecedente distribueret pro formis, et non tantum pro suppositis.
Confirmatur : nisi forma ignis esset melior, si esset forma ignis et sapientia, quam nunc est sapientia, non est perfectio simpliciter. Probatio minoris, scilicet quod esse formaliter sapientiam est perfectio simpliciter secundum quod formaliter determinat compositionem, quia esse formaliter sapientiam est quaedam perfectio: sed omnis perfectio habet suam perfectionalem quantitatem: sed finitum et infinitum congruunt quantitati, sicut par et impar numero, ita quod ex simili distinctione sunt convertibilia quantitati: ergo si est perfectio, et non finita: ergo infinita simpliciter perfectio, scilicet quod cuilibet melius sit ipsum esse quam non esse.
Item, relatio divina non est finita, neque infinita secundum eos, quod est contradictio, cum habeat quantitatem suam.
Item, probo minorem sic : esse formaliter sapientiam, ut formaliter determinat compositionem, aut est formaliter idem cum esse sapientiam, aut non? Si sic, habeo propositum, eum esse sapientiam sit perfectio simpliciter: ergo esse formaliter, est quidam modus et formalitas, et est in Deo: aliter nihil esset in Deo, quod esset formaliter sapientia, quod est falsum, quia sapientia est formaliter sapientia, et non est eadem secundum te; ergo sunt duae formalitates, illa quae erit in formalitate A, quaero utrum erit A, et esse formaliter A, sit idem? si sit, ergo eadem ratione standum erit in primo ; si non, erit processus in infinitum.
Item ad principale, licet sapientia distinguatur formaliter a bonitate, utraque tamen est infinita formaliter ; sapientia igitur infinita est, et non solum quia est eadem essentiae, sed formaliter: tunc arguo, infinitas formalis et sapientia si sint duae formalitates, ista infinitas non est sapientia nisi identice, et tunc sapientia non est infinita formaliter: sic est infinitas ista in paternitate; ergo paternitas est aeque infinita formaliter, sicut sapientia: ergo sapientia non est infinita formaliter, sicut nec paternitas. Si sint una formalitas, eadem ratione infinitas bonitatis est bonitas: ergo quot sunt attributa, tot sunt distinctae infinitates formaliter: sed omnis infinitas perfectionalis est pelagus infinitum: ergo tot sunt pelagus infinita, quot sunt perfectiones attribuibiles, quod est contra Damasc. cap. 6. unum est pelagus divinae essentiae, aliae sunt circumstantiae.
Item : nisi in Patre essent duae formalitates, non esset intelligibile quod Pater esset idem simpliciter cum Filio et tamen distinctus personaliter ab eo ; sed quia alia formalitas est essentia et alia relatio, ideo sunt idem et distinguuntur: sed in formalitate quae est sapientia, non sunt duae formalitates secundum eos, sed sapientia est una formalitas, ita etiam quod infinitas ejus est eadem formalitas cum sapientia, secundum eos: ergo non est intelligibile quod sapientia habeat, quod sit idem singulare cum bonitate, et tamen formaliter distinguantur ab ea, et multo fortius, Pater enim licet habeat duas formalitates, non praedicatur identice de Filio. Haec enim est falsa omnino : Pater est Filius ; sed haec est vera, sapientia est bonitas: ergo sapientia est magis eadem bonitati quam Pater Filio, quia Pater saltem identice dicitur de ea.
Item, si sapientia divina esset ita sapientia, quod nullo modo bonitas, nec formalitas, nec formaliter, nec virtualiter, tunc esset finita secundum omnes; ergo si sapientia est sic formaliter sapientia, quod non formaliter bonitas et formaliter finita.
Item, qualitercumque ponatur aliquid infinitum eo modo, quo , ponitur infinitum, includit omne aliud. Probatur inductive : si aliquid est infinitum corporaliter vel dimensive, includit omne aliud corpus, et omnem aliam dimensionem corporaliter et dimensive; ergo si aliquid est infinitum formaliter, includit omnem aliam formam formaliter.
Item, sapientia non esset infinita identice, nisi identice haberet in se omnem perfectionem; ergo sapientia non erit formaliter infinita, nisi habeat in se omnem perfectionem simpliciter.