Nono quaeritur utrum Angelus bonus vel malus possit peccare venialiter.
Et videtur quod sic.
Quia, ut Gregorius dicit in homil. Ascensionis, homo convenit cum Angelo in quantum intelligit. Sed peccatum veniale potest esse in homine etiam secundum partem intellectivam et secundum rationem superiorem et inferiorem, ut supra, dictum est. Ergo pari ratione peccatum veniale potest esse in Angelo.
Praeterea, peccatum mortale consistit in hoc quod diligit aliquis creaturam plus quam deum; in peccato autem veniali diligitur aliquid minus quam deus. Sed Angelus potuit magis diligere creaturam quam deum, quia peccavit mortaliter. Ergo etiam potuit peccare venialiter, diligendo creaturam minus quam deum; quia qui potest magis diligere, potest etiam minus diligere.
Praeterea, peccatum mortale in infinitum distat a veniali; quod patet ex differentia poenarum, quia uni debetur poena temporalis, alteri poena aeterna. Sed Angelus distat in infinitum ab homine. Cum ergo Angeli mali, qui Daemones dicuntur, faciant interdum aliqua quae hominibus sunt venialia; puta cum ipsimet dicunt aliqua verba otiosa, vel ad ea dicenda alios inducunt; videtur quod in Angelis non sint mortalia, sed venialia.
Praeterea, peccatum quod est ex suo genere veniale, non fit mortale nisi ex aliquo contemptu. Sed Daemones quandoque inducunt ad aliqua quae sunt ex suo genere venialia; et, sicut ipsi quandoque dicunt, non faciunt hoc ex contemptu dei, neque ut inducant homines ad peccatum mortale. Ergo peccant venialiter.
Sed contra, peccatum veniale maxime contingit ex surreptione. Sed surreptio in Angelis bonis vel malis locum non habet, quia habent intellectum deiformem, ut dionysius dicit.
Ergo in Angelis bonis vel malis non potest esse peccatum veniale.
Respondeo. Dicendum quod in Angelo bono vel malo peccatum veniale esse non potest.
Ratio est, quia Angelus non habet intellectum discursivum, sicut nos habemus. Hoc autem pertinet ad rationem intellectus discursivi ut principia seorsum interdum consideret, et conclusiones seorsum; et sic contingit quod ab uno in alterum discurrat, nunc hoc nunc illud considerans.
Hoc autem in intellectu deiformi non discursivo esse non potest, sed semper conclusiones considerat in ipsis principiis absque omni discursu. Dictum est autem, quod sic se habet finis ad ea quae sunt ad finem in appetibilibus et operativis, sicut se habet principium indemonstrabile ad conclusiones in demonstrativis.
Unde in nobis contingit quandoque quod cogitamus vel afficimur circa ea quae sunt ad finem tantum, et quandoque solum circa finem; quod in Angelis esse non potest, sed semper motus mentis angelicae simul fertur in finem et in ea quae sunt ad finem; unde nunquam in eis potest esse deordinatio circa ea quae sunt ad finem, nisi simul existente deordinatione circa finem ipsum.
In nobis autem contingit esse deordinationem circa ea quae sunt ad finem per peccatum veniale, mente hominis habitualiter existente fixa in fine, et ideo in hominibus contingit esse peccatum veniale sine mortali, non autem in Angelis; sed omnis inordinatio est in eis per aversionem a fine ultimo, quod facit peccatum mortale: ex hoc enim Angelus peccat quod inhaeret alicui bono creato, avertendo se a bono increato.
Ad primum ergo dicendum, quod cum Angelis quidem communicamus secundum intellectum, sed in genere; est tamen secundum speciem magna distantia, quia intellectus Angeli est deiformis, noster autem intellectus est discursivus, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod Angelus non est naturae compositae, sicut homo, qui ex natura sensibili et corporea inducitur ad amandum aliquid quod non debet, vel quantum non debet. Angelus autem ex hoc peccare potest quia bonum sibi conveniens amat non referendo ad deum, quod est a deo averti, et mortaliter peccare. Unde non potest inordinate amare aliquid nisi per aversionem a deo.
Ad tertium dicendum, quod in omnibus actibus suis voluntariis diabolus mortaliter peccat, quia semper actus liberi arbitrii in ipso procedunt ex intentione finis perversi.
Ad quartum dicendum, quod per hoc ipsum quod inducit homines ad ludicra verba, habet perversam intentionem inducendi eos ad peccatum mortale; et hoc ipsum quod est habere familiaritatem cum ipso, homini imputatur ad peccatum, in tantum quod nec etiam veritatem ab eo requirere debemus, ut chrysostomus dicit; unde et dominus eum vera confitentem de sua deitate prohibuit, sicut habetur marci I, 25, et Lucae IV, 35. Nec est verbum diaboli credendum: quia mendax est et mendacii pater, ut dicitur Ioan., VIII, 44.