COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Adductis quatuor argumentis suadentibus essentiam de se sine ulla relatione determinari ad processiones, arguitur contra adducta, et producit quinque rationes pro altera parte, et subjungit solutiones illorum quatuor argumentorum ; et si praeter morem videtur resoluto in hac collatione asserere, essentiam divinam de se immediate determinari ad primam personam, ita 1. dist. 28. quaest. 3. num. 12. et haec per memoriam foecundam producit secundam, et utraque per voluntatem foecundam producunt tertiam, ita 2. dist. 1. quaest. 1. num. 13. et 1. dist. 2. quaest. 7. num. 18. et 22. et d. 12. quaest. 1. et 2. hoc sensu dici potest, essentiam aliquomodo determinari per relationes ad secundam et tertiam personam, quia praerequiruntur ut istae producantur ; tamen non est proprie determinatio, quia essentia non est determinabilis, ut probat Doctor contra Henricum sex rationibus, 1. d. 7. num. 4.
Contra ista: quando dicunt, quod essentia indeterminata indeterminatione sua determinat se ad actum, arguitur : aut intelligunt, quod determinatur sic formaliter utraque potentia, vel identice. Non primo modo, scilicet quod essentia sit formaliter generativitas et spirativitas, tunc dicunt contradictoria: quia intellectus est, qui dicit Verbum, voluntas autem spirat Spiritum sanctum, et utraque formalitas est una formalitas ; sed isti dicunt, quod istae sunt duaeformalitates: ergo dicunt opposita.
Similiter sequitur contradictio, si sit formaliter ista duo; ergo est una formalitas, ergo una potentia; sed omnis potentia excedens suum effectum est aequivoca, sed ista potentia excedit; ergo generatio in Divinis est aequivoca.
Si secundo modo, scilicet identice habeat utrumque in se, tunc sequitur propositum, quia tunc de se non est formaliter determinata, quia per istas formalitates determinatur, quae superveniunt ei et informant eam: essentia autem potest determinare seipsam, et ita sequitur contradictio.
Item, ideo essentia determinat se, quia est indeterminata negative, et per consequens indeterminabilis, quia quod sic est indeterminatum, est indeterminabile.
Item, omnis relatio realis est quaedam applicatio sui fundamenti, et fundamentum sui correlativi, sed de intellectu est determinatio applicationis ; aut igitur nulla relatio realis est in Deo, aut sic applicabit essentiam, et sic determinabit in primo intellectu essentiae, inquantum est ratio generandi, includitur quod sit generativa formaliter, et per consequens relatio, sed non ut relatio elicitiva ; ergo ut determinata.
Item, essentia ut absoluta, est ratio essendi: ergo non est nisi unum esse in Divinis: si igitur essentia, ut absoluta, esset ratio producendi, non erit nisi una productio in Divinis.
Item, in ordine essentiali, primum est causa posterioris, sed relatio cadit media inter formam elici tivam actus ef ipsum actum, et si est ideo elicitiva; ergo relatio aliquo modo habebit rationem causae respectu actus ; nunquam negat Philosophus quod relatio non sit aliquo modo principium motus vel terminus, sed vult quod non per se.
. Ad primum, conceditur quod indeterminatio potentiae activae non est ad contradictoria, ut ad agere et non agere, de potentia activa naturali, non voluntaria.
Ad minorem, potentia indeterminata ad multos effectus determinatur ad quemlibet effectum, sine addito absoluto, si intelligitur sine omni addito, nego de potentia naturali ; licet in voluntaria sit verum, in naturali, vel additur aliquid aparte sui, vel a parte materiae ; unde respectu Solis est alia dispositio materiae i unde dico, quod per unam formalitatem licet sit infinita, non agit naturaliter, nisi unum. Unde Commentator 2. Metaph. si agens est unum, et materia unum, et actus est unum, propterea nunc ponit plures regulas.
Tunc dico, potentia naturalis una secundum formalitatem una, non producit plura sine determinatione a parte sui, vel a parte materiae; sed in proposito non est realis differentia, nisi inter relationes: . igitur.
Ad exemplum de scientia, quod est uniforme in omni parte, dico, illa agit in virtute artis, operatio naturae est operatio intelligentiae.
Aliter dico, cum dicitur, potentia indeterminata activa ad multos, de se determinata est, etc. verum est, sicut substantia ignis de se determinata ad calefaciendum, quia est determinata ut sit calida, et habet calorem, mediante quo calefacit ; sic essentia determinata est de se adactum generandi, quia determinata est de se ut fundet relationem paternitatis.
Per hoc ad secundum, potentia naturalis activa necessario includit respectum, nec calor exit in actum calefaciendi, nisi includeret respectum. Unde respectus, quo refertur calefactivum ad calefactibile, et calefaciens ad calefactum, et advenit nova applicatio et non novus respectus ; sic de creativo, et creante est alia relatio media inter actum et potentiam.
Ad tertium dico, quod essentia est infinita et illimitata negative, et per consequens indeterminata ad omnes perfectiones absolutas, potest determinari ad relationes et per relationes. Ad aliud, eadem realitas entis infiniti potest esse utraque intentio, scilicet et ratio supposita, et ratio generandi determinative.
Ad Damascenum dico, quod loquitur de determinatione ad esse hypostaticum.