Ad quartum sic proceditur. Videtur quod circumcisio characterem imprimebat in anima. In sacramentis enim effectus figurae respondet. Sed circumcisio exterius erat signum distinctivum, non solum purgativum. Ergo et interius characterem distinguentem imprimebat.
Praeterea, omne sacramentum quod non reiteratur in nova lege, characterem imprimit. Sed circumcisio in veteri lege non reiterabatur. Ergo characterem imprimebat.
Praeterea, aliquis adultus circumcisus poterat fictus accedere; et sic tunc effectum circumcisionis non suscipiebat; postmodum autem deposita fictione circumcisio ei valebat: alias enim non fuisset via salutis, cum iterari non posset. Ergo habebat aliquem effectum manentem in anima, ratione cujus postea effectum ultimum circumcisionis consequebatur; et hoc est character. Ergo imprimebat characterem.
Sed contra, in sacramentis novae legis perfectissima tantum sunt illa quae characterem imprimunt.
Sed circumcisio erat longe inferior sacramentis novae legis. Ergo characterem non imprimebat.
Praeterea, character nos trinitati configurat.
Sed hoc indifferenter competit viris et mulieribus.
Cum ergo circumcisio mulieribus non competeret, videtur quod in ea character non imprimeretur.