First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Pnnted in the United States of America
EX S. CONGR. EPISC. ET REGULARIUM
256 E X S . C . I N D U L G E N T I A R U M
mani, et detur Decretum in una Bisinianen. Diei 23 Maii 1846.
400 EX A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
SECGOYIEN. SEU ORD. S. BENEDICTI 423
424 SECCOTIEN. SEU ORD. S. BENEDICTI
S E C C O V I E N . S E U O R D . S . B E N E D I C T I 425
426 SECCOVIEN. SEU ORD. S. BENEDICTI
438 A P P E N D I X I I . Sacra porro eadem Congrega-
torum elata voce pronuncietur ab una ex Monialibus ratihabita men- taliter a ceteris.
452 DECRETUM Collegii Quitoaní Legibus ferendis praepositi.
signum Crucis super populum fa- cere ?
Negative ad secundam. Atque ita declaravit et rescripsit. Die 20 Au- gusti 1880.
Ad III. Pro gratia, et ad men- tem: Mens est ut Altari imponatur ampla Umbella vulgo Baldacchino.
644 EX A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS 6 4 5
LITTERAE 71
(1) S. Ambro3. in Luc. c. i v .
(2) Philip, II. 2.
imperii Othomaniei principe Armenii praefectum suae gentis habe- rent in civilibus negotiis, ad instar aliarum nationum, quae in ea- dem ditione sitae sunt. Recens demum memoria est rerum a Gre- gorio XVI et Pio IX gestarum, ut episcopales sedes in vestra re- gione augerentur, atque ut Armenius Antistes Constantinopoli esset honore et dignitate praestans. Quod primo factum est Archiepisco- pali et Primatiali sede ibidem constituta, deinde unione decreta cum Patriarchatu Ciliciae ; ea lege ut Patriarchae in ea urbe do- micilium esset, quae caput imperii est. Neve locorum distantia in- teriecta arctam coniunctionem extenuaret quae Armenios fideles Ro- manae Ecclesiae devincit, providenter constitutum est, ut Delegatus Apostolicus in eadem urbe esset, qui Romani Pontificis gereret vices. Quae Nobis de gente vestra cura fuerit, vos ipsi testes estis, Nos- que vicissim testes sumus voluntatis erga Nos vestrae, cuius signi- ficationem non semel accepimus.
Quare cum istinc populi ingenium, mos maiorum, omnis antea- ctae aetatis memoria Armenios a vobis seiunctos ad hanc veritatis arcem validius trahat quam ut longiori possint distineri mora; hinc vero Apostolica Sedes semper contenderit coniunctissimam sibi ha- bere nationem vestram, ac sicubi defecisset, ad pristinam commu- nionem revocare; sane vobis, Venerabiles Fratres, praegravia sup- petunt argumenta ad suadendum, et Nobis ad bene sperandum, ut vetus coniunctio plenissime restituatur. Quod utique genti universae bene vertet non modo ad aeternam animarum salutem, sed et ad eam, quae pie optari potest, in terris prosperitatem et decus. Te- statur enim historia, inter sacros Armeniae Antistites eos praeful- sisse ceteris, uti splendida sidera, qui Romanae Ecclesiae adhae- serunt arctius, maximamque fuisse iis saeculis nationis gloriam, quibus in ea catholica religio latissime floruit.
Uti haec iuxta vota et ex sententia cedant unus praestare potest rerum omnium moderator Deus, qui quos dignatur vocat, ct quem vult religiosum facit (1). Ad Eum supplices Nobiscum adhibete preces, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Fil i i , ut flexanima Eius gra- tia moti quotquot e gente vestra per baptismum ingressi in chri- stianae vitae societatem seiunctum a Nobis coetum habent, impleant ad Nos reversi gaudium Nostrum, idem sapientes, eandem carita- tem habentes, unanimes, idipsum sentientes (2). Contendite ut