COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Adducit exquisitissimas rationes suadentes cum Henrico Verbum produci de essentia, sicut de quasi materia, et arguit subtilissime in passiva potentia esse perfectionem, et hanc secludi posse ab omni imperfectione, et sic transferri in Deum, sicut generatio transfertur, in eum quae in creatis dicit mutationem. Pro hac parte adducit alia quinque acutissima argumenta.
Quod sic, probatur ex creaturis. Licet eminenter sint in causis, quae sunt creatorum, tamen non omnia, quae in creaturis sunt, possumus attribuere Deo proprie, ut si dicatur proprie album, etc. tunc illae solae perfectiones Deo attribuuntur proprie, quae sumptae in sua intentione nullam dicunt imperfectionem, ut est sapientia et potentia activa, etc.
Item, primo ostendo quod materia et potentia passiva, dicit aliquam perfectionem, et est aliqua perfectio, quia Augustinus de natura boni, si forma est bonum aliquod, capacitas formae est bonum ; ergo, etc.
Item, ens et bonum convertuntur, cum igitur materia sit ens: ergo bonum : non enim est nihil, quia substantia. Probatio, ex non substantia non fit substantia, 1. Physic. et 2. de Anima dicitur, quod est substantia.
Secundo ostendo, quod in materia, vel ejus potentia passiva secundum aliquam ejus intentionem non includitur aliqua imperfectio ; ubi notandum quod in omni ente intelligitur aliqua perfectio, non tamen illa ponuntur in Deo, quia etiam dicunt imperfectionem; sed aliqua est intentio potentiae inclusa in ejus quidditate, quae nullam includit imperfectionem, et separabilis secundum intellectum ab intentione imperfecta. Probatio, transmutatio est actus proprius potentiae passivae, sed actui proprio correspondet propria potentia secundum intentionem actus proprii, et e converso, aut secundum ejus intentionem aliam, alias non esset ejus potentia; sed transmutatio passiva est proprius actus potentiae activae, et potentia passiva unam habet intentionem, quae est mutatio : aliam habet quae est separabilis a mutatione secundum intellectum, et secundum quod convenit diversis, quae non includunt imperfectionem, convenit Deo, sicut productio ; ergo potentia passiva praeter mutationem, quae dicit imperfectionem, manet in Deo.
Aliter ostenditur idem, quia aliquando est mutatio ad aliquid, quod capit esse post aliud esse, et post privationem aliquid capit esse post nihil; prima est generatio, secunda creatio ; et est alia productio quae non dicit aliquam mutationem, nec per quam capitur esse post non esse, vel post nihil, sed tantum capitur esse de esse, tunc videtur, quod sic est dare signum originis, in quo est Pater, non Filius, quod non est nisi esse in priori originis essentiam in Patre, quae in Filio non est in illo priori, non tamen essentiam non esse sub filiatione, quia semper actualissime est sub filiatione, sed posterius origine habere filiationem a se, quod stat cum hoc, quod actualissime habet filiationem ; ideo non est dare signum naturae, in quo Pater sit, vel intelligit non existente Filio, vel non intelligente, sed tantum Pater intelligit prius origine, hoc est a se; ergo licet essentia prius sit sub non filiatione, non tamen in priori signo naturae : sed omnis mutatio est post negationem, vel privationem in alio signo naturae; ergo illa generatio non est mutatio.
Tunc dico, sicut generatio potest perdere intentionem, qua est mutatio, retenta intentione, qua est productio, sicut in Divinis, et ideo non dicit imperfectionem, et secundum omnem modum actui debet correspondere potentia passiva; ergo potentia passiva potest perdere intentionem, qua est passiva susceptiva mutationis, retenta, qua est potentia susceptiva productionis.
Contra arguitur, in eodem secundum numerum potentia est prior actu ; Deus est idem numero, si ibi est potentia, ipsa erit prior actu, hoc falsum est.
Istud argumentum est Gandav. 4. quodlib. quaest, an in Deo sit potentia.
Respondeo, aliter est potentia in Deo quam in creatura : nam privatio abscinditur a potentia in Divinis, nec potentia est ibi prior actu nisi origine, et verum est formali praedicatione potentia est actus, accipitur enim ibi, ut non distat ab actu ; sed in creaturis est potentia prior actu in eodem, sic non hic in Filio, solum est cum non esse a se.
Arguitur, quid notat ly quasi; aut veritatem, aut falsitatem, dico quod ibi materia, et ly quasi est nota veritatis quoad perfectionem, non falsitatis quoad imperfectionem.
Similiter non est ibi compositio, quia ex ea parte qua concurrunt, unum est idem simplici identitate cum alio. Quod ibi sit quasi potentia secundum fidem, essentia prius ordine originis est sub paternitate, quam sub filiatione ; sed omne quod in aliquo priori non est aliquid, vel ad aliquid, est in posteriori tale aliquid, vel ad aliquid, in priori fuit in potentia tale: ergo essentia habet quod per generationem est in Filio : aut igitur educitur Filius de essentia quasi materia, quod non dicunt, quia si sic, esset ibi potentia objectiva, quae in creatura dicit imperfectionem, sicut subjectiva ; ergo utraque erunt ibi aeque, si imperfectio auferatur.
Item, relationes sunt formae suppositorum, quia distinguunt: sed forma suppositi est, vel forma totius, vel forma partis : forma totius, sicut humanitas forma Socratis: forma partis, sicut anima est forma Socratis, nunc autem relatio non est forma totius, quia non formaliter includit essentiam; ergo est forma partis, et quasi pars : sed in creatura forma pars est forma partis, ut anima corporis: ergo in Deo forma quasi pars, erit quasi forma partis; ergo essentia est quasi materia respectu compositi.
Dices, pars distinguitur a toto : sed relatio est identice essentia, ideo non est pars, nec forma, quia non inhaeret.
Contra, non tollit hanc rationem partis concurrere cum alio formaliter distincto; sed essentia et relatio ad constitutionem unius, et sic concurrunt, habent unionem, et sic non claudunt identitatem, quia sic non facerent unionem : et relatio et essentia non sunt formaliter unum in Filio, sed unita non concurrunt identice, sed ut materia et forma: ergo, etc. Potest dici, quod ista potentia est Logica.
Contra, prioritas originis est realis: ergo illam sequitur realis ordo et realis potentia, si dicatur, quod est potentia objectiva.
Contra, omnis imperfectio in creatura, quae sequitur potentiam passivam subiectivam, sequitur objectivam.
Item, relatio et essentia concurrunt ad constitutionem suppositi, ut sunt duae formalitates, servata distinctione formali istorum in illa conjunctione ; si igitur concurrunt ad unitatem, antequam habent non identitatem: dicet unum sit idem alteri, tamen concurrunt ad unitatem ut dicitur) ergo concurrunt ad unionem: ergo unum est quasi materia, et alterum quasi forma.
Item, relatio est modus, et circumstantia termini; ergo modificat et informat rem, cujus est modus, scilicet essentiam ; ergo.
Item, generatio est opus naturae, quaecumque autem operatio naturae fit per modum impressionis formae in materia.