Secundo quaeritur de superbia: utrum sit speciale peccatum.
Et videtur quod non.
Omne enim speciale peccatum, corrumpit determinatam virtutem et potentiam animae.
Sed superbia corrumpit omnes virtutes et omnes potentias animae; dicit enim Gregorius XXXIV Moralium: superbia nequaquam unius virtutis extinctione contenta, per cuncta animae membra se erigit, et quasi generalis ac pestifer morbus corpus omne corrumpit; et Isidorus dicit in libro de summo bono quod est ruina omnium virtutum. Ergo superbia non est speciale peccatum.
Praeterea, praeferre voluntatem suam voluntati superioris, est superbire. Sed quicumque peccat mortaliter, praefert voluntatem suam voluntati superioris, scilicet dei. Ergo superbit. Omne ergo peccatum est superbia, et sic non est speciale peccatum.
Sed dicendum, quod superbia, in quantum est amor propriae excellentiae, sic est speciale peccatum in quantum autem importat contemptum dei, sic est generale peccatum.
Sed contra, omne peccatum speciale habet propriam materiam, sicut gula cibos, luxuria venerea, avaritia divitias. Sed superbia, inquantum est amor propriae excellentiae non habet propriam materiam; quia, sicut Gregorius dicit XXXV Moralium, alter erigitur auro, alter colloquio, alter infimis et terrenis, alterque caelestibus virtutibus. Ergo superbia secundum quod est amor propriae excellentiae, non est speciale peccatum.
Item, videtur quod nec sit generale, secundum quod importat dei contemptum. Quicumque enim peccat ex infirmitate vel ignorantia non peccat ex contemptu. Sed multi ex ignorantia vel infirmitate peccantes mortaliter peccant. Non ergo omne peccatum mortale est ex contemptu: et ita superbia, secundum quod importat contemptum dei, non est generale peccatum.
Praeterea, generali malo non opponitur speciale bonum, sed generale. Sed contemptui dei opponitur speciale bonum quod est reverentia dei, pertinens specialiter ad donum timoris. Ergo contemptus dei non est generale peccatum, et per consequens neque superbia, secundum quod importat dei contemptum; et sic praedicta distinctio cessat.
Praeterea, illud quod perficit omnia peccata in ratione malitiae, est generale peccatum.
Sed superbia est huiusmodi, ut Gregorius dicit super Ezech.. Ergo superbia est generale peccatum.
Praeterea, peccata distinguuntur secundum obiecta, sicut et virtutes. Sed superbia habet idem obiectum cum aliis peccatis: puta cum invidia, quae dolet de bono alieno, quaerens excellentiam propriam, et cum inani gloria, quae appetit excellentiam in favore humano, et cum ira, quae appetit vindictam pertinentem ad quamdam excellentiam victoriae. Ergo superbia non est speciale peccatum ab aliis distinctum.
Praeterea, illud sine quo nullum peccatum esse potest, est generale omnibus peccatis.
Sed superbia est huiusmodi; dicit enim Augustinus in Lib. De natura et gratia, quod sine superbiae appellatione nullum peccatum invenies; et prosper dicit in Lib. De vita contemplativa, quod nullum peccatum absque superbia potest vel potuit esse aut poterit. Ergo superbia est peccatum generale.
Praeterea, illud quod convertitur cum omni peccato, est peccatum generale. Sed superbia est huiusmodi; dicit enim Augustinus in libro de natura et gratia, quod tam superbire peccare est, quam peccare superbia. Ergo superbia est generale peccatum.
Praeterea, super illud Eccli. X, 14: initium peccati hominis apostatare a deo, dicit Glossa: non est maior apostasia quam recedere a deo, quae merito superbia dicitur. Sed quicumque peccat mortaliter, recedit a deo. Ergo superbit; et sic superbia est generale peccatum.
Praeterea, in eodem capitulo dicit alia Glossa: caveamus cupiditatem et superbiam, non duo mala, sed unum. Ergo superbia non est peccatum speciale ab aliis distinctum.
Praeterea, super illud iob XXXIII, 17: ut avertat hominem ab iniquitate, dicit Glossa: contra conditionem superbire, est eius praecepta peccando transcendere.
Sed quicumque peccat, transgreditur dei praecepta; dicit enim Augustinus XXIII contra faustum, quod peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem aeternam. Ergo quicumque peccat, superbit, et omne peccatum est superbia.
Praeterea, Anselmus dicit, quod anima ex necessitate appetit proprium bonum.
Quod autem fit ex necessitate, non est peccatum.
Ergo superbia non est peccatum; et ita non est speciale peccatum.
Praeterea, si esset speciale peccatum, esset unum de septem vitiis principalibus.
Sed Isidorus in Lib. De summo bono, non ponit superbiam inter septem vitia principalia, sed loco eius ponit inanem gloriam. Ergo superbia non est speciale peccatum.
Praeterea, Augustinus dicit in Lib. De libero arbitrio, quod superbia est amor proprii boni. Sed hoc est commune omni peccato; ergo superbia est generale peccatum.
Praeterea, illud quod est formale in omnibus peccatis, non est speciale peccatum.
Sed superbia est huiusmodi: dicit enim Augustinus in Lib. De libero arbitrio, quod peccare est, spreto bono incommutabili, bonis commutabilibus adhaerere.
Quorum primum, scilicet spernere bonum incommutabile, pertinet ad aversionem, quae est formale in omni peccato; sicut conversio ad deum quae est per caritatem, est formale in virtutibus. Spernere autem deum ad superbiam pertinet. Ergo videtur quod superbia sit generale peccatum.
Praeterea, nihil quod est ex ordinatione divina, est peccatum. Sed superbia est ex ordinatione divina; dicitur enim Is., LX, V. 15: ponam te in superbiam saeculorum: ubi Glossa Hieronymi dicit, quod est superbia bona et mala. Et Prov. VIII, 18, dicit sapientia: mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et iustitia. Ergo superbia non est speciale peccatum.
Sed contra. Est quod Augustinus dicit in libro de natura et gratia: quaere et invenies, secundum legem dei, superbiam esse peccatum, multum discretum ab aliis vitiis.
Praeterea, ibidem dicitur, quod multa peccata fiunt quae non fiunt superbe. Ergo superbia non est generale peccatum.
Praeterea, nullum peccatum generale habet aliud peccatum prius se. Sed superbia habet aliud peccatum prius se: dicitur enim Eccli. X, 14: initium superbiae hominis apostatare a deo. Ergo superbia non est generale peccatum.
Praeterea, omne peccatum aliis condivisum est speciale peccatum. Sed superbia est huiusmodi: ut patet I Ioan. II, 16: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Ergo superbia est speciale peccatum.
Praeterea, quodcumque peccatum habet specialem actum, est speciale peccatum. Sed superbia est huiusmodi, quia, ut Augustinus dicit in Lib. De natura et gratia, superbia sola in bonis factis cavenda est; et Gregorius dicit quod superbia prima recedit a deo, ultima redit. Ergo superbia est speciale peccatum.
Praeterea, quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit. Sed superbia est maximum peccatum, ut Glossa dicit super illud psalm. XVIII, 14: emundabor a delicto maximo. Ergo superbia est speciale peccatum.
Respondeo. Dicendum quod ad huius quaestionis evidentiam oportet videre quid sit peccatum superbiae, ut sic postmodum videri possit an sit speciale peccatum.
Est ergo considerandum, quod omne peccatum fundatur in aliquo appetitu naturali; et quia homo quolibet naturali appetitu appetit divinam similitudinem, in quantum omne bonum naturaliter desideratum est quaedam similitudo bonitatis divinae, ideo Augustinus dicit in II confessionum deo loquens: fornicatur anima, scilicet peccando, cum avertitur abs te, et quaerit extra te ea quae pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te. Sed quia ad rationem pertinet dirigere appetitum, et praecipue secundum quod est lege dei informata; ideo si appetitus feratur in aliquod bonum naturaliter desideratum secundum regulam rationis, erit appetitus rectus et virtuosus; si vero transcendat regulam rationis vel ab ea deficiat, erit utrobique peccatum. Sicut appetitus sciendi est homini naturalis; unde si scientiae intendat secundum quod recta ratio dictat, erit virtuosum et laudabile; si vero transcendat aliquis regulam rationis, erit peccatum curiositatis; si vero deficiat, erit peccatum negligentiae.
Inter alia autem quae homo desiderat, unum est excellentia. Naturale enim est non solum homini, sed etiam unicuique rei, ut perfectionem in bono concupito desideret, quae in quadam excellentia consistit.
Si quidem ergo appetitus excellentiam appetit secundum regulam rationis divinitus informatae, erit appetitus rectus et ad magnanimitatem pertinens, secundum illud apostoli II ad Cor. X, 13: nos autem non in immensum gloriabimur quasi in aliena gloria, sed secundum regulam qua mensus est nobis deus. Si autem aliquis ab hac regula deficiat, incurret pusillanimitatis vitium; si vero excedat, erit vitium superbiae, sicut ipsum nomen demonstrat; nam nihil aliud est superbire quam superexcedere propriam mensuram in excellentiae appetitu. Unde Augustinus dicit in XIV de Civit. Dei, quod superbia est perversae celsitudinis appetitus. Et quia non est eadem mensura omnium, ideo contingit quod aliquid non imputatur uni ad superbiam quod alteri imputaretur; sicut episcopo non imputatur ad superbiam si exerceat ea quae ad propriam excellentiam pertinent: imputaretur autem hoc ad superbiam clerico, vel simplici sacerdoti, si ea quae sunt episcopi attentaret.
Sic ergo excellentia habet propriam rationem cuiusdam determinati appetibilis, quamvis materialiter inveniatur in multis; unde manifestum est superbiam esse speciale peccatum.
Actus enim et habitus distinguuntur specie secundum formales obiectorum rationes: unde et Augustinus, singillatim singulis peccatis propria obiecta attribuens, in quorum appetitu umbram quamdam divinae similitudinis imitantur, de superbia sic dicit loquens ad deum: super celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia deus excelsus.
Contingit tamen superbiam quodammodo esse generale peccatum dupliciter. Uno quidem modo per quamdam diffusionem, alio modo secundum suum effectum.
Quantum ad primum considerandum est, quod, sicut Augustinus dicit XIV de civit.
Dei, sicut amor dei facit civitatem dei, ita amor inordinatus sui facit civitatem Babylonis; et sicut in amore dei ipse deus est ultimus finis, ad quem omnia ordinantur quae recto amore diliguntur, ita in amore suae excellentiae invenitur ultimus finis, ad quem omnia alia ordinantur. Nam qui quaerit abundare in divitiis vel in scientia vel honoribus vel quibuscumque aliis rebus, per omnia huiusmodi quamdam excellentiam intendit. Est autem hoc considerandum in omnibus actibus et habitibus operativis, quod ars vel habitus ad quem pertinet finis, per imperium movet artes vel habitus versantes circa ea quae sunt ad finem; sicut ars gubernatoria, ad quam pertinet usus navis, qui est finis eius, imperat navifactivae; et idem est videre in omnibus. Unde et caritas, quae est amor dei, imperat omnibus aliis virtutibus; et sic quamvis sit specialis virtus si consideretur proprium obiectum, tamen secundum quamdam diffusionem sui imperii est communis omnibus virtutibus; unde dicitur forma et mater omnium virtutum. Et similiter superbia, quamvis sit speciale peccatum secundum rationem proprii obiecti, tamen secundum quamdam diffusionem proprii imperii est commune peccatum ad omnia; unde et dicitur radix et regina omnium peccatorum, ut patet per Gregorium XXXI Moralium.
Quantum vero ad secundum considerandum est, quod unumquodque peccatum considerari potest et secundum affectum et secundum effectum. Contingit enim quandoque esse aliquod peccatum secundum effectum, non tamen secundum affectum; sicut si aliquis occidat patrem putans occidere hostem, committit quidem peccatum patricidii secundum effectum, non autem secundum affectum; sicut et a quibusdam dictum est, quod milesii quidem stulti non sunt, operantur autem qualia stulti.
Sic ergo si accipiatur peccatum superbiae secundum effectum, communiter invenitur in omni peccato; est enim quidam effectus superbiae, non subdi regulae superioris: quod facit quicumque peccat, in quantum non subditur legi dei. Si vero consideretur quantum ad affectum, non semper in omni peccato est peccatum superbiae: quia non semper hoc aliquid agitur ex actuali contemptu dei vel legis ipsius: sed quandoque ex ignorantia, quandoque vero ex infirmitate, sive ex aliqua passione; unde Augustinus in Lib. De natura et gratia, dicit, peccatum superbiae esse ab aliis peccatis discretum.
Ad primum ergo dicendum, quod superbia extinguit omnes virtutes et corrumpit omnes potentias animae per quamdam diffusionem sui imperii, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod praeferre voluntatem suam voluntati superioris, est quidem actus superbiae: sed non semper ex affectu superbiae procedit, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod superbia habet propriam materiam si accipiatur formalis ratio sui obiecti, sicut dictum est, licet illa formalis ratio in omnibus inveniri possit; sicut et magnanimitas, specialis virtus est, et tamen intendit magnum in operibus virtutum, ut philosophus dicit in IV ethic..
Ad quartum dicendum, quod superbia secundum quod importat dei contemptum secundum affectum, non potest esse peccatum generale; immo etiam est specialius quam superbia secundum quod significat appetitum perversae excellentiae: potest enim esse appetitus perversae excellentiae non solum si contemnatur deus, sed etiam si contemnatur homo. Sed si accipiatur contemptus dei secundum effectum, sic salvatur in omnibus peccatis, etiam quae ex infirmitate vel ignorantia committuntur, ut patet ex dictis.
Ad quintum dicendum, quod sicut superbia per diffusionem et effectum invenitur in omnibus peccatis, quamvis sit speciale peccatum, ita etiam timor eisdem modis potest inveniri in omnibus actibus virtutum, quamvis sit speciale donum.
Ad sextum dicendum, quod superbia perficit omnia praedicta, ratione malitiae; non quia sit essentialiter omnis malitia, sed duobus modis praedictis.
Ad septimum dicendum, quod invidia, inanis gloria et ira non habent idem obiectum cum superbia; sed obiecta eorum ordinantur ad obiectum superbiae sicut ad finem; ideo enim invidia tristatur de bono proximi, et inanis gloria appetit laudem, et ira vindictam, ut per huiusmodi quaedam excellentia habeatur. Ex quo non potest concludi quod superbia sit idem cum eis, sed quod imperet eis, sicut patet ex dictis.
Ad octavum dicendum, quod auctoritates illae intelliguntur de superbia quantum ad effectum superbiae, sine quo nullum peccatum esse potest; non autem quantum ad superbiae affectum.
Et similiter dicendum ad nonum; sic enim superbire secundum effectum convertitur cum eo quod est peccare. Quamvis ad utrumque dici possit, quod Augustinus in Lib. De natura et gratia, illa verba inducit non ex persona sua, sed ex persona alterius contra quem disputat; unde et postmodum improbat ea dicens, quod non semper ex superbia peccatur.
Ad decimum dicendum, quod recedere a deo est superbia secundum effectum.
Et similiter dicendum ad undecimum; quia transgredi praecepta dei peccando est superbire secundum effectum, non tamen semper secundum affectum.
Ad duodecimum dicendum, quod si accipiatur superbia prout secundum effectum est in omni peccato, sic superbia nihil est aliud quam aversio ab incommutabili bono; cupiditas autem conversio ad commutabile bonum; ex quibus duobus constituitur unum peccatum, sicut ex formali et materiali, eo quod omne peccatum est aversio ab incommutabili bono, et conversio ad commutabile bonum.
Ad decimumtertium dicendum, quod in appetitu proprii boni contingit esse peccatum, si recedat a regula rationis, ut dictum est.
Ad decimumquartum dicendum, quod etiam Gregorius XXXI Moral., non ponit superbiam unum de vitiis principalibus sed reginam omnium et radicem, in quantum ad omnia peccata diffundit suum imperium.
Sed per hoc non excluditur quin superbia sit speciale peccatum.
Ad decimumquintum dicendum, quod amor inordinatus proprii boni communiter convenit omni peccato; et sic etiam convenit superbiae secundum quod id quod est generis, convenit speciei. Potest tamen dici, quod superbia proprie sit amor proprii boni, si hoc quod dicitur proprii, sumatur cum quadam praecisione, ita scilicet quod aliquis amet bonum non quasi superioris bonum; quod proprie ad superbiam pertinet, ut scilicet bonum suum ab alio non recognoscat.
Ad decimumsextum dicendum, quod ratio illa procedit de superbia quantum ad effectum, sic enim incommutabile bonum spernitur in omni peccato: non autem semper quantum ad affectum.
Ad decimumseptimum dicendum, quod superbia potest uno modo dici ex eo quod superexcedit regulam rationis; et sic semper superbia est peccatum; et ita communiter accipitur.
Alio modo potest dici superbia ex eo quod superexcedit aliquid aliud: et sic potest esse superbia bona, ut Hieronymus dicit, sicut cum aliquis vult operari opera consiliorum, quae superexcedunt communia opera praeceptorum. Vel potest dici, quod cum dicitur: ponam te in superbiam saeculorum, accipitur superbia materialiter, id est, dabo tibi magnam excellentiam, de qua homines saeculi superbiunt. Et similiter potest intelligi quod dicitur. Opes superbae, id est de quibus solent homines superbire.