COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Adducit tres instantias urgentes, quod essentia non potest esse quasi materia in generatione Verbi, quibus assignat subtilissimas solutiones, mirum in modum sententiam Henrici confirmantes. Miscet varias solutiones argumentorum quae hic non habentur, forte apud Henricum sunt.
Contra, quasi in materia est, quasi in potentia respectu formalis termini productionis, similiter personae distinguerentur specie sicut relationes.
Item, ex vi productionis non habetur in aliquo nisi uno modo : sed essentia Dei habetur in Filio, ut formalis terminus: ergo non ut materia,
Item, habens in se essentiam divinam, quacumque ratione, omni alia ratione amota, est in se perfectus : sed Filius habet eam sub ratione quasi materiae: ergo quacumque alia ratione amota est perfectus, et ita esset perfectus Filius non habendo essentiam divinam, ut terminum formalem, quod est falsum.
Ad primum, si intendunt quod essentia est formalissimus terminus generationis, cum formalissimum in supposito distinguat suppositum, essentia distingueret; tunc dico quod relatio est terminus aliquo modo, sicut enim in forma est terminus duplex formalis, unus terminus specificus, ut rationalitas ; alius suppositivus, sive sit duplex negatio, sive humanitas, sive socrateitas; sic in Filio Dei unus terminus est natura, terminus suppositivus est proprietas hypostatica; sic essentia est terminus specificus, relatio est terminus formalis hypostaticus; ideo non prius terminatur generatio ad relationem, sed ad essentiam, ut formalem terminum, tamen sub illa proprietate, ideo non est ad aliquatio : similiter species sumitur ibi ex essentia, sicut in creaturis sumitur ex natura, ideo non distinguitur specie.
Ad primum tunc dico, quod sicut in creatura, quae est aliquid in potentia, respectu sui in actu ut in simplici ratione, est sumere differentiam et genus; sic aliquo modo est ibi, intellectus Dei informatur notitia simplici, et ille idem ut nudus, convertitur super seipsum ut informatum, et ille ut informatus imprimit in nudum ; ideo ille intellectus ut nudus, et quasi informis est quasi materia, et informans est quasi forma, relatio autem est quasi forma.
Et cum arguis, habens essentiam ut quasi materia, est suppositum perfectum, dico quod sicut sequitur, principium est: ergo principatum est, propter correlationem, et propterea addita exclusione, sequitur opposita: unde habere eam ut materiam, includit habere eam ut formam, et nota exclusionis addita excludit inclusum.
Ad secundum, major non est vera in nobis : intellectus enim continens notitiam memorialem est eadem res cum nudo converso, qui nudus est materia verbi respectu intellectus ut informati.
Ad aliud cum arguitur, agens sicut producens non refertur ad materiam, nisi inquantum movens, dico quod hoc est falsum, ubi materia non differt a producente.
Ad aliud, quod producit aliquid ex materia, prius refertur ad patiens quam ad productum ; ergo Pater prius refertur ad essentiam realiter quam ad Filium; dico quod antecedens non est verum, nisi ubi materia differt realiter a producente, vel antecedens est verum, quando agens disponit materiam et abjicit formam praecedentem.
Item, potentia prima activa non requirit aliquam causam, sicut patet in creatura: ergo nec potentia prima productiva requirit causam aliam, ergo nec quasi materia: dico quod antecedens est verum, quia infert, quod de jure non est in causa activa requirere aliam causam, sed de ratione causae productivae est requirere aliam causam ut quasi materiam.
Ad aliud, quod tam in generatione quam in spiratione, utrobique est impressio quasi formae in materiam, arguitur.
Item arguitur, si essentia est quasi materia, cui imprimitur relatio ut forma, quaero an essentiae, ut est Patris, vel ut Filii, vel ut Spiritus sancti, vel ut indifferens? non primo modo, quia tunc Pater et Filius erunt unum suppositum nec secundo modo; nec tertio, quia illa impressio prior est, quam sit Filius, vel Spiritus sanctus: nec quarto modo, quia sic Filius non esset magis de essentia Patris quam Filii, vel Spiritus sancti.
Respondeo, in creaturis est considerare signum, quo materia est sub forma abjicienda, aliud in quo forma educitur, terminum, quo est subjectum generationis et quasi materia. Si quaeris tunc, quando est generatio ignis in aere, ut materia sit ignis vel aeris, neutrum est, sed indifferens utrique: similiter in Divinis non imprimitur relatio in essentiam, ut est Patris, nec ut Filii, vel Spiritus sancti, sed est quasi signum primum, in quo intellectus Patris informatur simplici notitia: secundum in quo intellectus nudus convertitur super informatum: tertium in quo nudus conversus informatur. Ideo in essentia imprimitur ut indifferens, tamen magis dicitur Filius de essentia Patris quam Filii, vel Spiritus sancti ; sicut dicimus, quod de materia vini educitur acetum, quia prius fuit sub vini forma, sicut in Divinis Filius est de essentia, ut est Patris, quia est de essentia quae prius origine est essentia Patris.
Ad aliud, generatio subita et genitum non sunt una res, tamen generatio est prius genito secundum rationem, secundum quod intellectus prius accipit eam, ut in primo signo: secundo ut genitum esse sit in Divinis distantia generationis a genito esse, seu potentiae ab actu, et hoc non est nisi in ratione.
Item arguitur : nihil informatur ab eo, respectu cujus est actus purus, respectus relationis non habet esse nisi ab essentia: ergo non informatur relatione.
Dico essentia intentione, qua est essentia fundat filiationem immediate, immediatione scilicet naturae, quia nullam relationem prius natura fundat ; in quo enim signo naturae fundat unam et aliam, tamen fundat filiationem mediate, scilicet mediatione originis, quia mediate generatione, tamen immediate immediatione naturae.
Tunc dico, essentia est purus actus respectu filiationis, inquantum fundat eam immediate immediationem naturae, tamen est in potentia ad eam mediatione originis.
Item arguitur, producens inquantum hujusmodi refertur ad productum : sed inquantum movens refertur ad materiam, pater est movens: ergo, etc.
Dico quod producens ut sic non refertur ad materiam, nec inquantum movens, sed inquantum imprimens.
Qui vellet sustinere, quod essentia non se habet ut materia in generatione, posset respondere ad rationes factas.