Ulterius. Videtur quod nec alia legalia cessare debuerint. Christus enim, ut dicitur Matth. 5, non venit legem solvere, sed implere. Sed lex consistebat non tantum in moralibus, sed etiam in sacramentis legalibus. Ergo non venit ea solvere.
Praeterea, apud deum non est transmutatio.
Sed signum mutationis voluntatis est ut praeceptum quod prius datum est, postea revocetur.
Cum ergo deus haec sacramenta praeceperit, videtur quod cessare non debuerant.
Praeterea, praeceptum non potest revocari nisi per aequalem, vel superiorem. Sed deus nunquam revocasse legitur praeceptum de sacramentis legalibus in nova lege. Ergo adhuc durant.
Sed contra est quod dicitur Heb. 10, 1: umbram habet lex futurorum bonorum. Sed veniente veritate cessat figura. Ergo veniente christo legalia cessare debuerunt.
Praeterea, Hebr. 7, 12: translato sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat. Sed in christo translatum fuit sacerdotium, ut ibidem apostolus probat. Ergo et legalia cessare debuerunt.