COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Resolutio hujus collationis, Patrem et Filium ut unum principium, producere Spiritum sanctum, quia Pater prius origine per intellectum dat Filio utramque -foecunditatem, quam exeat in actum secundae fecunditatis, ut habet Doctor. 1. dist. 2 quaest. 7. a num. 18. ita resolvit 1. d. 12. quaest. 1. num. 2. et 11. et a num. 5. late probat non spirari Spiritum sanctum voluntate quatenus concors, seu per amorem impensum et repensum, ut loquitur ille, pro quo faciunt rationes urgentes hic adductae : dici tamen potest amore mutuo, vel concordi spirari Spiritus sanctus, quia voluntate Patri et Filio communi, nata ad talem spirationem eliciendam et sic (inquit Doctor num. 12) explicetur Richardus, favens Henrico, vel rejiciatur, quia contra Augustinum est. Secundo modo, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto explicat Doctor 2. dist. 32. num. 11. contra D. Thom.