Ulterius. Videtur quod tempore gratiae poterant sine peccato observari. Omnis enim christi actio nostra est instructio. Sed christus tempore gratiae ea observavit, sicut in multis patet. Ergo licitum est tempore gratiae ea servare.
Praeterea, tempore apostolorum etiam observabantur, sicut patet Act. 16, de Paulo, qui circumcidit timotheum, et de eodem Act. 21, qui purificatus per legem, templum intravit, et hostias obtulit: quod non fecisset ad vitandum scandalum, si peccatum fuisset; quia veritas vitae non est dimittenda propter scandalum. Ergo sine peccato tempore gratiae observari poterant.
Praeterea, omnis actus qui non est de se malus, potest sine peccato fieri, et meritorie, si recta intentione fiat. Sed sacrificare et circumcidi non sunt de se mala, alias nunquam licita fuissent.
Ergo si bona intentione fiant, erunt meritoria etiam modo, nedum ut sint peccata.
Sed contra est quod dicitur Gal. 5, 2: si circumcidimini, christus nihil vobis proderit. Sed omne quod impedit profectum qui provenit ex christi redemptione, est peccatum. Ergo circumcisio tempore gratiae non poterat fieri sine peccato, et pari ratione nec alia sacramenta.
Praeterea, Gal. 4, super illud: quomodo convertimini rursus ad egena et infirma elementa? dicit Glossa: ideo dicit, denuo, ut ostendat quod non distat modo lex post christum ab antiqua idolatria.
Sed idolatria nunquam poterat observari sine peccato. Ergo nec legalia post christum.