COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum alia a Deo sint volita necessario ab eo ad esse existentiae?
Alens. 1. part. quaest, i. membr. 3. Rich. 1 dist. 8. art. 2. quaest. 1. D. Bon. 1. part. art. 2. quaest . 2. D. Thom. I. part. quaest. 9. art. 2. Henric. quodlib. 8. quaest. 9. Scot. 1. dist . 8. quaest. 5. et alii ibi citati.
Quod sic : quia immutabiliter volita necessario sunt volita ; sed sunt immutabiliter volita, quia ab aeterno i quod autem est aeternum, est immutabile: ergo, etc. quia si non necessario voluit ea: ergo possibile est Deum non velle ea, et possibile est velle ea: ergo voluntas ejus se habet ad utrumlibet, et ita imperfecta.
Dicitur quod non, et per hoc adducitur Anselmus : Cur Deus homo.
Item, voluntas est respectu finis, et essentialem ordinem habet ad finem, ideo in finem fertur : sed non habet necessariam habitudinem, nec essentialem ordinem ad alia, quae sunt ad finem: ergo non necessario sunt volita.
Ad primum, non sunt mutabiliter volita, licet sint ab aeterno volita, quia ibi est temporale connotatum.
Ad secundum, non est imperfectio in voluntate, sed in effectu.
Contra positionem : eodem actu vult se, et alia. Probatio, quia in Deo suum velle est suum esse, quod nullo modo est aliud et aliud, nec mutatur, sed est idem omnino.
Contra responsionem ad primum argumentum, si non immutabiliter vult alia, potest ea non velle: quaero igitur, an antequam voluit,
quod non potest dici, quia ab aeterno voluit: nec post, quia in aeternitate : nec est prius, nec posterius, tunc etiam esset mutabilis: nec simul dum voluit, quia tunc esset contradictio.
Ad primum, non sequitur consequentia, ipse enim est finis sui, et ideo vult se necessario: alia autem ad istum finem ordinem habent accidentalem; unde actus est in se necessarius, non tamen respectu talis objecti.
Ad aliud potest non velle, et ante et post.
Contra solutionem primi, quia non essentialiorem ordinem habet esse quidditativum rei, ad divinam bonitatem quam esse existentiae, sed Deus non necessario vult per se esse existentiae: ergo nec esse quidditativum, hoc est inconveniens, quia tunc habens scientiam ab aeterno de lapide, non habuisset Metaphysicam scientiam, vel scientiam realem, quod est falsum, quia ab aeterno habuit scientiam realem : scientia autem realis habet objectum reale: objectum autem scientiae est quod quid rei, quia scientia quam quis habet, non est nisi de scito: ergo erit aliquid et distinctum ab eo, et erit quid, quia scientia est de quod quid est.
Item contra aliud : omnis potentia, vel est ante actum, vel cum actu, vel post actum : et ita potentia secundum quam esse habent res ab aeterno, et quod quid est, repraesentatum cum actu simul, Deus non potest velle quod vult ante actum, quia tunc realiter non vellet. et postea vellet, nec potentia cum actu potest non velle, quia potentia cum actu est, quando actus est; ergo simul opposita.
Ad primum, dicitur quod sufficit, quod illud de quo est scientia, habeat esse repraesentativum, non tamen quidditativum et reale.
Contra, scientia quam habet Deus de lapide, non est de illo secundum esse, quod habet in Deo, quia tunc non esset nisi scientia de seipso: ergo est de aliquo, quod habet quidditatem aliam.
Dicitur, quod verum est de aliquo repraesentato, quod repraesentatum ut repraesentatum, non habet nisi esse repraesentantis, sed intellectus distinguit repraesentando, quod quid repraesentatum est indifferens, ut sit ens, vel non ens, et tale non oportet habere aliquod esse existentiae, vel quidditativum.
Contra, actus sciendi non potest esse actus sciendi nisi terminetur ad aliquod objectum, quia mensuratur ab objecto : mensuratum autem dependet realiter a mensura: ergo iste actus, ut est hujusmodi, transit super illud. Quaero igitur de illo tali super quod transit hujusmodi actus : aut est ens perfectum aut diminutum, aut nullum. Si nullum, nulla erit de eo scientia realis : si diminutum ; ergo habet entitatem diminutam realem distinctam.
Item, repraesentans non primo repraesentat se, vel illud in quo est, sicut species in anima non primo repraesentat se vel animam, sed aliud repraesentandum: igitur non est nihil, et cum idea referatur ad ideatum, et relatum ad nihil sit absolutum, tunc idea inquantum idea esset absolutum, aut diminutum, aut perfectum sicut prius.
Ad primum et secundum, dicendo quod intellectus Dei fertur super aliquod factibile, et terminatur non ad nihil, nec ad ens diminutum, sed ad ens perfectum ; non perfectum in esse substantiae, nec quidditativo, sed ad esse repraesentatum, scilicet in idea, unde bene terminatur ad ideam, ad rem ut repraesentatam in idea.
Contra, res ista est correlativa ideae: ergo aliud ab idea, et sic loquimur de ea ad praesens, ut idealis, et sic aut est nihil, aut est ens diminutum, etc. ut prius.
Dico quod ideale, ut est correlativum ad ideam, non est distinctum nisi secundum rationem intelligendi, et secundum intellectum, sicut si pingatur in pariete Hircocervus, qui non est, nec est possibilis, imago illa non repraesentat se, cum correspondeat aliquid sibi secundum esse quidditativum, nec secundum esse existentiae : sed intellectus dicit aliquid repraesentatum, sic intellectus Dei intelligens ideas repraesentativas ideatorum, distinguit repraesentata ab ideis secundum rationem intelligendi ; nec correlativum est aliquid secundum esse quidditativum, vel existentiae.
Contra, relativum ad nihil est absolutum: ergo idea est absolutum, quia correlativum suum est nihil. Respondeo esse ideabile in idea, est esse ideae.
Contra, ad hoc arguitur, non aliter novit Deus fienda quam facta, si non novit Deus lapidem per ideam lapidis, nisi tantum ut distinguitur ratione ab idea: ergo nec modo aliter novit creaturam quam ut non factam in re, sed tantum novit rationes distinctas in seipso.
Item, in primo instanti, in quo idea repraesentatur intellectui, est absolutum: ergo tantum repraesentabit ad distinctionem rationis per te, vel repraesentabit ut repraesentativum aliud, etc. ad distinctionem rationis, erit repraesentatum distinctum ab idea repraesentante: aut igitur habet esse imperfectum, et tunc ut prius.
Dico quod repraesentabit illud, quod prius, sed non eodem modo.
Contra, si actus terminabatur ad idem ab aeterno, ad quod modo, sed non modo determinatur ut ab aeterno, ad aliquid distinctum ratione tantum ab idea: ergo ad aliud.
Dico, utrumque vidit ab aeterno.
Contra, si ab aeterno non cognovit lapidem, nisi tantum ut distinctum ratione ab idea, et modo cognoscit re distinctum: ergo est aliquid in objecto ut determinat modo actum ejus, quod non tunc
Dico quod alietas est ex parte rei, quae ab aeterno distincta ratione ab idea, modo distinguitur re ab ea.
Contra, ergo res modo objiceretur alio modo intellectui quam ab aeterno.
Dico, quod non.
Contra arguitur sic : res haec secundum esse, secundum quod intelligitur, distingui realiter ab idea, terminat actum intellectus, non autem ab aeterno; ergo non terminavit tunc secundum esse, secundum quod modo ; dico quod res non terminat actum intellectus Dei secundum esse hoc vel illud, sed esse vel idea tantum terminat. Contra, intelligitur secundum aliquid esse modo, secundum quod non intelligebatur tunc, verum est a parte rei, et non a parte intellectus. Ad aliud, in primo instanti repraesentatur.
Contra, igitur repraesentatum non habet primo esse suum per rationem distinctam.
Dico, idea statim repraesentat aliud.
Contra, tunc distinguitur ex natura rei, nego.
Contra, ergo in primo instanti ante actum rationis, tantum est possibile distingui, quia non distinguitur secundum rem, nec ratio. nem, quia tunc esset distinctio rationis ante distinctionem rationis. Ad aliud principale, quid addit velle lapidem, super velle? Dicitur, nulla realitas additur. Contra, igitur totum, quo vult lapidem esse ut hujus objecti, est necessarium formaliter, cum nihil reale additur parte objecti, nec actus additur super actum; ergo necessario vult, quia per nihil rationis vult me sedere.
Dico, effectus contingenter est a causa necessaria, licet totus actus sit necessarius.
Aliter dicitur ad illud, velle Dei, ut est respectu me sedere, addit entitatem positivam differentem ratione a velle, sicut differt relatio in Divinis ab essentia per intellectum ; et ista entitas est intrinseca entitas Deo,cui repugnat mutabilitas , cui tamen non repugnat possibilitas.
Similiter de nolle, hoc est perfectionis in voluntate, quia id est ab ea differens saltem ratione, et tamen potest esse vel non esse.
Contra, ex hoc sequitur aliud inconveniens, scilicet aliquid intrinsecum Deo esse possibile non esse, etc. vere idem simplex non potest esse ex possibili et necessario ; non enim idem perfecte simplex est possibile et necesse, aliter idem erit et non erit.
Dicitur quod distinguitur formaliter ut res et modus.
Contra,tuncresest quando est secundum formam suam, 2. Physicor. et quando non secundum illam formalitatem, tunc non est, etc.