COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Resolutio correspondens titulo, Deum nihil causare necessario, ita late Doctor contra Philosoph. 1. dist. 2. quaest. 2. num. 21. et dist. 8. quaest. 5. a num. 17. et dist. 39. a num. 12. quia vero tota collatio est de scientia per ideas, et de differentia ideae et ideati, vide Doctor. 1. dist. 35. num. 12. ubi ponit ideae descriptionem ex Augustino, et num. 13. docet non esse aliud ab ipsa creatura, ut a Deo cognita, de qua ibi per totum, et dist. 38. num. 2. et 5. et dist. 39. num. 7. ubi ostendit contra D. Bonav. existentiam non posse sciri a Deo per ideas, quia eodem modo repraesentant, existentia et possibilia. Resolvit scientiam non dici realem ab objecto, vel quidditate aeterna, quia non datur distincta ab me diminuto de quo fuse 1. dist. 36. a num. 3.