COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Resolutio sequentis litterae habetur apud Doctorem q. 3. Prolog. num. 14. ubi docet contra D. Bonav. et alios Christum non esse objectum Theologiae : et contra Linconien. num. 16. Christum non esse tale objectum, secundum triplicem unitatem, scilicet ad alias personas, ad naturam assumptam et ad membra ejus quae sunt fideles. Rationes hic factae utrumque bene probant.
Ad principale, quod Theologia Dei sit practica : illa scientia Dei dicitur esse practica, cujus primum objectum est operabile, contingens : hujusmodi est primum objectum Theologiae Dei: ergo, etc. Probatio minoris, Christus totus est objectum istius scientiae, quia continet virtualiter omnes veritates illius scientiae, et secundum: aliquid sui est operabile contin gens ut secundum naturam humanam, et est factibile, quia tota Trinitas fecit Verbum esse hominem: ergo, etc.
Dicitur quod non est factiva, ita quod habeat pro termino suo necessario aliquod operabile.
Ad probationem dicitur, quod Christus dicit compositum contingens, et operabile subsistens in duabus naturis, et ita est primum objectum.
Dico, quod Christus non est primum objectum continens virtualiter omnes veritates istius habitus, sed essentia divina.
Contra, essentia divina non continet virtualiter articulos fidei, qui pertinent ad humanitatem Christi, sed humanitas.
Item, subjecta partialia se habent ad subjectum totius sicut partes ad totum, sed multa tractantur in hac scientia quae non sunt partes Dei, sed Christi et corporis ejus, ut decem tribus sunt subjectum Osee, sicut dicit glossa. Totum autem subjectum est totus Christus triplici unitate, sicut dicit Linconiensis.
Ad istud quod omnes articuli reducuntur ad Deum mediate, vel includuntur in ea mediate, ita quod omnes veritates scibiles includuntur in Deo virtualiter, sed Christum esse passum non est veritas scibilis, ut scibile sumitur proprie, sed bene creditum.
Contra, illae veritates contingentes, licet sint contingentes, tamen necessario continentur in aliquo subjecto: sed septem sunt articuli hujus scientiae, quae tantum conveniunt Christo ut Christus, unde sive sint scibiles, sive non, illud est subjectum eorum primum, cui insunt primo, et formaliter talis est Christus et non Deus, quia illud est subjectum in scientia, de quo dici possunt omnia, quae sunt in illa scientia, talis est Christus unus totus triplici unitate.
Contra istam opinionem arguo sic : de eodem subjecto est Theologia Dei, et nostra : si igitur Christus est subjectum Theologiae ; erno nulla veritas de Trinitate est Theologica, nec multae contingen tes, ut Deus misit Filium suum, etc. con sequens est impossibile; igitur et antecedens. Consequentiam probo. Nulla est veritas necessaria alicujus scientiae, nisi subjectum illius scientiae illam veritatem contineat. Unde oportet quod illa prima veritas sit de subjecto primo illius scientiae, vel parte aliqua illius subjecti, vel parte integrali, vel subjectiva, vel essentiali, vel de aliquo attributo essentialiter ad ipsum primum subjectum : multae veritates necessariae sunt, quaenon sunt de Christo, ut Pater generat, Pater et Filius spirant Spiritum sanctum, nec Pater est Christus, nec pars Christi, nullo modo attribuitur ad Christum, quia si secundum eum Christus est unum triplici unitate, quia sic includit personam: ergo ei non attribuitur Pater, nec attribuitur ad Patrem Verbum, quia Filius non esset essentialiter posterior Patre, nec e converso; ergo, etc.
Item, si Christus est primum objectum, nulla veritas necessaria est Theologica. Probo, quia quod de se est falsum, de omni est falsum, et de nullo verum 5. Metaph.cap. de Falso: ergo quod de se non est necessarium, de nullo est necessarium : hujusmodi est Christus, quia est quoddam operabile contingens: ergo nulla veritas ineo necessaria continetur; ergo non est primum objectum.
Item, nullum ens per accidens habens in se conceptus diversos, est objectum primum primo scientiae, quia ante scientiam de toto aggregato per accidens, praesupponitur scientia de utraque parte ejus, sicut ante scientiam de numero sonoro, praesupponitur scientia de numero et desono in se, quia quid ditas utriusque partis est prius scibile, quam ipsum totum per accidens : sed Christus includit partes ex quibus non fit unum per se, sed per accidens: ergo prius erit scientia Theologica de utraque parte, vel nulla erit Theologia prima.
Ad primum dico, quod Christus ut subjectum includit omnes veritates istius scientiae virtualiter, sicut objectum debet includere, scilicet primo et adaequate, ita quod nihil sit per se prius eo, licet enim quodammodo accipitur per accidens.
Contra, quod per accidens includit non est subjectum: sic enim possem dicere, quod festuca includit omnes veritates scientiae Mathematicae, Metaphysicae et naturalis ; et sic quod festuca sit subjectum illarum, et ideo quod primo eas continet, debet esse primum objectum, hoc est Deus; ergo sequitur oppositum positi.