COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum esse intelligibile creaturae praesupponant Trinitatem personarum ?
D. Thom. l.p. q. 45. art. 6. Henr. quodlib. 6. q. 2. Rich. 2. d. 1. a. i.q. 3. D. Bon. 2. d. 16. dub .l. Scot. 2. d. 1. q . 1. et alii ibi citati.
Quod sic : quia Deus non potest intelligere alia a se, nisi prius intelligendo essentiam concurrentem cum voluntate affectata : sed Deus intelligendo essentiam producit Verbum, et Pater et Filius volendo essentiam amicitia affectata producunt Spiritum sanctum ; ergo, etc.
Item, de ratione causae potentis sufficienter et perfectissime aliquid producere, est perfectissime in se subsistere: ergo cum essentia divina non perfecte subsistat, nisi in tribus personis, videtur, etc. Major probatur, quia actiones sunt suppositorum. Minor patet de se.
Contra, illud quod pluribus convenit per aliquid commune, dempto uno illorum, nihilominus alteri potest convenire, sicut sentire convenit homini, et asino, tanquam passio, destructo homine, vel asino, nihilominus convenit alteri istorum : sed productio creaturae in esse intelligibili convenit personis ratione essentiae, quia infinita est: ergo circumscripta una persona, nihilominus potest alia omne producibile in esse intelligibili producere.
Item, illud de se et ex se est perfectum principium alicujus actus, quod potest immediate exire in illum actum, respectu cujus est principium perfectum : sed Pater de se est principium perfectum cujuscumque creaturae in esse intelligibili: ergo. Probatio minoris, quia Pater continet essentiam, quae sufficiens principium est cujuslibet productionis, et illud habet ex se formaliter et non ex Filio, quia nihil habet ex Filio, sed quidquid habet Filius et Spiritus sanctus, hoc habet a Patre, saltem loquendo de perfectionibus essentialibus, et de his, quae respiciunt aliquid extra: ergo, etc.