COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Juxta duas primas rationes docet personas divinas cum sint ex se necesse esse, prius habere esse quam creaturas in esse intelligibili. Circa hoc disputat pro et contra, exquisitas adducens difficultates, Angelico ingenio dignas, et rem penitus declarat, num. 7. et 8. de quo agit late 2. dist 1. quaest. 1. art. 2. num. 13. ubi hanc habet resolutionem, et ex his dictis, quae ibi docet solidissime confirmantur : et licet variae difficultates, hic contra ea excitet, solvi possunt ex resolutionis fundamentali ratione. Vide ibi de duplici instanti naturae, de quo Doctor hic loquitur, et de duplici ordine originis ad intra et extra, de quo etiam hic fit mentio, et haec cum ibi traditis collata, mutuo sese declarant et confirmant.
Dicitur, quod productio in esse intelligibili, praesupponit de necessitate productionem duarum personarum et unius improductae, et ita Trinitatem in personis, quod declaratur sic : omne quod est ex se necesse esse, prius est omni eo, quod non est ex se necesse esse; sed personae divinae sunt ex se necesse esse, et creaturae in esse intelligibili non: ergo sunt personae divina prius quam creaturae in tali esse. Major probatur: quia illud quod est ex se omnino independens prius est eo, quod ab alio secundum omne esse quod habet, dependet ; talia sunt creaturae; ergo. Minor probatur, quia personae divinae sunt idem realiter cum essentia divina, quae ex se et formaliter est necesse esse, non sic creaturae in esse intelligibili, quia essent Deus: igitur.
Tamen ad argumenta potest dici, quia sicut ad possibile positum, sequitur possibile, sicut posito homine ponitur risibile ; sic posito impossibili et incompossibili non est inconveniens ex illo impossibili, et incompossibili inferre contradictionem. Ita dico in proposito quod posito possibili et necessario, quod tres personae sunt in essentia divina, dico quod necessario eorum emanatio quantum ad istas quae emanant, praesupponitur illis quae non sic emanant; sed posita persona.absoluta, quae positio impossibilis vel incompossibilis est, non oportet quod Trinitas praecedat creaturas productas in tali esse.
Ad primum in oppositum dicitur, quod major est vera : quia illud commune plurificatur in eis, sicut est in exemplo addito de sentire, non sic essentia plurificatur in personis.
Ad secundum dico, quod quando aliquod principium habet aliquos actus ordinatos, non potest in actum posteriorem, nisi praesupposito actu priori. Exemplum de anima respectu velle et sentire : sic autem comparatur essentia divina vel intellectus, ut principium respectu actuum ad intra et ad extra.
Ad formam argumenti dico, quod major est vera, quando illa quae procedunt ab illo principio, non habent inter se ordinem necessario, qualis est in proposito.
Contra positionem quaestionis, et contra minorem rationis pro positione, in essentia divina non est ordo, nec prius nec posterius : sed essentia divina ab aeterno est imago et exemplar creaturae in esse intelligibili ; ergo non necessario est ibi prior emanatio personarum praesupposita ipsi esse intelligibili creaturae.
Item, contra aliam partem minoris, non sequitur si essentia divina sit necesse esse ex se; ergo personae divinae productae erunt necesse ex se, quia essentia est aliquo modo prior personis ipsis productis, quia aliquo modo praeintelligitur in eis, et personae sunt aliquo modo posteriores, sed non valet, prius est ex se necesse esse: ergo posterius, etc.
Contra responsionem ad primum argumentum; in creaturis ponuntur duo subjecta talia, et posito per impossibile, quod una albedo esset in eis, nihilominus uno albo abstracto, aliud album disgregaret ; ergo a simili in proposito. Et sic essentia communis eadem tribus personis una persona per impossibile circumscripta, nihilominus esset productio ab alia.
Ad primum dicitur, quod licet essentia divina ab aeterno fuerit causa exemplaris lapidis in esse intelligibili, tamen aliquo ordine prioritatis fuerunt personae prius productae, quam lapis in isto esse. Et cum dicis, in essentia non est prius, nec posterius, verum est in ea; tamen est ordo originis ut comparatur ad personas intrinsecas, et ad intra productas, et ut comparatur ad quodcumque ad extra productum, quia quodcumque aliud a Deo productum in quocumque esse, etsi sit aeternum, tamen dependet a personis prius origine productis, quam aliquid producitur.
Contra, aeternum ut sic, est formaliter necesse esse : sed necesse esse ut tale, non dependet: ergo nec essentia in esse intelligibili ab aliquo dependet. Probatio antecedentis : omne esse in quocumque genere erit formaliter necessarium vel possibile; sed lapis in tali esse non est possibile, quia tale habet prius non esse, quam, esse quia habet de se non esse, et unumquodque prius habet quod in se habet, quam quod habet ex alio ; ergo est necesse. Haec est demonstratio probans quod creaturae non potuerunt esse ab aeterno.
Ad secundum dicitur, quod essentia divina non est nata perfecte subsistere, nisi in personis divinis et suppositis suae naturae. Et cum dicis, est prius personis productis, verum est, prioritate originis et non prioritate simplicitatis, quia haec prioritas non est prioritas simpliciter ; et ideo non prohibet eamdem esse necessitatem omnibus personis et ipsi essentiae, licet necessitas intelligatur prius origine in essentia quam in personis.
Ad primum dicitur, quod posito tali casu sequitur aliud impossibile, scilicet quod nullum verum est ita necessarium, quin posito aliquo casu destruatur.
Contra, omne quod est in Patre est a se, et necesse esse : intelligere lapidem est in Patre; ergo est necesse : sed omne tale est prius aliquo modo illo, quod est ab alio: ergo personae productae ab alio erunt posterius lapide in esse intelligibili, quod est contra responsionem ad primum argumentum.
Contra responsionem ad tertium argumentum, quando aliquid est commune aliquibus, et prius est illis quibus est commune, et omne commune est prius distinctis, quae consequuntur illud commune: talis est essentia divina; ergo, etc.
Ad primum : cum dicitur, omne esse a se praecedit esse ab alio, dico quod sunt quatuor termini, quidquid est a se prius omni eo, quod est ab alio: esse intelligibile est a se, haec est falsa, quia tale esse est ab alio etiam causaliter.
Cum probas, intelligere Patris est a se, verum est, quod intelligere Patris intrinsecum non connotando extrinsecum est a se, haec est forma argumenti.
Ad rationem dico, quod Pater habet a se intelligere lapidis, sed ordo naturae est prius sine contradictione esse sine posteriori, et hoc ex ratione prioris, licet sit contradictio ex parte posteriorum. Istud patet 5. Metaph. cap. de Priori: sed ordo originis est esse aliquid ab alio, et isto ordine non potest esse prius sine posteriori sine contradictione, quia in priori potest esse completus totus ordo originis, et prius et posterius origine possunt esse in eodem signo naturae, comparando intellectum divinum, et voluntatem divinam respectu objecti extrinseci, et prius natura.
Unde una persona est et alia complete in uno scilicet instanti naturae : quando comparatur intellectus et voluntas ad unum objectum, in primo signo naturae intellectus habet objectum adaequatum praesens memoriae, et in illo signo potest producere productum sibi adaequatum; hoc autem est persona Filii infinita, quia adaequata potentiae producentis infinitae, et in illo primo signo naturae communicatur natura et voluntas, quae in duobus est principium sufficiens productivum amoris infiniti, scilicet Spiritus sancti ; et ideo nihil aliud, praeter essentiam et intelligibile, nisi tres personae in illo primo instanti naturae essent productae. Hac origine posita per intellectum, in primo instanti naturae, comparatur intellectus et voluntas ad alia in secundo instanti naturae, in quo est idem ordo originis in personis, qui fuit prius in primo instanti naturae, quia in illo secundo instanti naturae Pater habet a se intellectionem lapidis, et Filius a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque: tunc quidquid est in Patre est a se, comparando ad intrinseca, non tamen in primo instanti naturae est prius, quam quod est ab alio in eodem instanti naturae, et ideo prius Pater intelligit essentiam quam Filius.
Unde primus ordo, scilicet originis est in primo signo naturae, et ideo si nihil aliud esset intelligibile, nisi intrinsecum Deo, nulla perfectio tolleretur a personis : non autem intelligentia Patris producit aliquid in Filio, quae producit intrinseca in tali esse, sed producit in Filio essentiam, qua Filius habet posse intelligere, et ideo con.
comitatur intellectionem eorum, quae dicuntur per intelligentiam. Similiter in instanti naturae producitur lapis in esse intelligibili a memoria paterna, ut est in memoria, quia nihil habet in memoria, nisi essentiam et essentialia, sed tantum est in intelligentia. Si enim lapis in tali esse esset a memoria, cum a memoria sit actus intelligendi secundus, sequitur quod intellectus divinus vilesceret, quia reduceretur ad actum aliquem per alia a se : unde non est res in esse intelligibili prius, quam in esse intellecto in tali esse sit a memoria, cum memoria sit actus, cujus virtute habetur actus intelligendi secundus, et sequitur quod intellectus divinus producit per actum intelligentiae in omnibus personis in secundo instanti naturae, ut potentia propinqua, lapidem in esse intelligibili.